|
1. Christus in Scripturis dictus tribus modis. Dominus noster
Jesus Christus, fratres, quantum animadvertere potuimus paginas
sanctas, tribus modis intelligitur et nominatur, quando praedicatur,
sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive
per fidem rerum gestarum, quas in Evangelio cognoscimus. Primus
modus est, secundum Deum et divinitatem illam Patri coaequalem atque
coaeternam ante assumptionem carnis. Alter modus est, cum assumpta
carne jam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum
quamdam suae excellentiae proprietatem, qua non caeteris coaequatur
hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiae, esse legitur et
intelligitur. Tertius modus est quodam modo totus Christus, in
plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum
plenitudinem perfecti cujusdam viri, in quo viro singuli membra sumus.
Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur.
Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive
recolere sive explicare possumus, quibus omnia tria ista genera
probemus: sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut
quibusdam commemoratis testimoniis, caetera quae commemorare non
sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos jam observare in
Scripturis et invenire possitis.
2. Primus modus quo Christus praedicatur ut Deus. Verbi
similitudo. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Jesu
Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia,
pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est in Evangelio
secundum Joannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum
est, in illo vita erat; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris
lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5).
Miranda et stupenda verba haec, et priusquam intelligantur,
amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius
illam acciperet, alius istam: ad omnes tamen perveniret unus cibus;
sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi quidam cibus et potus verborum
nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An
forte cum loquor, alius sibi tollit unam syllabam, alius alteram? aut
alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba
dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba
singula. Et facile quidem plura dico, quam hic sunt homines: sed
omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per
syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut
ubique sit? Numquid haec, fratres, sonantia atque transeuntia verba
illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda
arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo
insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus,
valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus
verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et
abeunt. De spiritualibus cogitationibus justitiam cogitate. Cogitans
justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus, cogitans
justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam
cogitet, et ille totam? et ille totam videat, et ille totam? Nam
qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit.
Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si nihil sibi praesto
est? Quia ipse in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet
alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod
videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi
videatur; quia ea quae divina et incorporea sunt, ubique sunt tota;
crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Crede enim hoc de
Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.
3. Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi
jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem
Scriptura praedicat. Ea enim quae dixi, dicta sunt ante assumptam
carnem. Nunc autem audi illud quod modo praedicat Scriptura:
Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan.
I, 14). Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud
Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil;
frustra nobis divinitatem Verbi praedicaret, si Verbi humanitatem
taceret. Ut enim illud videam, hic mecum agitur; ut purget ad illud
contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura
humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum jumento
carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus (Luc. X, 30-37),
ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque
nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam
amisit per id quod suscepit. Esse enim coepit homo, esse non destitit
Deus. Ergo haec est praedicatio Domini nostri Jesu Christi
secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod
Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes: Et Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis.
4. Christus utroque modo commendatus ab Apostolo. Audite jam
utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli: Qui cum in forma
Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo, si non est aequalis Deo? Si autem Pater
Deus, ille non Deus, quomodo aequalis? Ubi ergo ille ait, Deus
erat Verbum; ibi iste, Non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo. Et ubi ille, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;
ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens
(Philipp. II, 6, 7). Attendite: per hoc ergo quod homo
factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid
enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut indueret
humanitatem, apparens hominibus quod non erat, antequam homo esset.
Sic apparendo se exinanivit, id est, reservans dignitatem
majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo
quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens (non formam Dei
accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed,
Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo: ad formam autem servi ubi ventum est, Formam,
inquit, servi accipiens): per hoc ergo mediator et caput est
Ecclesiae, per quem reconciliamur Deo, per sacramentum humilitatis
et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futuri, ut duo
illa futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo
audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opera sua (Matth. XVI,
27).
5. Caveri jubet ab Arianorum haeresi. Virginitas mentis integritas
fidei. Serpens pollicitatione scientiae seducens. Hoc ergo
tenentes, nolite quaestiones mirari hominum, quae serpunt sicut
cancer, quemadmodum dixit Apostolus (II Tim. II, 17): sed
custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestrae, tanquam
desponsati ab amico sponsi uni viro virginem castam exhibere Christo.
Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis
Ecclesiae: virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc
virginitatem vult serpens corrumpere, de quo idem apostolus dicit:
Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo,
ne sicut Evam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus
corrumpantur, et excidant a castitate quae est in Christo Jesu (II
Cor. XI, 2, 3). Vestri inquit, sensus, id est, vestrae
mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelliguntur et
hujus corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi.
Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi est fidei virginitas.
Modo perge, anima, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in
amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras
spinis (Eccli. XXVIII, 28). Turbavit fratres infirmos
Ecclesiae quaestio Arianorum: sed in Domini misericordia superavit
catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad
tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo
in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussitat serpens, et non
tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae dejicere de paradiso
Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primus
homo dejectus est.
6. Id nunc agit in Ecclesia, quod olim in paradiso. Contra
Arianos, quomodo Pater Filio major. Filium Patri esse aequalem in
forma Dei, minorem in forma servi. Intendite, fratres. Quod
gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos
seducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel
experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem
et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et
ibi promisit, dicens: Numquid morte moriemini (Gen. III,
4)? Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid
omnes, inquit perditurus est Deus? numquid omnes damnaturus est
Deus? Ille dicit, Damnabo: ignoscam eis qui se mutaverint; mutent
facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et
mussitat, et dicit: Ecce ubi scriptum est, Pater major me est
(Joan. XIV, 28); et tu dicis aequalem Patri? Accipio quod
dicis: sed utrumque accipio, quia utrumque lego. Quare tu unum
accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater
major me est; accipio, non a te, sed ab Evangelio: et tu esse
Filium aequalem Deo Patri, accipe ab Apostolo. Conjunge
utrumque, utrumque concordet: quia qui locutus est per Joannem in
Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest
ipse secum discordare: sed tu concordiam Scripturarum non vis
intelligere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit,
probo: Pater major me est. Et ego ex Evangelio probo: Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quomodo utrumque verum est?
Quomodo nos docet Apostolus, Ego et Pater unum sumus? Qui cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
Audi, Pater major me est: sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens. Ecce ego ostendo quare major est: tu ostende in quo
aequalis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in
quantum filius hominis est: aequalis Patri, in quantum Filius Dei;
quia Deus erat Verbum. Mediator, Deus et homo: Deus aequalis
Patri, homo minor Patre. Est ergo et aequalis et minor: aequalis
in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde aequalis et
minor? Numquid alia parte aequalis, et alia parte minor? Ecce
excepta susceptione carnis, ostende mihi aequalem et minorem. Unde
demonstraturus es, volo videre.
7. Filius Dei ante incarnationem nullo modo minor Patre.
Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est:
Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Hic
siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini
nostri Jesu Christi unici Filii Dei: sed tanquam nondum factum sit
quod jam factum est, attendo tecum, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio
apud Deum. Attendo tecum, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi mihi ostende et majorem et
minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Deum per qualitates, id
est, per quasdam affectiones corporales vel animales, in quibus aliud
atque aliud esse sentimus? Naturaliter dicere quidem possum: sed
utrum sic et vos intelligatis, Deus viderit. Ergo, ut dicere
coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et
habitaret in nobis, ostende minorem, ostende aequalem. Numquid aliud
et aliud Deus, ut ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia
parte illi aequalis? Veluti si dicamus, Corpora sunt quaedam; potes
mihi dicere, Aequale est in longitudine, sed minus est in robore.
Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis
aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum majus. Ergo
talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium ejus? cogitaturi
sumus eum qui totus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in
carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a
cordibus Christianorum. Item forte ita cogitabis, ut dicas: Et
robore et longitudine aequales, sed colore dispares sunt. Ubi color,
nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem
justitiae. Si ista colorem non habent, tu illa de Deo non diceres,
si pudoris colorem haberes.
8. Filium non posse dici alia ratione aequalem, alia minorem. In
Deo non aliud potestas, aliud prudentia et caeterae virtutes. Quid
ergo dicturus es? Potestate aequales sunt, sed minor Filius
prudentia? Injustus est Deus, si minori prudentiae potestatem dedit
aequalem. Si prudentia aequales sunt, sed minor est Filius
potestate, invidus est Deus, qui aequali prudentiae potestatem dedit
minorem. In Deo autem omne quod dicitur, idipsum est. Neque enim
in Deo aliud potestas et aliud prudentia, aliud fortitudo et aliud
justitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque
aliud et aliud intelligitur, et nihil digne dicitur: quia haec
animarum sunt, quas illa lux perfundit quodam modo, et pro suis
qualitatibus afficit; quomodo cum oritur corporibus lux ista
visibilis. Si auferatur, unus est corporibus omnibus color; qui
potius dicendus est nullus color. Cum autem illata illustraverit
corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum
qualitatibus diverso eos nitore aspergit. Ergo animarum sunt istae
affectiones, quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur,
et formatae ab illa quae non formatur.
9. Justitia et similia de Deo dicuntur non proprie, sed quia nihil
dici potest melius. Tamen ista de Deo dicimus, fratres, quia non
invenimus melius quod dicamus. Dico justum Deum; quia in verbis
humanis nihil melius invenio: nam est ille ultra justitiam. Dicitur
in Scripturis, Justus Dominus, et justitias dilexit (Psal. X,
8). Sed ibi dicitur et poenitere Deum (Gen. VI, 7), ibi
dicitur et nescire Deus (Id. XVIII, 21). Quis non
exhorreat? Nescit Deus, poenitet Deum? Ideo tamen et ad ista
verba salubriter Scriptura descendit, quae tu exhorres, ne illa quae
magna putas, digne dicta arbitreris. Atque ita si quaeras, Quid
ergo de Deo digne dicitur? aliquis fortasse tibi respondeat et dicat,
quia justus est. Alius autem isto melius intelligens, etiam hoc
verbum dicat superari ab illius excellentia, et indigne de illo etiam
hoc dici, quamvis congruenter secundum humanam capacitatem dicatur: ut
cum ille de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est, Justus
Dominus; recte illi respondeatur, in eisdem Scripturis positum
esse, quia poenitet Deum: ut quomodo istud non accipit secundum
consuetudinem loquentium, sicut solent homines poenitere; sic et illud
quod dicitur justus, supereminentiae ipsius non competere intelligat:
quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba
gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Justum quidem
Deum dicis: sed intellige aliquid ultra justitiam quam soles et de
homine cogitare. Sed Scripturae justum dixerunt: propterea et
poenitentem dixerunt et nescientem, quod jam non vis dicere. Quomodo
ergo illa quae jam exhorres, intelligis propter infirmitatem tuam
dicta; sic et ista quae magnipendis, pro aliqua firmitate validiore
dicta sunt. Qui autem et ista transcenderit, et de Deo, quantum
homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium
ineffabili cordis voce laudandum.
10. Filium Dei non posse dici ex alia parte aequalem, ex alia
inaequalem. Ergo, fratres, quia hoc est in Domino virtus quod
justitia (quidquid de illo dixeris, hoc idem dicis, cum tamen nihil
digne dicas), non potes dicere aequalem esse Patri Filium per
justitiam et non esse aequalem per virtutem, aut aequalem per virtutem
et non aequalem per scientiam: quia si ex una re aliqua aequalis est,
ex omni re aequalis est; quia omnia quae ibi dicis, idem sunt, et
idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit
inaequalis Filius Patri, nisi dederis diversitates quasdam in
substantia Dei. Quas cum dederis, foras te mittit veritas, nec
accedis ad illud sanctuarium Dei, ubi sincerissime videtur. Cum
autem non possis aequalem dicere ex alia parte et ex alia inaequalem,
quia non sunt in Deo partes; non possis dicere ex alia eum esse
aequalem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualitates; secundum
Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem: unde ergo
potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque,
fratres, semper haec advertite. Si in Scripturis regulam quamdam
acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi inveneritis,
secundum quod dictum est, aequalem Filium Patri, secundum
divinitatem accipite. Secundum formam vero servi assumptam, minorem
accipite: secundum quod dictum est, Ego sum qui sum; et secundum
quod dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob (Exod. III, 14, 15, 6): sic tenebitis, et quod
in ejus natura est, et quod in ejus misericordia. Arbitror satis esse
dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Jesus Christus
Salvator noster caput Ecclesiae mediator factus, per quem
reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripturis.
11. Christus tertio modo intelligitur caput et corpus. Tertius
modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput
et corpus praedicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus: non
quia sine corpore non est integer, sed quia et nobiscum integer esse
dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo
quod Verbum est unigenitus Filius aequalis Patri, sed et in ipso
homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est.
Verumtamen, fratres, quomodo corpus ejus nos sumus, et nobiscum unus
Christus ? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et
corpus, id est, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi
singulariter loquitur apud Isaiam: certe unus idemque loquitur; et
videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam
induit me ornamento (Isai. LXI, 10). Ut sponsus et sponsa:
eumdem dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo
videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus?
Apostolo apertissime dicente, Vos estis corpus Christi et membra
(I Cor. XII, 27). Membra Christi et corpus sumus omnes
simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram;
nec qui tantum hoc tempore, sed quid dicam? Ex Abel justo usque in
finem saeculi quamdiu generant et generantur homines, quisquis justorum
per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc
loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum
hoc unum corpus Christi: singuli autem membra Christi. Si ergo
omnes corpus, singuli membra; est utique caput cujus hoc sit corpus.
Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse
primatum tenens (Coloss. I, 18). Et quia de illo ait etiam,
quod semper caput omnis principatus et potestatis sit (Id. II,
10), adjungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi
coelesti Ecclesiae, ubi Angelos cives habemus; cui aequales nos
futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi
Veritas promisisset, dicens: Erunt aequales Angelis Dei (Luc.
XX, 36); et fit una Ecclesia, civitas Regis magni.
12. Christus in Scripturis enuntiatus tribus modis. Christus et
Ecclesia unus Christus. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur
Christus, ut intelligas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut
intelligas mediatorem; cum Verbum caro factum est, ut habitaret in
nobis (Joan. I, 14): cum ille unigenitus per quem facta sunt
omnia, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Sic autem
aliquando, ut intelligas caput et corpus, exponente ipso Apostolo
apertissime quod dictum est de viro et uxore in Genesi, Erunt,
inquit, duo in carne una. Videte ipsum exponentem, ut non
conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Erunt enim,
inquit, duo in carne una: et addidit, Sacramentum hoc magnum est.
Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem
utriusque sexus copulationem corporalemque mixturam: Ego autem dico,
inquit, in Christo et Ecclesia (Gen. II, 24; Ephes. V,
31, 32). Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia
accipitur quod dictum est, Erunt duo in carne una: non jam duo, sed
una caro est (Matth. XIX, 5, 6). Et quomodo sponsus et
sponsa, sic caput et corpus: quia caput mulieris vir. Sive ergo
dicam caput et corpus, sive dicam sponsus et sponsa; unum
intelligite. Ideoque idem apostolus, cum esset adhuc Saulus,
audivit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)?
quoniam corpus capiti adjungitur. Et cum jam Christi praedicator
pateretur ab aliis, quae persecutor ipse fecerat, Ut suppleam,
inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. I,
24): ad pressuras Christi ostendens pertinere quod patiebatur.
Quod non potest intelligi secundum caput, quod jam in coelo nihil tale
patitur; sed secundum corpus, id est, Ecclesiam: quod corpus cum
suo capite, unus Christus est.
13. Sponsa Christi agat ut sit sine macula et ruga. Exhibete ergo
vos dignum corpus tali capite, dignam sponsam tali sponso. Non potest
habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir tantus, nisi
condignam ducit uxorem. Ut exhiberet sibi. inquit, gloriosam
Ecclesiam, non habentem maculam aut ragam, aut aliquid ejusmodi
(Ephes. V, 27). Haec est sponsa Christi, non habens maculam
aut rugam. Non vis habere maculam? Fac quod scriptum est;
Lavamini, mundi estote, auferte nequitias de cordibus vestris
(Isai. I, 16). Non vis habere rugam? Extendere in crucem.
Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis
sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata: per
extensionem fit desiderium futuri saeculi, propter quod Christus
crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus
justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos
fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Audi
eumdem extensum: Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae
ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13 et 14).
|
|