|
Dilectissimi fratres, oportet humilitatem nos habere, praecepta Dei
custodire, charitatem tenere, veritatem sequi, et fugere vanitatem.
Veritas enim mundat , vanitas coinquinat. Veritas Christus est,
sicut ipse dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV,
6). Via recta, lux vera, et vita perpetua. Veraces filii Dei
sunt, mendaces vero filii diaboli. Unusquisque enim cujus opera
agit, ejus filius appellatur. Qui sequuntur Deum, semper in luce
sunt: qui autem imitantur diabolum, in tenebris ambulant, et lucem
nunquam habebunt. O dilectissimi filii, quam malum, et quam
perversum est, dimittere lucem, et sequi tenebras; fugere vitam, et
appropinquare morti; dimittere veritatem, et sequi mendacium;
delectari in vana gloria, et spernere sempiterna; jucundari in
praesenti dolore et poena, et amittere laetitiam et quietem
sempiternam! Scriptura enim dicit, Non quaeras gloriam, et non
confunderis, cum gloriosus fueris . Beati illi qui oculos habent
spirituales, et contemplantur coelestia, et respuunt terrena. Ex hac
enim fragili, misera et brevi vita festinant ad illam beatam requiem
sanctorum, quae nunquam finietur: illuc festinant, ubi semper
permanere sperant, ubi non est timor de morte, nec pavor de hoste.
Ibi est vita sine morte, juventus sine senectutis exspectatione, lux
sine tenebris, gaudium absque tristitia, voluntas absque injuria,
regnum sine commutatione, requies sine labore, satietas sine
fastidio, et claritas sine nube. Ibi est vita angelica semper laeta.
Laetitia hujus saeculi licet saepe gaudium esse videatur, saepissime
tamen in tristitiam vertitur. Regnum Dei non habet finem. Vita
hujus saeculi horrenda est: illa vero amanda atque desideranda. Haec
enim praesens vita misera et caduca est, imo incerta, deceptrix et
insatiabilis. In poena et luctu nascimur, in miseria et angustia
nutrimur: in labore vivimus, in dolore morimur: et in fine, quod
magis dolendum est, si impoenitentes discedimus, perpetua tormenta
patiemur. Nam veniam postmodum non consequentur, qui dum tempus hic
habuerint, poenitentiam condignam non egerint. Nam qui praecepta
Christi non habent, vel etiam habentes non servant, et promissa
coelestia despiciunt, qui plus amant gulam quam abstinentiam, magis
luxuriam quam castitatem sectantur, absque dubio regnum Dei non
possidebunt. Fornicatio urget animam ad poenam, castitas levat
mortalem ad gloriam. Castitas erigit iter ad coelum, luxuria facit
ruere in infernum. Castitas jungit hominem moribundum sanctis et
Angelis perpetualibus, fornicatio sociat satanae et daemonibus.
Porcus crassus se volvit in volutabro: et si porco margaritas ante
ipsum posueris, non advertens conculcabit in luto. Sic et homo
ebriosus, vino repletus ac crapulosus, ferculis satiatus, diversis in
luxuriis se proruit, et in stercore vitiorum se volutans, verba
sanctae Scripturae nec ore profert, nec corde suscipit. Dulce illi
est fornicari, et continentiam servare amarum. Ille miser ambulat
elatus et superbus, et cupit esse melior quam caeteri in hoc saeculo,
cum tamen apud Deum deterior sit. Altiorem se caeteris existimat,
etiamsi omnium inferior existat. Et sic dum melius et firmius se stare
putat, in praecipitium cadit, et in aeternum barathrum vadit. Ex quo
omnipotens Deus vos eripiat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.
|
|