|
Fratres mei, sicut ait Apostolus, Non potest coronari, nisi qui
legitime certaverit (II Tim. II, 5). Nullus enim legitime
certat, nisi qui in campo usque ad finem certat: et si certat usque ad
finem, legitime certat : ideo merito coronatur. Non est igitur
magnum bonum, inchoare quod bonum est; sed consummare, hoc solum
perfectum est. Multi enim multa aggrediuntur, sed deficiunt in via:
multi exeunt in desertum, sed pauci perveniunt ad terram promissionis.
O fratres mei, non taedeat incipere magna, nec fastidiat tenere
inchoata; scientes quod perseverantia informat meritum, colorat boni
propositum, remunerat currentem, coronat pugnantem, ducit ad
bravium, conducit cunctos ad portum. Haec est tunica talaris sancti
Joseph, usque ad finem contingens. Haec est tunica sacerdotalis
usque ad pedes perveniens. Haec est cauda hostiae, quam tenemur Deo
reddere et offerre. Haec est calcaneum bonae operationis, quod contra
serpentis morsum debemus observare. Haec est virtus, quae Deum
ligat. Haec est quae omne bonum informat. Haec est perseverantia,
qua laureantur martyres, qua virgines coronantur, qua sacerdotes
sublimantur et confessores. Haec est vestis sine ruga, tunica sine
macula, bonitas sine malitia. O monache, qui bene incoepisti
vivere, cave ne ad tempus virescas; cave ne feno compareris, quod
nunc nascitur, et statim marcescit. Laboremus ergo, fratres, et
laborantes perseveremus: laboremus, ut perseverantiam habeamus.
Laborent monachi omnes, ut retineant: laborent virgines, ut
informent: laborent viduae, ut in ipsa perseverent. Attendite
tamen, fratres: nam diabolus quandoque servos Dei ad bonum invitat et
conducit, ut de bono gravius eliciat malum. Contra hunc diaboli
insultum sola valet perseverantia, ut bono fine bona concludantur
initia: ut principium medio, medium ne discrepet ultimo. Bonum enim
inchoatum cum malo fine concludere, quid aliud est quam monstruosas res
conficere? Illa enim actio quasi chimaera est, quae initium habet a
ratione, sed finem a sensualitate. Cum enim sic agitur, humano
capiti cervicem pictor equinam jungit, et superinducit infructuosas
plumas. Cave ergo, o monache, ne actio tua monstrum pariat.
Enormis enim erit fetus ventris, si capiti non correspondeat finis.
Quidam enim habent initium bonum, quorum vita monstrum est mirabile
quasi hominis praetendens caput; sed medium in luxuriam descendit,
ventremque ovinum habet, et ad ultimum in rapacitatem lupi pedes
ostendit. O monache, quid tibi prodest bonum inchoare, et non finem
includere? Si bonum virtutis amittis, damnum incurris, et grande
supplicium promereris. O quam melius tibi fuisset, viam veritatis non
agnoscere, quam post agnitam retro ire per inconstantiam! O monache,
levis reputaris per tuam apostasiam, cum Juda incurris mentis
instabilitatem; postponis Deum, amittis amicos, spem perdis, odio a
cunctis haberis, et velut omnibus pejor apostata comprobaris in vita.
O monache, attende quia nisi perseveraveris, morte morieris. Igitur
si incoepisti aedificare, perfice; si non incoepisti, incipe. Si
obtulisti florem juventutis tuae diabolo, saltem faecem senectutis tuae
immolare non differas Christo. Ipse enim misericors est, et recipiet
te libenter, et dabit tibi stolam candidam, et annulum in manu tua,
et calceamentum in pedibus tuis: et tunc, inveterate olim diebus
malis, renovabitur ut aquilae juventus tua durans in aeternum.
Incipite ergo, fratres mei, et perseverate, reducentes vobis ad
memoriam a quanto bono recessit Judas, et quomodo ferventer bene agere
coepit, lingua vobis exprimere nullatenus possem; quomodo tamen
perseveraverit, scitis. Ecce Salomon per inconstantiam corruit: sic
et Saül, sic et multi alii: quia multorum incipere fuit, sed
perseverantium parvus est numerus. Cavete ergo quomodo caute
ambuletis, considerantes quod qui se existimat stare, videat ne
cadat. Felix ergo est, qui perseverat bene facere usque in finem.
Quod donum praestet nobis ille qui pro nobis mori dignatus est.
Amen.
|
|