|
Omnis homo qui vult de inimico suo vindicari, provocat in se vindictam
Dei. Sed hoc facite, fratres, quod dicit Apostolus, Nulli malum
pro malo reddentes. Hoc est enim vinci de bono malum. Quando enim
vindicari vis, sine dubio vincere vis: vide ne dum vis hominem
vincere, ab ira vincaris. Quia laesit, vis et tu laedere: quia
nocuit, vis et tu nocere; et ut tu vincas amplius, magis quam ille
nocuit. Quomodo vincis malum in malo? Non hoc dixit Apostolus, non
hoc audisti. Ergo, Noli vinci a malo, audisti. Et forsitan
respondebis, Hoc et ego volo. Sed nemo me vincit. Dixit namque
Apostolus, Vince in bono malum. Hoc est enim , qui te laesit sua
iracundia, tu illum vince tua patientia. Qui te laesit sua avaritia,
vince illum tua misericordia. Ecce qui te sua avaritia exspoliavit,
ecce eget, ecce esurit; vindica te, inimicus tuus est. Sed si
esurit, ciba illum; si sitit, potum da illi: Hoc enim faciens,
carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 21,
20). Si hoc cogitas quasi ad malitiam nos hortatus est, tanquam
dixerit, ut plus ei noceas, ut carbones congeras super caput ejus: si
hoc cogitas, in malo vis vincere malum; et ipsam eleemosynam ut
facias, amore vindictae vis facere. Sed dicis, Quid est, Carbones
ignis congeres super caput ejus? Carbones ignis sunt, in quibus
uritur ut poeniteat illum contra te inimicitias habuisse. Homo es,
homo est: laedere voluit, laedere vis? Ecce duo mali estis.
Quomodo ergo dicis, Et ego odi malum, qui auges numerum malorum?
Vis vincere inimicum tuum? Attende te intrinsecus, et vide, ne ibi
habeas quem vincere debeas. Et dum ista consideraveris, dices tibi,
Homo est qui me laesit: rogem pro illo Dominum ut poeniteat eum. Et
si ita feceris, et inimicum perdidisti, et amicum acquisisti, dum
ille si laesit, ex malo orationibus tuis factus est bonus. Nec
defendi ante Dominum servi inverecunda festinatione properemus; ut cum
dies ille vindictae advenerit, non cum impiis et peccatoribus
puniamur, sed cum justis et Deum timentibus honoremur in saecula
saeculorum. Amen.
|
|