|
Fratres charissimi, unusquisque peccata sua emendare debet, in
quantum praevalet Deo auxiliante. Omnis enim homo christianus
desiderare debet patriam coelestem, et Deum Patrem omnipotentem qui
in coelis habitat, ut dicere mereatur, Pater noster, qui es in
coelis (Matth. VI, 9): ibi videlicet ubi est Pater de coelis,
ubi est patria nostra coelestis, illuc desiderare debemus ut
perveniamus; ibi pervenire speremus, ut et illic permaneamus. Ista
namque vita non coelestis sed terrena, non patria sed exsilium, nec
perpetua sed transitoria, quia quotidie ad finem prona. Illa vero
patria coelestis, in qua Deus cum sanctis Angelis et electis suis
habitat, finem non habet. Vere igitur stultus est, qui ad talem
Patrem talemque patriam ac talem coelestium civium societatem pervenire
non desiderat. Quis est ille, qui in captivitatem ductus ultra ad
patriam redire nollet? Quis in carcere tenebroso positus, amplius
exire nollet et lucem videre? Quis usque ad mortem famem sustinens,
si ei manducandi possibilitas adfuerit, non manducaret? Quis sitim
patiens, si facultas bibendi exstiterit, non potaret? Nobis,
charissimi, mundus iste vere non patria, sed captivitas Babylonica
est: quia multipliciter diversorum inimicorum nostrorum laqueis
irretiti, mundi videlicet, carnis, et generis humani inimici, vita
etiam praesens non libertas, sed carcer peccatorum nobis est. De hac
igitur captivitate, de hoc tenebrarum carcere eripi laboremus, et non
ut servi hunc cibum et potum vanitatis praesentis anxium et laboriosum
appetamus, sed ut filii liberi coelestem desideremus cibum et potum,
hunc videlicet qui plena satietas est civium supernorum. Pro hoc
cibo, pro hac coelesti vita Creatorem et Gubernatorem nostrum rogare
debemus et orare, ut in hac valle miseriae, seu exsilio praesenti nos
custodire et gubernare dignetur, ut opitulante illo, ad portum salutis
pervenire valeamus. Mundus enim iste similitudinem maris habet. Mare
fetet, similiter et mundus. Ex hoc fetore, auxiliante Deo,
extrahere nos debemus. Oportet namque cum humilitate maxima orare
Deum creatorem nostrum, sanctosque suos precari, ut ex valle
lacrymarum nos eruens, ipsorum civium supernorum consortes nos
efficiat. Illuc enim summo studio properare debemus, ubi sine
interruptione manere speramus, ubi nullus timor de morte, nulla
dubitatio de hoste. Ibi vita sine fine, juventus sine senectute, lux
sine tenebris, gaudium sine tristitia, voluntas sine molestia,
requies sine labore, satietas sine fastidio, claritas sine nube.
Haec autem vita horrenda est et laboriosa, fragilis et fastidiosa,
caduca ac misera, deceptrix atque dolosa, et aerumnis ac scandalis
plena. In luctu nascimur, in labore vivimus, et in dolore morimur.
Et quod pejus est, et super omnia magis dolendum, quidam peccatis
suis exigentibus non confessi, nec contriti, de hac vita migrantes,
non solum temporali morte plectuntur: sed et in infernum deducti morte
moriuntur perpetua. Vitam etenim suam, sine omni pietate duxerunt,
et ob hoc multa tormenta passuri, nunquam vitam consequentur aeternam.
Dum enim tempus habuerunt, vitam suam emendare noluerunt, plus gulam
amantes quam abstinentiam sectantes, plus luxuriam quam castitatem,
magis terrestria quam coelestia, plus creaturam quam Creatorem
diligentes. Abstinentia ducit ad castitatem, castitas perducit ad
gloriam, et fornicatio demergit ad poenam. Castitas ad coelum
sublevat, et luxuria ad infernum profundat. Castitas sanctis Angelis
unit, fornicatio autem daemonibus jungit. Sobrietas cogitationes
sanctas instituit, ebrietas vero etiamsi audit verba sancta, in corde
non suscipit. Oportet ergo unumquemque verum animae amatorem non solum
corpus nutriendo diligere, sed et animam nutriendo nutrire. Videmus
naturaliter quod si corpus esurit, cibum quaerit; si sitit, potum
appetit; si nudum est, vestimentum desiderat; requiem petit cum
laborat; somnum quaerit, dum dormire infestat: et sic de caeteris
corporis necessitatibus. Anima autem omnibus his indiget. Praeceptum
Domini panis ejus est, oratio sancta potus ejus, vestis ejus veritas
et justitia, requies ejus humilitas et obedientia. In hoc etiam
convivio aeternae societatis multi sunt vocati, pauci vero electi.
Alii accipiunt fructum trigesimum, alii sexagesimum, alii vero
centesimum (Matth. XXII, 14; XIII, 8). O quam beata
est illa anima, cui Dominus Deus dignatus est concedere mansionem in
aeterna requie! Et qui hanc mansionem, regnum videlicet coeleste,
ingredi voluerit, non debet esse superbus neque avarus, non invidus
nec iracundus, non gulosus nec ebriosus, non cupidus nec luxuriosus,
non perjurus, non homicida, non falsator neque adulter, et sic de
singulis. Quamvis autem infinita mala perpetraverit, de Dei tamen
misericordia desperare non debet, sed spem habere debet de Dei
misericordia, et fiduciam recuperandi salutem, per vitae suae
emendationem et bonorum operum exercitationem. Verba Dei debet
libenter audire, et ad ecclesiam diligenter convenire, sacerdotibus
saepissime confiteri, omnibus hominibus charitatem firmam tenere. Qui
enim charitatem non habuerit, in vitam aeternam introire non valebit.
Parvo tempore homo vivit in hoc saeculo. Dum igitur tempus habemus,
operemur bonum ad omnes, et vias Domini praeparemus bonas. Ecce nunc
tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salus hominum Christus
est. Si parentes nostros et amicos diligere debemus; quanto magis
istum diligere tenemur, qui et nos et nostros fecit et creavit
parentes? Hunc amemus qui universae dominatur creaturae, scilicet
Deum. Diligamus proximum, sicut et nos: quia de terra sicut et nos
proximi nostri sunt formati, ut per hoc vitam mereamur aeternam, ipso
adjuvante qui vivit et regnat, etc.
|
|