|
1. Charitatis laus. Per eam divina doctrina sine errore
comprehenditur, sine labore custoditur. Mandatum novum faciens
hominem novum. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam,
latissimamque doctrinam, fratres mei, sine ullo errore comprehendit,
et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate: dicente
Apostolo, Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10);
et alio loco, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Quis est
autem finis praecepti, nisi praecepti adimpletio? et quid est
praecepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo ibi dixit,
Plenitudo legis est charitas; hoc etiam hic dixit, Finis praecepti
est charitas. Nec dubitari ullo modo potest, quod templum Dei sit
homo, in quo habitat charitas. Dicit enim et Joannes, Deus
charitas est (I Joan. IV, 8). Haec autem dicentes Apostoli
et nobis charitatis excellentiam commendantes, non utique aliud, nisi
quod comederant, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens eos
verbo veritatis, verbo charitatis, quod est ipse panis vivus, qui de
coelo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis
invicem: Et iterum, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis,
si vos invicem dilexeritis (Joan. XIII, 34, 35). Ille
enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, et
vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis novitate dissolvere,
mandato novo fecit hominem novum. Res enim vetus erat, ut homo
moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut
Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate,
per sempiternam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum
interitum carnis. Itaque, sicut dicit Apostolus, Mortuus est
propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25). Qui ergo contra mortis vetustatem attulit
vitae novitatem, ipse contra vetus peccatum opponit novum mandatum.
Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo
exstingue cupiditatem, et amplectere charitatem. Sicut enim radix
omnium malorum est cupiditas; ita et radix omnium bonorum est
charitas.
2. Charitate doctrina Scripturarum tota possidetur. Totam
magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet
charitas, qua Deum proximumque diligimus. Docet enim nos coelestis
unus Magister, et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: et diliges proximum
tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis universa Lex pendet,
et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Si ergo non vacat
omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere,
omnia Scripturarum secreta penetrare; tene charitatem, ubi pendent
omnia: ita tenebis quod ibi didicisti; tenebis etiam quod nondum
didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti unde et illud
pendet quod forte non nosti: et in eo quod in Scripturis intelligis,
charitas patet; in eo quod non intelligis, charitas latet. Ille
itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui
charitatem tenet in moribus.
3. Charitatis praeconium prosequitur. Quapropter, fratres,
sectamini charitatem, dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua
dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus
tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in
bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate
latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos
patientissima. In Abel per sacrificium grata, in Noe per diluvium
secura, in Abrahae peregrinationibus fidelissima, in Moyse inter
injurias lenissima, in David tribulationibus mansuetissima. In
tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat: in Machabaeis saevos
ignes fortiter tolerat. Casta in Susanna erga virum, in Anna post
virum, in Maria praeter virum. Libera in Paulo ad arguendum,
humilis in Petro ad obediendum: humana in Christianis ad
confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Sed quid ego de
charitate majus aut uberius possum dicere, quam quas per os Apostoli
laudes ejus intonat Dominus, supereminentem viam demonstrantis atque
dicentis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem
non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et
si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem
scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si donavero omnes
facultates meas, et si distribuero omnia mea pauperibus, et si
tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi
prodest. Charitas magnanima est, charitas benigna est. Charitas non
aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non
quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet
super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia tolerat, omnia
credit, omnia sperat, omnia suffert, Charitas nunquam cadit (I
Cor. XIII, 1-8)? Quanta est ista? Anima litterarum,
prophetiae virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum,
fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium Quid tam
magnanimum, quam pro impiis mori? quid tam benignum, quam inimicos
diligere? Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non
aemulatur. Sola est quam felicitas sua non extollit, quia non
inflatur. Sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit
perperam. Inter opprobria secura est, inter odia benefica est: inter
iras placida est, inter insidias innocens: inter iniquitates gemens,
in veritate respirans. Quid illa fortius, non ad retribuendas, sed
ad non curandas injurias? Quid illa fidelius, non vanitati, sed
aeternitati ? Nam ideo tolerat omnia in praesenti vita, quia credit
omnia de futura vita; et suffert omnia quae hic immittuntur, quia
sperat omnia quae ibi promittuntur: merito nunquam cadit. Ergo
sectamini charitatem, et eam sancte cogitantes afferte fructus
justitiae. Et quidquid uberius, quam ego dicere potui, vos
inveneritis in ejus laudibus, appareat in vestris moribus. Oportet
enim ut senilis sermo non solum sit gravis, sed etiam brevis.
|
|