|
Fratres mei dilectissimi, obedire oportet Deo in omnibus, si salvari
cupimus in eremo. Et si difficile nobis videtur, considerare debemus
obedientiam Filii Dei, et nostram deponere contumaciam non
differamus. Ipse enim Dei Filius obediens fuit usque ad mortem
crucis: et nos contemnimus ejus obedire praeceptis? Christus enim
obediens fuit usque ad mortem, non pro sua, sed pro nostra utilitate
. Estote ergo non pro sua, sed pro vestra utilitate sibi obedientes.
Ecce enim, fratres, angelus in omnibus obedit Deo; et tu qui cinis
es, contradicis Deo? Insensibilia obediunt Deo, et tu rationalis
resistis Deo? Sol a sua semita non deviat, nec luna, nec stellae;
omnia enim coelica suis indulgent officiis; tu vero Dei voluntati
quasi in omnibus resistis. Ad nutum Dei campi floribus decorantur,
terra imbribus fecundatur, frondibus crispatur silva, in nemore
citharizat avicula; omnia Deo obediunt, et solus homo Dei voluntati
resistit. O monache, lege quod dicitur, Melior est obedientia quam
victima (I Reg. XV, 22). Quae causa est, nisi quia in
victimis aliena immolatur caro, sed in obedientia voluntas propria et
caro mactatur? Estote ergo, fratres mei, obedientes, ut Deum
placare possitis de peccatis commissis. Tanto enim citius placat homo
Deum, quanto repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se
immolat.
Cavete tamen in obedientia, fratres mei; sub ipsa enim potest latere
fel draconis sub specie mellis, lupus sub pelle ovina: in potu enim
dulci venenum saepe latitat, et in olla saepe mors ponitur. Attendat
ergo qui praecipit, et qui obedire intendit, quod obedientia sit
honesta, et omni discretione decorata. Nam si discreta non fuerit,
crudelitas existimanda est: si honesta non fuerit, nullatenus obedire
debemus. Verbi gratia, si nobis praecipitur, quod Deum non
diligamus, vel quod Deum odio habeamus, numquid obedire debemus?
numquid vel ipse Deus hoc praecipere potest? Honesta igitur,
fratres, debent praecipi et justa: et si honesta vel justa non
fuerint, nullatenus obedire debemus, etiamsi apostolus nobis hoc
indicaverit. Tenete igitur, fratres mei, et in cordibus vestris
alligate, quod obedientia sine discretione cassa est, et venit, non
ex parte obedientis, sed praecipientis: et obedientia honestate
privata, superbia est, et venit ex utriusque parte, consentientis et
praecipientis, et in die novissimo pari poena punientur. Custodite
quid praecipitis, cavete et ponderate quid imponitis. Verum
quotiescumque obedientia honesta et justa non fuerit, toties ad
irregularitatem se devenisse pastores agnoverint. Obedientia igitur,
fratres mei, tunc vera, tunc sancta, tunc meritoria est, quando
ditata est discretione, honestate, justitia et humilitate. Istae
enim sunt sociae sanctae obedientiae, sine quibus omnis obedientia vana
est et inutilis. Haec est illa obedientia quae concordiam conservat in
Angelis, pacem nutrit in monachis, tranquillitatem generat in
civibus. Haec est illa obedientia, sine qua respublica stare non
potest, sine qua familia aliqua regi non potest. O quam enorme
vitium, quod obedientiae contrarium fuit! Per hoc diabolus coelum
perdidit, per hoc homo paradisum amisit, per hoc Saül regnum, per
hoc Salomon amorem divinum. O sancta Dei sponsa obedientia! tu
perfecta scala es qua coelum ascenditur, tu quadriga qua Elias vectus
est in paradisum, tu porta paradisi fidelibus, et clausura reorum .
O sancta obedientia, tu humilitatem nutris, tu patientiam probas, tu
mansuetudinem examinas. Estote ergo, fratres, cum Abraham
obedientes, reddentes quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei
Deo. Tunc vero reddimus Caesari debitum suum, quando duliam
praelatis nostris reddimus. Haec enim dulia consistit in reverentiae
exhibitione et dilectione. Hoc autem facere debemus non solum
pastoribus, sed et sanctis Dei; et tunc reddimus per obedientiam quae
sunt Caesaris Caesari. Sed tunc reddimus quae sunt Dei Deo,
quando in latria perseveramus: hoc enim soli Deo congruit. Haec enim
consistit in oratione, et gratiarum actione, et cultus exterioris
exhibitione, et interioris mentis devotione. Quod facere nos et
perseverare nobis Deus praestare dignetur in aeternum benedictus
Amen.
|
|