|
Pius et misericors Deus, fratres charissimi, ad compunctionem et
poenitentiam nos hortatur, dicens: Convertimini ad me in toto corde
vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel II, 12); quia
nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech.
XVIII, 23): et iterum, Noli tardare, inquit propheta,
converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V,
8): et iterum, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech.
XVIII, 27). Convertimini igitur, charissimi, ad Dominum
Deum nostrum, tanquam boni servi ad fidelem Dominum. Humiliemus nos
in conspectu Dei, et ploremus ante Deum qui fecit nos. Non
dedignemur in hoc saeculo agere poenitentiam, et peccatorum nostrorum
precari veniam, ut infernalem evadere possimus poenam, ac ad aeternam
pervenire laetitiam. Emendemus ergo nos in jejuniis et vigiliis et
caeteris operibus piis, scientes quod cor contritum et humiliatum Deus
non spernit (Psal. L, 19): sic enim ait Apostolus, Castigo
corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Si
pro carne nostra laboramus, laboremus etiam pro anima nostra, quae
dignior est. Si curam habemus pro societate miserae carnis nostrae,
quam post paucos annos vermes devorabunt in sepulcro: quanto magis
despicere non debemus animam, quae Deo et Angelis ejus praesentatur
in coelo? Cogitate, fratres charissimi, quia abundantia pabuli
luxuriam administrat; cum caro in tam copiosis deliciis satiatur, et
mens tantis mulcetur divitiis, in pinguedine carnium providetur esca
vermium. Iterum rogo vos, fratres, quoties juxta sepulturam divitis
transitis, ut diligenter inspiciatis ubi sint eorum divitiae vel
ornamenta, ubi gloria, ubi vanitas, ubi luxuriae, ubi voluptas, vel
ubi eorum sunt spectacula. Considerate diligenter et videte et
agnoscite, quia nihil aliud in eis est, nisi cinis et fetor et
vermis. O homo, vide sepulcra mortuorum, et dic tibi tu ipse, et
loquens tecum dicere potes, Ecce nunc ex illo misero qui hic depositus
fuit, nihil aliud nisi ossa et pulvis evenit. Et vere, homo si ipsa
ossa arida audire volueris, tibi praedicare poterunt et dicere: O
miser, quantum pro cupiditate hujus saeculi discurris, aut quid
superbiae vel luxuriae infelicia colla submittis? utquid te applicasti
ad serviendum crudelissimis dominis, vitiis videlicet et criminibus?
Attende ad me, et intellige; considera me, et vel sic tibi horreat
luxuria tua vel avaritia tua. Hoc quod tu es, ego fui: et quod ego
sum modo, tu eris postea. Si in me permansit vanitas, te non
consumat iniquitas; si me luxuria polluit, te exornet castitas; vide
pulverem meum, et relinque desiderium tuum malum, etc. Ideo quantum
possumus, auxiliante Deo, laboremus, ut aliorum vulnera nobis
conferant medicamenta, et aliorum mors ad vitam nobis proficiat: et
hoc optime fieri potest, si plus erimus solliciti pro anima quam pro
corpore: ut cum caro nostra fuerit in sepulcro posita, anima nostra
bonis operibus in coelos elevetur ornata. O anima, si nos deceperit
pulchritudo alienae mulieris, aut concupiscentia carnis, quae est
ruina animae, scito quod corpus simul cum anima poenas habebunt. Nam
cum caro nostra putruerit in sepulcro, anima nostra torquenda mergetur
in inferni barathro. Ecce quales praedicationes ossa et cineres
mortuorum quotidie proclamant ad Dominum. Vere dico, fratres
charissimi; quicumque luxuriosus vel negligens ea quae dico cum magno
timore suscipere voluerit, et cito ad medicamenta poenitentiae
confugerit, et in poenitentia ex hac vita migraverit, paradisi gaudia
possidebit. Quam si non egerit, et mors repentina eum praevenerit,
sine ullo remedio aeternae poenae cruciatus habebit. Nos igitur,
dilectissimi fratres, quantum possumus cum Dei adjutorio, contra
carnales concupiscentias viriliter pugnemus: ut devictis hujus saeculi
voluptatibus aeternum praemium consequi mereamur per infinita saecula
saeculorum. Amen.
|
|