|
Fratres dilectissimi, quando orare vultis, aut peccata vestra
plangere, claudite ostium super vos, et orate Dominum Deum vestrum
in toto corde. Tunc respiciens Dominus super vos, propitius ac pius
vobis erit, quasi pia mater filio suo, dum eum dolentem et plorantem
reperit. Haec, charissimi, in cordibus vestris scribite, et
intelligite. Et qui non intelligunt, eos qui rationabiliter sapiunt,
interrogent. Acquirite vobis, dilectissimi, thesaurum coelestem,
mundi hujus postpositis vanitatibus: attendentes et valde timentes
quoddam exemplum horribile, quod quidam homo sanctus in excessu mentis
positus vidit, et audivit de quadam anima de Aegypto exeunte, et
contra corpus suum contendente. Erat enim homo iste, de cujus anima
fit ad praesens mentio, corpore fecundus valde, et temporalium
stipatus plurimum: et in tali corporis et rerum prosperitate positus
nihil aliud cogitabat, nisi cuncta quae poterat perficere mala; nec
quidquam de animae suae salute tractans, totus vixit in peccatis.
Accidit ut infirmitate laborans, morti appropinquaret. Et ecce
spiritus illius ad ostium corporis pulsans terrore ac moerore permaxime
concussus admodum exire tardabat; quia diabolos ante se praeparatos
videbat, ac inter se mussitare dicentes: Quomodo tardatur? Cur fit
hoc? Quare facit tot moras? Festinemus; forsitan Michael cum
sociis suis oppriment nos, ac animam illam nobis tollent, quam per
multos annos vinculis nostris constrinximus. Tunc unus ex diabolis
respondens dixit: Nolite timere, nostra est; ego opera ejus scio,
ego semper cum illo diebus ac noctibus fui. Haec illa anima misera
audiens, dixit: Heu mihi! quare unquam nata fui aut creata? Vae
mihi! quare unquam in hoc corpus intravi? Vae mihi, quod unquam in
isto pessimo carcere carnis exstiti! Vae tibi corpus miserum! quare
alienas rapuisti pecunias? Tu facultates pauperum et substantias eorum
in domum tuam congregasti. Tu cibariis delicatis te nutriebas, et ego
salutem nostram esuriebam. Tu vinum bibebas saporosum, et ego fontem
vitae sitiebam. Tu te pretiosis decorasti vestibus, me nuda existente
virtutibus. Tu quidem fecundum eras, et ego macra; tu rubicundum,
et ego pallida; tu hilare, et ego moesta. Tu ridebas, et ego
flebam; tu gaudebas, et ego dolebam. Tu semper mihi contraria
egisti, modo es esca vermium et putredo ac pulvis. Requiesces per
modicum tempus in terra, et postea mecum in infernum deduceris,
tormenta sicut et ego passurum aeterna. His dictis, corpus sudare
coepit ac spiritum reddere. Tunc ille diabolus angelus satanae, qui
non in bono, sed in malo custos et instinctor ejus perstitit, eam
apprehendens dixit: Nolite, socii, nolite moram facere; sed
tridentes acutissimos apprehendite, et cum dolore in oculos ejus
figite! quidquid enim vidit sive pulchrum sive turpe, totum
concupivit. Pungite os ejus: quia omnia quae desideravit, sive in
comedendo sive bibendo vel etiam loquendo, justis vel injustis nunquam
pepercit. Pungite et cor ejus dolosum et falsum, in quo nec pietas
nec misericordia nec charitas nec bonitas fuit. Pungite etiam manus
ejus rapaces, quae ad furtum, latrocinium et rapinam promptae, et ad
opera pietatis tardae fuerunt. Insuper et pedes ejus, qui ad omnem
viam malam veloces exstiterunt. Tunc illam miseram animam de corpore
ejectam sic membratim punientes, levaverunt super alas suas nigras,
tenebrosas et vespertillioneas, ad infernum ipsam deducentes. Et dum
sic in itinere esset, vidit anima illa claritatem magnam, et dixit:
Ubi, vel quid est illa claritas? Responderunt daemones dicentes:
Non agnoscis patriam unde exivisti, quando in hanc peregrinationem
venisti? Tu quondam renuntiasti pompis nostris, et per Baptismum ac
signum crucis nos expulisti. Audisti Prophetas et Apostolos,
audisti etiam sacerdotes et curatos tuos, qui non cessabant tibi viam
vitae praedicare, et nomen Salvatoris tui laudare: cor autem tuum a
doctrina eorum longe erat. Modo transis juxta patriam illam unde prima
venisti, non tamen ibi divertes, nec venies. Choros Angelorum
audis, non ad tuam consolationem, sed ad tuam perpetuam desolationem.
Claritatem sanctorum videbis, nec tamen ibi habitabis, quemadmodum et
nos non facimus, qui de paradiso ejecti sumus: et sicut fuimus ac
sumus in perditione, sic et tu nobiscum eris. Usque modo fuisti in
peregrinatione, nunc moraberis nobiscum in damnatione, in qua multos
habemus socios. Tunc coepit illa misera anima cum dolore et fletu ac
gemitu ingenti dicere: Heu me miseram, quod unquam creata fui ac
nata, seu in hoc corpus maculatum posita! Heu mihi, quod in ista
damnatione posita claritatem aeternam perdidi, ex qua olim sine macula
exivi! Modo video spatiosam viam, quae ducit ad patriam, non tamen
perambulabo eam. Tunc perduxerunt eam inimici sic flentem et gementem
ad perditionis portas, ubi diabolus ad recipiendum eam praeparatus erat
in similitudine draconis; et aperiens fauces suas fetidissimas, ac
glutiens eam, revomuit in calidissimum locum igneum, ubi sui
consimiles exspectant judicium. Hoc exemplo, dilectissimi, edocti ac
admoniti, ut aliorum fera vulnera nobis sint medicamenta certa, vitam
nostram hic dum valemus in melius emendemus, carnalia abdicantes,
spiritualia sectantes: ut sic laetanter ex hoc corpusculo egredientes
dicere possimus: Adhaesit anima mea post te; quia caro mea castigata
pro te, Deus meus. Ob hoc, mi Domine, me suscipiat dextera tua.
Quod nobis concedere dignetur qui salvat omnes sperantes in se, ac
vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
|
|