|
Audite, filioli mei, et intelligite quomodo Scriptura sancta admonet
nos et invitat ad regna coelorum, et ostendit viam quomodo mala istius
mundi evadere possimus, et ad vitam pervenire aeternam Christo
adjuvante. Clamat enim Dominus per prophetam ad sacerdotes qui populo
praesunt, ut doceant eum et admoneant, et viam veritatis annuntient:
dicit enim, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et
annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1): et
iterum, Quod si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem
ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). In his igitur
grandis necessitas est omnibus sacerdotibus, ut viam salutis populo
demonstrent, per quam vitam aeternam acquirere possint. Imprimis
ipsis explicando quod omnis christianus scire et in corde suo firmiter
tenere debet, quod primum est mandatum Domino dicente, Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
tota virtute tua, et ex tota mente tua: deinde proximum sicut te ipsum
(Matth. XXII, 37). Si ista, id est amorem Dei et
timorem, ac proximi dilectionem in corde tuo posueris, et haec
praecepta cum summa reverentia suscipere volueris, tunc ad aliam
voluntatem bonam, Deo largiente, facilius poteris pervenire.
Promisit enim his qui diligunt eum, resurrectionem post mortem,
paradisi delicias, Angelorum consortium, et vitam sempiternam. Unde
post haec nec adversa te molestant, nec infirmitas gravat, nec
senectus occupat, nec mors occurrit; sed pax et securitas perpetua,
sanitas animarum et corporum gratissima, juventus venustissima, et
regni coelestis vita aeterna. Et haec promissa sunt bona facientibus
et de malis se continentibus. Cogitet ergo unusquisque, qualiter ad
illam bonitatem pervenire possit. Sit benevolus, pius, benignus,
misericors, sobrius, castus, ad omne opus bonum promptus, ad mala
tardus. Otia virtutum fugiat, et omni virtutum exercitio Deo placere
studeat. Non sit detractor, non fornicator, non rapax vel avarus,
non ebrius, non gulosus, vel in scurrilitate quae ad rem non pertinet
constitutus; sed et illa et in ipsis positos quasi serpentem fugiat,
ne vitiis et malis hujusmodi animam suam inquinet. Diligat justitiam,
pacem inquirat, amet parentes, dilectionem habeat ad proximum. Cum
gaudio peregrinos suscipiat, infirmos visitet, et in quantum valet,
Deo adjuvante, ac sibi copiam bonorum temporalium ministrante ut
habeat unde cum summa laetitia pauperibus tribuat; et cum summo gaudio
necessitati eorum subveniat; credat sibi retributorem esse Deum, qui
videt et considerat universa: pro quo et dixit, Quidquid feceritis
uni de minoribus istis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). Et,
filioli mei, semper cum gaudio et laeto animo pauperibus manum
porrigite, in quantum praevaletis. Et si aliquis est laborator qui
terram colat, de fructibus suis et ex eis omnibus quae Dominus ei
donat, in decima Ecclesiam non defraudet, et de particula sua
pauperibus dare non negligat. Si negotiator est, et in hoc laborat,
et ipse Deo non servit de suo labore, vel decimam reddere noluerit,
et de sua particula pauperibus ministrare non curaverit, ad nihilum
ipse una cum pecunia sua redigetur. Et quacumque arte Dominus alicui
personae ingenium lucrandi donaverit, unde se et suos nutrire ac
vestire potuerit, et cum hoc superlucrari aliqua post decimam, ex ipsa
sua particula quae sibi remanet, pro redemptione animae suae ac suorum
pauperibus hilariter donet. In his autem omnibus caste, sobrie et pie
vivendum est, ut opus bonum quod facitis, Deo acceptabile fiat.
Saeculares ad ecclesiam libenter convenite, confessiones vestras
humili et puro corde sacerdotibus facite, et illos rogate quod pro
peccatis vestris Deum, ut vobis indulgeat, orare dignentur.
Oblationes per dies dominicos pro vobis et vestris secundum status
vestri possibilitatem debetis Deo offerre. Dignum namque et
acceptabile sacrificium Deo est, ut Christiani quod negligenter
egerint, per sacras oblationes et eleemosynarum largitionem placare
festinent, et per veram, ut praemittitur, confessionem, cordis
contritionem, ac omnimodam satisfactionem, per orationem puram, per
jejunium et abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter
agentes in omnibus, vosmetipsos considerate, propter quid in hac valle
miseriae, id est, in hoc mundo nati estis. Et cur, nisi ut nuduli
primorum parentum peccato exigente, de paradiso in praesens exsilium
relegati, bene faciendo ad patriam revertamur. Si igitur per
ignorantiam vel per stultitiam contra Deum quidquam peccando egistis,
per opera vestra bona id emendare non tardetis; hoc vobis ad memoriam
sollicite reducendo, ut si quis legitimatus sit, in domo sua
tranquille et pacifice, ut bonum decet christianum, vivat, parentibus
honorem impendat, uxorem diligat, filios catholicam fidem et Dei
legem cum summa disciplina instruat, ut Deum diligere, timere et
honorare sciant: hoc enim beneplacitum est apud Deum. Super omnia
turpiloquia abstinentes, charissimi, proximis vestris detrahere
nolite; sed si alicui aliquid in aliquo displicet, illam evangelicam
sectantes doctrinam, arguite et monete in charitate, et si illum
lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis (Matth. XVIII,
15). In omnibus ebrietatem cavete. Haec enim subversio magna est
animae. Sicut enim ignis facile incendit stipulas, et leviter siccas
exurit paleas; sic ebrietas corpus corrumpit, et animam simul et
corpus in grave peccatorum incendium dejicit, et praecipue in
juvenibus. Vinum enim et juventus, duplex incendium. Propterea qui
ab ebrietate non cavet, peccatum non evadet. Ad ecclesiam quando
venitis, cum summa reverentia et timore maximo intrare debetis:
considerantes quia ad Dominum et dominatorem universae creaturae
vaditis, eidem ibidem pro negligentiis vestris veniam deprecaturi.
Dum etiam in ecclesia stamus, orationes Domino pro peccatis nostris
fundentes, prius tamen operibus fidei, in quantum possibile est,
justificati oculos mentis ad Deum levemus, semper intendentes qualiter
de supernis a Deo consolationibus praebeatur. Oculi enim Domini
super justos, et aures ejus in preces eorum. Ista si frequenter
feceris, et prae oculis Deum habueris, inimicus fugiet a te.
Angelus enim Domini bonus adjutor tibi erit, si mentem tuam firmam in
his existere perspexerit. Considera quia pius et misericors est
Deus, et puro corde se deprecantes misericorditer recipit,
promissiones suas non elongat, et allevat ac sanat eos qui contriti
sunt corde. Hoc etiam, charissimi, latere nos non debet, verbis
Christi per Scripturam sacram nobis nuntiantibus, quod istius mundi
finis appropinquat, et per quotidiana signa, quae per Evangelium
praedicta sunt et quotidie fiunt, spero in proximo ejus esse adventum,
ut per ignem omnem judicet mundum. Ecce enim Dominus veniet, et
omnes Angeli ejus cum eo, et Virtutes coelorum movebuntur. Tunc
sedebit Redemptor noster rex omnium in sede majestatis suae, et
congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem,
sicut pastor segregat oves ab haedis. Qui boni sunt, statuet eos ad
dexteram suam, malos vero ad sinistram. Et his qui a dextris ejus
erunt, dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi, et dedistis mihi
manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Nudus eram, et
operuistis me. Infirmus eram et in carcere, et visitastis me, etc.
Tunc respondebunt justi, dicentes: Domine, quando te vidimus
esurientem, et sitientem, et nudum, et infirmum, vel in carcere; et
ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Quamdiu uni de
minimis meis fecistis, mihi fecistis. His vero qui a sinistris ejus
erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non
dedistis mihi manducare, et sic de singulis. Et ibunt hi in
supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV,
34-42, 46). Considerate igitur, filioli, magnam Dei
pietatem, quali nos in peccatis nostris suffert patientia. Pensemus
judicium illud futurum, ut peccata nostra nobis non improperet.
Propterea, charissimi, hoc nobis in omnibus considerandum est. Dum
unusquisque potest, dum tempus habet, dum pretium in manibus tenet,
in quantum praevalet redimat se unusquisque, ne debitor peccati ac in
servitute diaboli persistat . Et exinde vos, saeculares, post
poenitentiam et reconciliationem actam, secundum sacerdotis consilium
communicate temporibus praecipue ad haec ab Ecclesia ordinatis. Prius
tamen ante plures dies a propriis etiam uxoribus abstinete, ut mundo
corde et casto corpore sanctum sacrificium accipere possitis.
Sacerdotibus vestris honorem impendite, et eis propter Deum obedite:
ipse namque Dominus ad ipsos dicit: Qui vos audit, me audit; et qui
vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Filii honorent
parentes, similiter et omnes Christiani invicem vos honorate:
scriptum namque est, Honore invicem praevenientes (Rom. XII,
10). Esurientes pascite, sitientibus potum porrigite, hospites et
peregrinos praecipue pauperes suscipite, humanitatem quam potestis
illis impendite, pedes illorum lavate, vestite nudos, in tribulatione
positis subvenite, consolamini dolentes, infirmos visitate, mortuos
sepelite, in carcere positos requirite, et de bonis vestris, quantum
facultas vobis a Domino concessa suppetit, subvenite ac eis
ministrate: viduas et orphanos in tribulatione positos adjuvate,
pauperes et oppressos a pravis hominibus vel de iniquo judicio, in
quantum vobis possibile est, adjuvate, seu adjutorium praestate:
judicium rectum ac justitiam servate, misericordiam in omnibus facite,
pacem in vobismetipsis habete, et eos qui discordes sunt, ad viam
concordiae revocate. Symbolum et orationem dominicam tenete, filios
et filias vestras docete ut et ipsi teneant. Filios quos in Baptismo
recepistis, in fide erudite, et scitote vos pro eis apud Deum
fidejussores existere. Et ideo semper docete, indesinenter castigate
et corripite illos. Omnes vero subjectos vestros, ut tenemini,
admonete, ut sobrie, caste, pie et juste vivant in hoc saeculo.
Veritatem corde et ore dicite, castitatem et continentiam servate,
sobrietatem et parcitatem cibi et potus habete, jejunium servate,
seniores honorate, juniores in Christi amore diligite, patientes
estote ad omnes, bene facite his qui oderunt vos. Charitas et
gaudium, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia,
mansuetudo, continentia, castitas et dilectio sint in corde vestro
jugiter. Et haec in cogitationibus sanctis et eloquiis ac operibus
piis conservate. Humilitatem ante omnia custodite et tenete. Spem
vestram totam in Domino ponite. Bonum cum aliquod in vobis
inveneritis, non vobis ad laudem vestram inanem, sed Deo ad sui
gloriam, qui hoc vobis dedit, ascribite. Malum vero quod in vobis
videritis, non Dei causa, sed vestra culpa et negligentiis vestris
hoc factum fore sciatis. Diem judicii timete, gehennam expavescite,
vitam aeternam desiderate, cogitationes et opera simul et verba die
noctuque in bonum custodite. Transitum vestrum de hoc mundo qui semper
appropinquat omni die sperate. Praecepta Dei adimplete, et de ejus
misericordia nunquam desperate. Quod sibi quis fieri non vult, alii
non faciat. Et prout vultis ut faciant vobis homines bona, et vos
facite illis similiter. Charitatem autem, quae est dilectio Dei et
proximi, in omnibus et ante omnia servate. Nemo se circumveniat,
fratres: quia omnis homo qui post Baptismum mortalia crimina
commisit, seu homicidium, adulterium, fornicationem, furtum, falsum
testimonium, perjurium; et his similia peccata mortalia perpetratus
fuerit, si poenitentiam veram non egerit, eleemosynam justam non
fecerit, et in bonis operibus non permanserit, nunquam in regnum
coelorum intrabit, nec possidebit gloriam aeternam, sed cum luctu in
infernum descendet. Nam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt
(Galat. V, 21): proinde scriptum est, Nequaquam Deus
delinquentibus parcet (Job IX, 28), quoniam peccator aut
flagellum temporale habebit, aut purgationem in hoc saeculo faciet,
aut puniendus relinquitur aeterno judicio, aut quod male admiserit
puniendum, punit in hoc saeculo: ac proinde est quod delinquentibus
non parcet Deus: et alibi scriptum est, Nulla peccata Deus
permittet inulta, hoc est, sine vindicta: quia certe aut nos hic
vindicabimus peccata nostra per poenitentiam, aut illa vindicabit Deus
per severitatem judicii et justitiam. Et illud scitote certissime, et
firmiter credite, quod omnis homo quamvis seu quantumcumque criminosus
fuerit, seu peccator exstiterit, si veram poenitentiam egerit, ac
justas eleemosynas fecerit, et in bona devotione cum operibus justis
permanserit, mortem aeternam non gustabit, nec unquam in infernum
descendet, sed ab Angelis sanctis post vitam praesentem in coelum
levabitur, et gloriam possidebit aeternam: unde Deus dixit, Non
judicabitur homo bis in idipsum: et Apostolus ait, Si hic
judicaremus nos, nequaquam a Domino judicaremur (I Cor. XI,
31, 9): hoc est, quod illi qui in hac vita praesenti per veram
poenitentiam judicant, in judicio extremo de his non judicabuntur;
quia sic eorum judicium in hac vita terminatur. Unde et alibi scriptum
est, quod si nos perfecte poenitentiam egerimus, non solum Deus
culpas nostras remittit, sed post culpas etiam praemia promittit.
Ideoque, fratres charissimi, vitam nostram in vita praesenti emendare
festinemus, et quidquid mali contra praecepta Dei fecimus,
defleamus, et ulterius peccare cessemus, ac in voluntate bona,
cogitatione recta, et verbis ac operibus sanctis nos conservemus,
auxiliante ac gubernante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et
regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
|
|