|
1. Poenitentiae humilitas quam necessaria. Deo excelso humilitate
propinquatur. Lex ad quid data. Quam sit utilis et necessaria
poenitentiae medicina, facillime homines intelligunt, qui se homines
esse meminerunt. Scriptum est enim, Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Et Dominus in
Evangelio dicit, Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se
humiliat, exaltabitur: magisque justificatus descendit de templo
Publicanus ille peccatorum confessione sollicitus, quam Pharisaeus
meritorum enumeratione securus. Quamvis enim et ipse gratias egerit
Deo, dicens: Gratias tibi ago, Deus, quoniam non sum sicut
caeteri homines, injusti, adulteri, raptores; quomodo et publicanus
iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo:
tamen ei praelatus est ille, qui de longinquo stabat, neque oculos
audebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens:
Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII,
10-14). Non enim ille pharisaeus tam sua sanitate, quam
morborum alienorum comparatione gaudebat. Utilius autem illi erat,
quoniam ad medicum venerat, ea de quibus aegrotabat, confitendo
monstrare, quam dissimulare a vulneribus suis, et de cicatricibus
alienis audere gloriari. Non ergo mirum si publicanus magis curatus
abscessit, quem non puduit ostendere quod dolebat. In rebus quippe
visibilibus, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur:
Deus autem cum sit omnium excellentissimus, non elatione, sed
humilitate contingitur. Unde propheta dicit: Prope est Dominus his
qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Et iterum:
Excelsus Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit
(Psal. CXXXVII, 6). Excelsa ipsa posuit pro superbis.
Illa ergo respicit, ut attollat; ista cognoscit, ut dejiciat. Cum
enim ait, quod a longe excelsa cognoscit, satis eum ostendit humilia
de proximo attendere: ipsum tamen Dominum excelsum esse praedixit.
Solus enim Deus arrogans non est, quantacumque se praedicatione
laudaverit. Non ergo se arbitretur ab oculis Dei abscondit superbia:
Deus enim excelsa cognoscit. Nec se rursus Deo conjunctam putet:
excelsa enim a longe cognoscit. Quisquis itaque poenitentiae recusat
humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim levare se
ad Deum; aliud est levare se contra Deum. Qui ante illum se
projicit, ab illo erigitur: qui adversus illum se erigit, ab illo
projicitur. Alia est enim soliditas magnitudinis, alia est inanitas
inflationis. Qui foris tumescit, intus tabescit. Qui eligit abjici
in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; eligit
illum Deus, ut inhabitet in atriis ejus; et nihil sibi assumentem
ille in sedem beatitatis assumit. Unde in Psalmo suavissime et
verissime canitur, Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te,
Domine. Ne putes eum qui se humiliat semper jacere; cum dictum sit,
Exaltabitur. Et ne opineris ejus exaltationem in oculis hominum per
sublimitates fieri corporales; cum enim dixisset, Beatus vir, cujus
est susceptio ejus abs te, Domine; consequenter annexuit et ostendit
ejusdem susceptionis celsitudinem spiritualem: Ascensus, inquit, in
corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit.
Ubi ergo disposuit ascensus? In corde, in convalle scilicet
plorationis. Hoc est, Qui se humiliat, exaltabitur. Sicut enim
ascensus exaltationem indicat; ita vallis humilitatem, et convallis
plorationes. Sicut enim comes poenitentiae dolor est; ita lacrymae
sunt testes doloris. Optime autem sequitur, et dicit: Etenim
benedictionem dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 11,
6, 7, 8). Ad hoc enim lex data est, ut vulnera ostenderet
peccatorum, quae gratiae benedictio sanaret. Ad hoc lex data est, ut
superbo infirmitatem suam notam faceret, infirmo poenitentiam
suaderet. Ad hoc lex data est, ut diceremus in convalle plorationis,
Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: et cum ipso
ploratu clamaremus, Infelix ego homo! quis me liberabi de corpore
mortis hujus? et succurreret nobis, exaudiente illo qui erigit
elisos, solvit compeditos, illuminat caecos (Psal. CXLV, 7,
8), gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII, 23, 25).
2. Tria poenitentiae genera. Prima poenitentia, ante Baptismum.
Tres sunt autem actiones poenitentiae, quas mecum vestra Eruditio
recognoscit. Sunt enim usitatae in Ecclesia Dei, et diligenter
attendentibus notae. Una est quae novum hominem parturit, donec per
Baptismum salutare omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum: ut
tanquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad
partum, et tristitiam laetitia consequatur. Omnis enim qui jam
arbiter voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta
fidelium, nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest
inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli sunt
immunes: nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad
consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a
quibus offeruntur; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex
quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac
responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur, Ecce
in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit
(Psal. L, 7). Item quod scriptum est, non esse mundum in
conspectu Dei, nec infantem, cujus est vita diei unius super terram
(Job XIV, 4, sec. LXX). Exceptis ergo talibus, de quorum
ordine ac merito in futura illa, quae promittitur, sorte sanctorum,
velle amplius quaerere, hominum modulum excedit; pie tamen creditur
eis prodesse ad spiritualem salutem, quod ecclesiasticae auctoritatis
per totum orbem terrarum tam firmo robore custoditur: caeterorum
hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat,
nisi eum poeniteat fuisse quod erat. Haec prima poenitentia
praecipitur Judaeis, dicente apostolo Petro, poenitentiam agite, et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi
(Act. II, 38). Talis ab ipso Domino imperabatur, cum
diceret: Poententiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum
(Matth. IV, 17). De hac etiam Joannes Baptista, plenus
Spiritu sancto, praecursor et praeparator viae Domini ita dicit:
Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Id. III, 7, 8).
3. Altera poenitentia quae hic omnium est ac perpetua. Vitae hujus
poenitere nos debet, quia corruptioni et tentationibus obnoxia est.
Altera vero poenitentia est, cujus actio per totam istam vitam, qua
in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda
est. Primo, quia nemo vitam aeternam, incorruptibilem,
immortalemque desiderat, nisi eum vitae hujus temporalis,
corruptibilis, mortalisque poeniteat. Non enim sic quisque in vitam
novam per sanctificationem Baptismi nascitur, ut quemadmodum deponit
ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam
carnis corruptionemque deponat. Quod si non ita est, restat ut illud
quod scriptum est, quod etiam quisque in se sentit adhuc, dum in hac
vita est, corpus quod corrumpitur aggravet animam, et deprimat terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quod tunc
in illa beatitudine quia non erit, cum absorbebitur mors in victoriam
(I Cor. XV, 54); quis dubitet in quacumque temporali
felicitate versemur, poenitere tamen nos debere hujus vitae, ut ad
illam incorruptionem tota aviditate curramus? Inde est enim quod etiam
Apostolus ait: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino:
per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6,
7). Quis ergo festinat atque optat ad patriam remeare, et illam
speciem quae est facie ad faciem contemplari, nisi quem peregrinationis
suae poenituerit? Ex quo dolore poenitentis, etiam vox illa
miserabilis erumpit et sonat: Heu me! quoniam peregrinatio mea
longinqua facta est. Et ne putes nondum fidelem ista loqui, vide quid
sequitur: Inhabitavi in tabernaculis Cedar: cum his qui oderunt
pacem, eram pacificus; cum loquerer eis, impugnabant me valde
(Psal. CXIX, 5-7). Non solum hominis fidelis, sed etiam
evangelistae firmissimi et martyris fortissimi haec verba sunt. Nam
inde est etiam illud Apostoli: Scimus enim, quia et si terrena
nostra domus hujus habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex
Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc
ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui
cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus
in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari,
sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V,
1-4). Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus? et
quid ingemiscimus, nisi poenitendo quia ita sumus? Sed quando ita non
erimus, nisi terrena domo resoluta, ut coelestem habitationem et animo
et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus
Job non ait esse tentationem in hac vita, sed hanc ipsam vitam
tentationem dixit esse, ita loquens: Numquid non tentatio est vita
humana super terram? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis
mirabiliter tetigit dicens: Tanquam servus fugiens dominum suum, et
consecutus umbram (Job VII, 1, 2, sec. LXX). Non enim
haec vita dicenda est potius, quam umbra vitae. Nec immerito
fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini,
tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula, tanquam fugiens
Dominum suum, sicut dictum est, et consecutus umbram.
4. Poenitentiae humilitas etiam justificatis necessaria.
Quantumcumque justis, non gloriandi, sed poenitendi causam semper
adesse. Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde poenitentiae
causa. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum
quamvis justificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat,
si nihil committat, unde ab altaris communione separetur, quasi jam de
plena securitate se jactans; sed potius servet humilitatem, quae pene
una disciplina christiana est: nec superbiat terra et cinis (Eccli.
X, 9), donec ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes
bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi
(Psal. CIII, 21). In hanc escam Job ipse petitus est, qui
dixit, Tentatio est vita humana super terram. Etiam Dominus, In
hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum
(Luc. XXII, 31). Quis itaque sanae mentis non ingemiscat?
Cui non per poenitentiam sic esse displiceat? Quis non tota
humilitate supplicans divino adjutorio se exaudibilem praebeat, donec
transeat omnis ista tentationum materies atque umbra terrena: et ille
qui nunquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et
illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et
tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5)? Deinde
quamvis se quisque glorietur sic habere corpus edomitum, ut mundo
crucifixus ab omni opere malo, in servitutem redacta membra castiget,
ne jam regnet peccatum in ejus mortali corpore, ad obediendum
desideriis ejus; solum unum verum Deum colat, nulli simulacrorum
ritui deditus, nullis sacris daemoniorum irretitus, non accipiens in
vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans,
debitum honorem parentibus reddens, nec cruentus homicidio, nec
fornicatione turpatus, nec furto fraudulentus, nec mendacio
duplicatus, nec rei vel uxoris alienae concupiscentia sordidus; non in
suis etiam rebus aut luxuria diffluat, aut arescat avaritia; non sit
contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus; vendat postremo
omnia sua, et det pauperibus, et sequatur Christum, atque thesauro
coelesti radicem cordis infigat: quid videtur addi posse ad tam plenam
justitiam? tamen nolo glorietur. Intelligat haec omnia praestita sibi
esse, non a se existere. Quid enim habet, quod non accepit? Quod
si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit (Ibid., 7)?
Eroget sane pecuniam dominicam: consulat proximo, sicut sibi sentit
esse consultum. Nec putet satis esse servare integrum quod accepit,
ne dicatur ei: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam, et ego
veniens cum usuris exigerem: ne auferatur ab eo quod accepit, ne
projiciatur in tenebras exteriores (Matth. XXV, 26-30).
Quam vehementissimam poenam si timere debent illi, qui servare
integrum possunt quod acceperunt; quae spes illorum est, qui hoc impie
scelerateque disperdunt? Versabitur ergo iste in rebus humanis, non
carnalis, sed spiritualis acquisitionis devinctus officio; non quidem
negotiis saecularibus obligatus, sed tamen quia militat Deo, non otio
desidiae torpidus et abjectus. Det ergo, si potest, suas eleemosynas
omnes cum hilaritate, sive cum carnalibus necessitatibus pauperum
aliquid erogat, sive cum panis coelestis dispensator invicta adversus
diabolum castra in credentium cordibus construit. Hilarem enim datorem
diligit Deus (II Cor. IX, 7). Non itaque taedio frangatur
in difficultatibus rerum, quae necesse est existant, ut ostendatur
homini quod homo est. Non ira subrepat in eum qui aut odiose irruit,
aut inopportune inopia coactus petit; aut negotio suo, cum tu majore
occupatus es, indifferenter flagitat subveniri; aut in verbo
manifestae justitiae resistit caeca cupiditate, aut miserabili
tarditate. Non det quidquam amplius vel minus quam oportet: non
loquatur amplius quam opus est, aut cum etiam non opus est. Speciosi
enim pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X,
15). Sed tamen de terra sicca pulverem contrahunt, qui sane in
judicium eorum excutitur, qui sibi hanc exhibitionem perversa voluntate
contemnunt. Non solum ergo propter ipsam vitae hujus mortalitatem et
ignorantiam, et propter diei malitiam, quae utinam sufficeret, sicut
de illa dictum est, Sufficit diei malitia sua (Matth. VI,
34); quam jubemur ferre atque portare, donec transeat, et
sustinere Deum viriliter agendo, ut fructum afferamus cum tolerantia:
sed etiam propter ipsum pulverem mundi hujus, qui per itinera
consulendi consulentium pedibus adhaerescit, et damna quae in ipsa
negotiosissima dispensationis actione contingunt, quae Dominus
praestet ut cum lucris majoribus compensentur, quotidianam debemus
habere poenitentiam.
5. Laicorum peccata quotidiana. Conjugii usus quandonam
inculpabilis. Sed si hoc dispensatores verbi Dei et ministri
Sacramentorum ejus, milites Christi; quanto magis caetera
stipendiaria multitudo, et quaedam provincia magni regis? Quam ne
forte vel falsa suspicione avaritiae miles ille fidelissimus atque
fortissimus apostolus Paulus offenderet, suis stipendiis militavit:
et ubi forte defuit sumptus necessarius, Alias, inquit, Ecclesias
exspoliavi, accipiens ab eis stipendium ad vestram ministrationem
(II Cor. XI, 8). Quanto ergo magis Ecclesiae provinciales
saecularibus negotiis obligati, quotidianam debent agere poenitentiam?
Qui quamvis a furtis, a rapinis, a fraudibus, ab adulteriis et
fornicationibus omnique luxuria, a crudelitate odiorum et inimicitiarum
pertinacia, ab omni denique idololatriae foeditate, spectaculorum
nugacitate, haeresum atque schismatum impia vanitate, atque ab omnibus
hujuscemodi flagitiis et facinoribus immunes, puri atque integri esse
debeant: tamen propter administrationem rerum familiarium, et
conjugiorum arctissima vincula, tam multa peccant, ut non tam de
istius mundi pulvere aspergi, quam luto obliniri videantur. Hoc est
quod Apostolus eis dicit: Jam quidem omnino delictum est in vobis,
quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini?
quare non potius fraudamini? Nam illud exsecrabile est, quod propter
quosdam addit et dicit: Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis,
et hoc fratribus (I Cor. VI, 7, 8). Exceptis tamen
iniquitatibus et fraudibus, hoc ipsum habere inter se judicia et lites
de saecularibus rebus, delictum esse dicit: quod tamen ferendum esse
admonet, si vel ecclesiastico judicio lites hujuscemodi finiantur.
Hinc est etiam illud: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt
Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio conjunctus est,
cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quod etiam de
femina similiter notat. Vel illud cum ait, Et iterum ad idipsum
estote, ne vos tentet satanas propter intemperantiam vestram. Quod ut
peccatum esse demonstraret, sed infirmitati concessum; subjecit
statim: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (Id.
VII, 32, 33, 5, 6). Sola enim generandi causa est
inculpabilis sexus utriusque commixtio. Quam multa sunt alia peccata,
sive in loquendo de rebus et negotiis alienis, quae non ad te
pertinent; sive in vanis cachinnationibus, cum scriptum sit, Stultus
in risu exaltat vocem suam, sapiens autem vix tacite ridebit (Eccli.
XXI, 23): sive in ipsis escis, quae ad necessitatem
sustentandae hujus vitae praeparantur, avidior atque immoderatior
appetitus, saepe excessum modum postridiana cruditate contestans: sive
in vendendis et emendis rebus charitatis et vilitatis vota perversa.
Piget cuncta colligere, quae quisque in se ipso certius comprehendit
atque reprehendit, si divinarum Scripturarum speculum non negligenter
attendat. Quae quamvis singula non lethali vulnere ferire sentiantur,
sicuti homicidium et adulterium, vel caetera hujusmodi: tamen omnia
simul congregata velut scabies, quo plura sunt necant, aut nostrum
decus ita exterminant, ut ab illius sponsi speciosi forma prae filiis
hominum (Psal. XLIV, 3) castissimis amplexibus separent, nisi
medicamento quotidianae poenitentiae desiccentur.
6. Peccata quotidiana omnes ex carnis infirmitate contrahimus.
Lucta christianae animae. Quod si falsum est, unde quotidie tundimus
pectora? Quod nos quoque antistites ad altare assistentes cum omnibus
facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota ista vita oportet
ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Non enim ea dimitti
precamur, quae jam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide
dubitamus: sed utique de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus
etiam sacrificia eleemosynarum, jejuniorum, et ipsarum orationum ac
supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisquis
itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione seducit,
satis intelligit cum quanto periculo mortis aeternae, et cum quanta
penuria perfectae justitiae peregrinetur a Domino; quamvis jam in
Christo, hoc est, in via constitutus redire conetur. Nam si non
habemus peccata, et tundentes pectora dicimus, Dimitte nobis debita
nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum
inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro
fide, spe et charitate connectimur, et eum in quantum possumus,
imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus: in quantum autem ex
occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum
resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt,
peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non
languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde
utrumque verissime scriptum est: et, Qui natus est ex Deo, non
peccat (I Joan. III, 9); et quod in eadem Joannis Epistola
legimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos
decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8). Illud enim
ex primitiis novi hominis, hoc ex reliquiis veteris dictum est:
utrumque enim agimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et
paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in
stadio sumus; nec solum percutimus adversarium bonis operibus, sed
etiam peccata incautius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum
vicerit, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur;
donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti
lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur: Ubi est,
mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV,
55)? Sed neque facilius ab inimico dejicimur, quam cum eum
superbiendo imitamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum
humilitate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam
cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus.
7. Tertia poenitentia severior pro peccatis mortiferis. Lacrymae
sanguis poenitentis. Tertia actio est poenitentiae, quae pro illis
peccatis subeunda est. Quae Legis decalogus continet; et de quibus
Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt
(Galat. V, 21). In hac ergo poenitentia, majorem quisque in
se severitatem debet exercere; ut a se ipso judicatus, non judicetur a
Domino, sicut idem apostolus ait: Si enim nos judicaremus, a
Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31). Ascendat itaque
homo adversum se tribunal mentis suae; si timet illud quod oportet nos
exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per
corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10).
Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur
hoc Deus peccatori, dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem
tuam (Psal. XLIX, 21). Atque ita constituto in corde
judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex
timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacrymas profluat.
Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo
judicet participatione corporis et sanguinis Domini: ut qui separari a
regno coelorum timet per ultimam sententiam summi judicis, per
ecclesiasticam disciplinam a Sacramento coelestis panis interim
separetur. Versetur ante oculos imago futuri judicii: ut cum alii
accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit
contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis vitam aeternam,
alii in mortem praecipitantur aeternam. Ad hoc enim altare, quod nunc
in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad
mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati
possunt accedere: quoniam Deus commendat in hoc tempore patientiam
suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes
quoniam patientia Dei ad poenitentiam eos adducit. Illi autem
secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram
in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Ad illud autem altare,
quo praecursor pro nobis introiit Jesus, quo caput Ecclesiae
praecessit, membris caeteris secuturis, nullus eorum accedere
poterit, de quibus, ut jam commemoravi, dixit Apostolus, Quoniam
qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos,
sed plane ibi totus assistet, adjuncto scilicet corpore qui caput est,
quod jam ascendit in coelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus,
Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quomodo
ergo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancta sanctorum
intrare audebit aut poterit, qui medicinam coelestis disciplinae
contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari? Qui enim noluit
humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, dejicietur; et in
aeternum sejungetur ab aeternis sanctis, quisquis hoc tempore per
merita obedientiae et per satisfactionem poenitentiae non sibi providit
locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet
averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit,
Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper
(Psal. L, 5)? Quo pacto, quaeso, Deus dignatur ignoscere,
quod in se ipse homo dedignatur agnoscere?
8. In eos qui sibi salutem praeter regnum coelorum pollicentur.
Sententia ultima mittens aut in regnum, aut in ignem. Aut illud
quale est, in quo sibi blandiuntur, qui sua se vanitate seducunt?
Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt
Apostolum dicentem, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam
desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant
agere poenitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in
melius commutare: Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In
quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas
perseverat. Quod enim ait Dominus, Quoniam abundavit iniquitas,
refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13): salutem
utique promisit perseverantibus in charitate, non in iniquitate. Ubi
autem charitas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse non
possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod
scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V,
14). Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non
regnantes; oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut
alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum regnum
possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed caeteris regnantibus
pareant. Non autem ait Apostolus, Qui talia agunt, non regnabunt
cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt. Quod etiam de carne et
sanguine dictum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt:
quia corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet
immortalitatem (I Cor. XV, 50, 53); ut jam non caro et
sanguis, sed ex animali corpore spiritualis corporis habitum naturamque
mereatur. Vel illa eos terreat ultima sententia judicis nostri, quam
propterea nunc aperiri voluit, ut ab ejus fidelibus praecaveatur; dans
metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal.
LIX, 6). Exceptis enim eis qui cum illo etiam judicabunt,
quibus et promisit, dicens: Sedebitis super duodecim thronos,
judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). In quo
numero judicantium omnes intelliguntur, qui propter Evangelium omnia
sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus
ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non
erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos
etiam nomine Angelorum significavit, quando ait, Cum venerit Filius
hominis judicare cum Angelis suis. Angeli enim utique nuntii sunt.
Nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem coelestem
hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistae boni nuntii possunt
interpretari: et de Joanne Baptista dictum est, Ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam (Malach. III, 1). His ergo, ut dicere
coeperam, exceptis, caetera omnium hominum multitudo, sicut in ipsius
verbis Domini manifestum est, in duas partes dividetur. Positurus
est enim oves ad dexteram, haedos ad sinistram: et dicetur ovibus, id
est justis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit
Apostolus, cum enumeraret opera mala, Quoniam qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt:
Ite, inquit, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus (Matth. XXV, 31-41). Quapropter, praesumere
quis audeat de nomine christiano, et non cum omni obedientia et timore
audiat Apostolum dicentem, Hoc enim scitote, cognoscentes quoniam
omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum
servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei? Nemo vos
seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios
diffidentiae. Nolite itaque effici participes eorum (Ephes. V,
5-7). Latius autem ad Corinthios haec dicit: Nolite errare;
neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque
molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei
possidebunt. Sed videte quemadmodum timorem et desperationem salutis
abstulerit eis, qui haec in vita veteri commiserunt. Et haec quidem,
inquit, fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine
Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor.
VI, 9-11).
9. Poenitentia relapsis post Baptismum amplectenda. Quisquis ergo
post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur,
usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum
tempus est, cum ita peccat et vivit? Nam utique quod ita
perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis
justi judicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad
poenitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis
peccatorum detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas
claves Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus in coelo;
et audet sibi post hanc vitam, quia tantum christianus dicitur,
salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicae vocis tonitruo
contremiscit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit
in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis
est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21)?
Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans eodem fine
concludit? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt
fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia,
inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates,
dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his
similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21).
Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores
convertat in melius: ne cum jam non poterit, etiam praeter voluntatem
a Domino judicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimae
medicinae, sed tamen medicinae sententiam, veniat ad antistites, per
quos illi in Ecclesia claves ministrantur: et tanquam bonus jam
incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a
praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum; ut in
offerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen
agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam
caeteris ad exemplum. Ut si peccatum ejus, non solum in gravi ejus
malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire
utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum, vel etiam
totius plebis agere poenitentiam non recuset, non resistat, non
lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Meminerit
semper, quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jacobi IV, 6). Quid enim est infelicius, quid perversius,
quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, et de
ligatura ejus erubescere?
10. In eos qui poenitentiae negligendae exemplum ex aliis sumunt.
A communione non prohibentur nisi sponte confessi, vel legitime
convicti. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium
salutiferae hujus poenitentiae debere contemnere, quia multos forte
advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia crimina
non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus: multi tolerantur,
ut Judas: multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet
abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (I Cor.
IV, 5). Nam plerique propterea nolunt alios accusare, dum se per
illos cupiunt excusare. Plerique autem boni christiani propterea
tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis
saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis
probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam; non tamen judici
facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a
communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio
nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum,
aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum
atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam
ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus
apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse
intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus,
ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait
enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non
utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut
idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim
possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec
eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque
vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens:
Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim
veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12 et 13).
Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc autem scripsi vobis
non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis
serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum
hujusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt
judicare ? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem
qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis (I
Cor. V, 9-13). Quibus verbis satis ostendit non temere aut
quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae
communione: ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur
potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse
discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad
hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in
messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum (Matth.
III, 12); velut intra illa retia, ubi pisces boni cum malis
usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est, in fine
saeculi, aequo animo tolerentur (Id. XIII, 47-50). Non
enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu
quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat, aut cadit
(Rom. XIV, 4). Noluit enim hominem ab homine judicari ex
arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio: sed
potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum,
sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit, Si quis
frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera;
nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum
sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si
nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso
in quoquam crimine nominantur.
11. Adversus eos qui pravis exemplis acquiescentes contemnunt
poenitentiam. Praepositi mali non imitandi. Elegans similitudo.
Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quaerant sibi comites
ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt. Non enim
propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc
sanitatis certum consilium, sed malevolentiae vanum solatium. An
forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesiasticis
praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et
Sacramentis, quae per eos populis ministrantur? O miseros homines,
qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante praedixit,
ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea
quae dicunt non faciunt (Matth. XXIII, 3): et traditorem
suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum caeteris
misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui
praepositorum suorum malos mores imitari eligunt, quam per eos
praedicata Domini praecepta servare; quam si quisquam viator
remanendum sibi esse existimet in itinere, cum viderit milliaria
lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non
potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et
consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter
atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus
appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines
charitate studiosa quod praedicent ad imitationem, quomodo quaerunt
iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non
inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum
mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc
homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum
intuere, qui homo factus est, ut hominem vivere doceret. Si habitat
Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque
illud quod Joannes ait, Qui dicit se in Christo manere, debet
quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6):
ita nec tibi deerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum
inopia conqueri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere,
divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed
propterea tibi nullus recte vivere videtur, quoniam quid sit recte
vivere ignoras. Si autem nosti, age quod nosti; ut et tu quod
quaeris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo
attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit,
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV,
16). Attende animo tot martyrum millia. Cur enim te Natalitia
eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi
honestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam
feminas, postremo pueros et puellas, nec imprudentia decipi, nec
iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec saeculi amore
corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum praeceptorum
inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo
circumdabit.
12. Peccator nullus desperet, sed ad poenitentiam confugiat.
Mutatio vitae et satisfactio pro commissis. Sed de utilitate ac
salubritate poenitentiae, ut quod instituimus aliquando peragamus: si
jam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est,
Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3): noli contemnere, noli desperare; clama etiam de
profundo ad Dominum, et dic ei: De profundis clamavi ad te,
Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in
vocem obsecrationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine;
Domine, quis sustinebit? Quoniam apud te propitiatio est (Psal.
CXXIX, 1-4). De tali profundo Ninivitae clamaverunt, et
hanc propitiationem invenerunt: faciliusque est evacuata comminatio
Prophetae, quam humiliatio poenitentiae (Jonae III). Hic
fortasse dicis: Sed ego jam baptizatus sum in Christo, a quo omnia
mihi peccata praeterita dimissa sunt; vilis factus sum nimis iterans
vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum
suum. Quo abibo a spiritu ejus? et a facie ejus quo fugiam? Quo,
frater, nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem
peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum,
ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis enim locus te excipiet
fugientem, ubi ejus praesentia te non inveniat? Si ascenderis in
coelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo
pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema hujus saeculi:
etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua (Psal.
CXXXVIII, 7-10). Quidquid enim feceris, quaecumque
peccaveris; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare
nollet, auferret. Cur ergo ignoras quia patientia Dei ad
poenitentiam te adducit (Rom. II, 4)? Qui enim clamando non
tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere
David regem: jam utique et ipse illius temporis sacramenta
perceperat, jam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro
Baptismo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham
signaculum justitiae fidei recepisse (Id. IV, 11). Jam etiam
unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium praefigurabatur
Ecclesiae. Repente autem factus et adulterii et homicidii reus, non
frustra tamen de tam immani et abrupto profundo sceleris poenitens
clamavit ad Dominum, dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et
omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi quia item
dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est
semper? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi?
Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique;
holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus
contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal.
L, 11, 5, 18, 19). Non solum ergo devote obtulit, sed
etiam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim sufficit
mores in melius commutare, et a factis malis recedere; nisi etiam de
his quae facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae dolorem, per
humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus
eleemosynis. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur
Deus (Matth. V, 7). Non enim dictum est, ut tantum
abstineamus a peccatis: Sed et de praeteritis, inquit, deprecare
Dominum, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Et Petrus
jam erat fidelis, jam in Christo et alios baptizaverat. Intuere ergo
Petrum praesumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum.
Jam etiam post adventum de coelo Spiritus sancti, quidam Simon
pecunia voluit eumdem Spiritum sanctum emere, sceleratissimum et
impium mercimonium cogitans, jam baptizatus in Christo: et tamen
poenitentiae consilium ab ipso Petro correptus accepit (Act.
VIII, 13-22). Dicit etiam apostolus Paulus, qui utique
fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum cum venero ad vos, humiliet
me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt
poenitentiam super immunditia et luxuria, et fornicatione quam
gesserunt (II Cor. XII, 21). Circumstant ergo nos et
praecepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed
etiam poenitentium ad recipiendam salutem, quae fuerat amissa
peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit,
cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet
Deum? Quis enim certus est quod etiam imperator ignoscat? Et tamen
pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur;
et pene ut mors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde
per homines homini: sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo
fine proveniant. Et tamen certiores sunt claves Ecclesiae, quam
corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in
coelo solutum promittitur (Matth. XVI, 19). Et multo est
honestior humilitas, qua se quisque humiliat Ecclesiae Dei: et labor
minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna
vitatur.
|
|