|
Primum quidem cogitationibus malis repugnandum est, ut cum aliquid
carnale aut sordidum susurraverit adversarius, priusquam tingat mentem
et sauciet, sagitta deleatur, et excutiatur. Solet enim tristitiam
afferre, et dubitationes de proposito, et desperationem bonorum
aspirare, et varias cupiditates ingerere, et omnes omnino sagittas
acuere, ut sicut in decimo Psalmo scriptum est, Ut sagittent in
occulto rectos corde (Psal. X, 3). Tu ergo mox ut coeperit,
geminato suspirio ad Dominum mente conversa, ne permittas accedere
consilium, quod sensum possit inquinare. Sicut enim vestimentum
candidum, cum fuerit sanguine adspersum, si mox fuerit lotum,
candorem suum recipit; si autem insederit et incoxerit macula, vix
lavatur: sic et mens humana, si surgentem cogitationem mox deleverit,
potest suum retinere candorem; si autem diutius residere permiserit,
vix cum magno labore purgatur. Haec est autem prima victoria secreti
certaminis nostri, quod Dominus exspectat et Angeli, cum
cogitationibus malis mens humana fideliter occurrit, et bonis
rationibus malos superat cogitatus. Hinc laus nascitur, hinc crescit
gloria, sicut Apostolus ait: Cum venerit, inquit, Dominus,
illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordis; tunc
laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Manifestum est
enim apud fideliores, quia non solum de factis, sed etiam de
cogitatis, aut laus aut vituperatio a Deo judice tribuatur. Item
quod inviti patimur cogitationes frequenter, non nos lateat, fratres,
quod maligni frequenter cogitationes sustinemus. Quando autem ita
sit, de Apostolo discimus dicente: Non quod volo hoc ago, sed quod
odi illud facio; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII,
15, 23). Et revera unum propriumque studium est satanae,
humanam mentem pravis gravare consiliis. Siquidem hanc injuriam ab
exordio sortiti sumus, ut nos serpentis caput observemus: ille autem
nostrum calcaneum, utique non nostrorum pedum, sed mentis observat;
ut si quomodo possit currentem ad coelestia animam morsu suo ad
terrestria detinere. Adversus has ergo obscuritates malorum ut
sinceris mentibus vivere possimus, cordis oculi bene curandi sunt. Et
ut vincamus, arma nobis sunt valde necessaria. Arma, inquit,
militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem
munitionum, malorum consilia destruentes (II Cor. X, 4).
Amen.
|
|