|
Fratres, satis timere nos oportet propter tres causas; hoc est,
gulam, cupiditatem, et superbiam: quia diabolus istis tribus
circumvenit patrem nostrum Adam, dicens, In quacumque die
comederitis ex hoc fructu, aperientur oculi vestri, et eritis sicut
dii (Gen. III, 5). Nos autem teneamus mente, et timeamus
istas tres causas pessimas, ne ut Adam nuduli expellamur de paradiso.
Contra gulam et ingluviem ventris, abstinentiam, contra cupiditatem
et avaritiam, paupertatem spiritus et eleemosynarum largitionem,
contra superbiam et elationem, veram humilitatem et omnimodam
subjectionem exercentes: haec scientes quia Angelos Dei custodes
habemus, sicut ipse Salvator ait: Amen dico vobis; Angeli eorum
semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth.
XVIII, 10). Quapropter certe credere possumus, quia omnia
opera nostra quae operamur die ac nocte, sive bona sive mala, ab ipsis
in conspectu Dei nuntiata erunt. Nam Angelus bonus hortatur nos
consilio boni , quia cum aliquid boni agimus, ipsum a dextris nostris
esse credamus. Cum vero malum aliquid cogitamus, aut facimus, sive
parvum, sive magnum, hoc nulli dubium quin malignum angelum hortatorem
habeamus, qui super hoc nos gaudens irridet, cum Angelus sanctus
tristatur et dolet. Et ideo cum verba otiosa dicimus aut quidquam mali
facimus, diabolicum consilium est. Cum autem ingemiscimus, et pro
peccatis nostris suspiramus, aut opera virtutum facimus, tunc Angelum
Dei sanctum administratorem et consiliatorem habemus. Nam de illis
tribus causis, quas superius diximus, et quas diabolus in Adam
subministravit per instinctionem mali consilii, solerti custodia nos
caveamus. Istae enim tres, gula videlicet, cupiditas et superbia,
multa et infinita generant mala. Occasionantur namque hae malae et
principales vitiorum radices, sacrilegium, homicidium,
fornicationem, furtum, avaritiam, luxuriam, falsum testimonium,
iram, discordiam, perjurium, et his similia. Nos igitur, fratres
charissimi, ponamus contra superbiam et elationem veram humilitatem,
contra gulam abstinentiam, contra cupiditatem eleemosynam, contra
sacrilegium perfectam poenitentiam, contra homicidium Dei et proximi
dilectionem, contra furtum benignitatem, contra avaritiam charitatem,
contra luxuriam castitatem, contra falsum testimonium veritatem cordis
et oris, contra iram pacem , contra discordiam veram concordiam et
vinculum pacis firmum, contra perjurium timorem Domini: et super
omnibus spem firmam, fidem rectam, charitatem perfectam. Taliter per
virtutes vitiis obviando, et contraria contrariis curando, coram Deo
et hominibus cum justitia et aequitate vivamus. Ista enim sunt arma
angelica, lorica et arcus virtutum, scutum fidei firmissimum, et
galea salutis. Qui haec arma in fide non haesitans secum portaverit,
nullus ei diabolus nocere poterit. O fratres charissimi, contra
pessimum hostem, id est, immitissimum generis humani inimicum tantum
nos armare debemus, ut ipsum viriliter superare valeamus, qui semper
paratus est velut latro ad furandum opera nostra bona, consilia mala
subministrando. Certe multi audacia diabolica decipiuntur, et
securitate propria, quam sibi fingunt, decipiuntur, Dicunt enim,
Juvenis sum: dum est mihi tempus, et interim quod floret in me
juventus, fruar mundo; cum ad senectutem venero, et amplius quae volo
exercere nequivero, tunc poenitentiam agens abstinebo. Et non cogitat
ille miser, quod non habet certum unius horae vel momenti spatium, seu
etiam potestatem de vita sua. Eia, charissimi fratres; non vos
decipiat aut seducat ista pessima securitas: quae non securitas, sed
potius periculum dici potest. Proinde diem mortis semper in memoria
habeamus, semper in timore Domini stantes, poenitentiam agamus, quia
transitus noster, vita videlicet hujus saeculi, brevis est, et caduca
ac fragilis ista misera praesentis mundi temporalis potentia. Dic ubi
imperatores et reges, ubi duces, principes aut barones , ubi aurum et
argentum ac ornamenta eorum? Scriptum est, Potentes potenter
tormenta patientur (Sap. VI, 7). Vae tam obscurae mansioni,
vae tam languidae foveae, vae tam tenebrosae, tam profundae et opacae
cavernae! Pensemus, charissimi, quomodo de tam parva consolatione,
tam longa calamitas; de tam brevi laetitia, tam longa tristitia; de
tam modica luce, tam magnae tenebrae; de tam exiguo lucro, tam grave
damnum; de tam vana securitate, tam forte periculum; de tam parva
potentia hujus temporis, tam longa tormenta sine fine mansura; de tam
brevi jucunditate, tam longae et tamen amarae lacrymae; de tam inani
hujus mundi pompa, dira gehennalis provenit poena: de qua non
liberabit pater filium, nec pro patre filius fidejubebit; ubi non
reperitur amicus qui redimat, nec frater qui succurrat. Ubi qui ibi
sunt, mori quaerunt, sed mortem impetrare nequeunt. Ubi amara
poenitentia tarde agitur, nec ob hoc sic poenitens adjuvatur. Ibi
nulla vita, sed mansio dura et mors aeterna; ibi tenebrosus ignis et
locus horribilis, ibi flamma gehennalis et inexstinguibilis, ibi
immensa tormenta et suspiria valida, ibi luctuosi gemitus et languor
longus, ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum
homicidis, adulteri cum adulteris, avari cum avaris, fures cum
iniquis, falsi praelati cum falsis subditis, dissoluti religiosi cum
dissolutis sociis et sociabus lascivis, et sic de singulis. Qui omnes
simul inenarrabiliter cruciabuntur, et infernali carcere sine fine
torquentur. De quo nos vitiis emendatos omnipotens Deus eripere
dignetur; qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|