|
1. Sermoni occasio data ex lectione. Vox poenitentis agnoscitur in
verbis quibus psallenti respondimus: Averte faciem tuam a peccatis
meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11). Unde cum
sermonem ad vestram Charitatem non praepararemus, hinc nobis esse
tractandum Domino imperanto cognovimus. Volebamus enim hodierna die
vos in ruminatione permittere, scientes quam abundantes epulas
ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie
multum esuritis. Praestet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis
virium sufficientiam, et vobis utilem audientiam. Neque enim
ignoramus, esse serviendum bonae vestrae et utili voluntati.
Adjuvemur ergo a vobis et voto et studio; voto ad Deum, studio ad
verbum; ut ea dicamus quae vobis esse utilia ipse judicat, qui vos
pascit per nos. Vox igitur in his verbis poenitentis agnoscitur:
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele.
Proinde aliquid de poenitentia dicere divinitus jubemur. Neque enim
nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit
vobis esse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit.
Dicamus aliquid de utilitate poenitentiae: praesertim, quia et dies
jam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et
domari corpora studiosius decet.
2. Poenitentia triplex. Prima baptizandorum. Poenitentia ante
baptismum imperata Judaeis. Triplex autem consideratio agendae
poenitentiae in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum
Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam bene accedit, nisi
agendo poenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam,
nisi quem veteris poenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum
Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint poenitentiam.
Quando Spiritus sanctus missus est ante promissus, et implevit
Dominus fidem pollicitationis suae; accepto Spiritu sancto
discipuli, ut nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis
qui aderant, linguam suam quisque cognosceret. Hoc autem miraculo
territi, consilium vitae ab Apostolis petierunt. Tunc eis Petrus
annuntiavit eum colendum quem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem
biberent credentes, quem fuderant saevientes. Annuntiato autem illis
Domino nostro Jesu Christo, et agnoscentibus reatum suum, ut
impleretur in eis quod propheta ante praedixerat, Conversus sum in
aerumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim
sunt in aerumnam doloris, cum configeretur spina peccati
recordationis. Nihil enim mali se fecisse putaverant, nondum infixa
erat spina. Loquente autem Petro, ut agnoscas infixam spinam,
Scriptura dixit, Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in
eodem psalmo, cum dictum est, Conversus sum in aerumnam meam, dum
configitur spina; sequitur, Peccatum cognovi, et facinus meum non
operui. Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu
dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4, 5). Cum
ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis, Quid ergo
faciemus? ait illis Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et
remittentur vobis peccata (Act. II, 37). Ergo interim nunc,
si qui forte adsunt ex eo numero, qui baptizari disponunt (credimus
enim eos adesse tanto ad verbum studiosius, quanto ad indulgentiam
vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem.
Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem
nasciturum jam voto concipiant: quidquid de vita praeterita
remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum
vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubitent posse
dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat
humana dubitatio.
3. Figurae nostrae in iis quae Israelitis contigerunt. Petra,
figura Christus. Transitus maris Rubri, Baptismus. Manna
Christi panis coelestis figura. Quomodo cibum et potum spiritualem
eumdem nobiscum sumpserunt Israelitae. Petra virga percussa.
Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter
recordetur. Ait enim Apostolus: Omnia haec figurae nostrae
fuerunt: cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo
enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube
fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari; et
omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum
spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra.
Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Has figuras
nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis unquam contradixit. Et
cum multa enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit, Petra autem
erat Christus. Solvendo unum aliquid, caetera proposuit inquirenda:
sed ne recedens a Christo in quisitor erraret, ut firmus quaerat, in
petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras
nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista
figurarum? quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi
dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit: Petra, inquit,
erat Christus. Jam ergo lumine illato, quaeramus quid caetera
significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Haec enim non
exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus,
Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est
salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem
fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille
baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de coelo aperte ab ipso Domino
exponitur. Patres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et
mortui sunt. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam
posset, vita esse non posset? Manducaverunt, inquit, manna, et
mortui sunt; id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de
morte liberare: non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a
morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per
manna figurabatur. De coelo certe manna veniebat, attendite quem
figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi
(Joan. VI, 49, 51). Sicut studiosi autem et bene
vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire
noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Quid
est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? Video aliquantum esse ad
promendum explicandumque difficile quod dicere institui: sed adjuvabor
benevolentia vestra, haec mihi a Domino impetret facultatem.
Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Suffecerat ut
diceret, Cibum spiritualem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem
non invenio quomodo intelligam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid
ergo, ait aliquis, hoc erat manna illud, quod ego nunc accipio?
Ergo nihil modo venit, si ante jam fuit. Ergo evacuatum est
scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit
spiritualem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo
indigentiae suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci,
non mentem; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum
indigentiae. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales
cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritualem. Quos ergo
dicit patres nostros cibum spiritualem eumdem manducavisse? Quos
putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt? imo patres
nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim
quibusdam illis infidelibus dicit Dominus, Patres vestri
manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim, Patres
vestri; nisi, quos infidelitate imitamini, quorum vias non credendo
et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam
dicit, Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Neque
enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando
procreavit: et tamen dicitur pater impiorum, non propter
generationem, sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis
dicitur, Ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 29): cum
loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non
ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur
autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus
dicit, Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan.
VIII, 39). Et ut malae arbores de Abrahae paternitate
gloriantes eradicarentur, filii Abrahae de lapidibus promittuntur
(Matth. III, 9). Sicut ergo hoc loco dicit, Patres vestri
manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt
quod manducaverunt; itaque non intelligentes, cibum nonnisi corporalem
acceperunt: sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres
infidelium, non patres impiorum, manducantes et morientes; sed patres
nostros, patres fidelium, spiritualem cibum manducasse, et ideo
eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritualem
manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Erant enim ibi
qui quod manducabant, intelligebant: erant ibi quibus plus Christus
in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde
erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo ejus
(Hebr. III, 2), sciens quid dispensaret, et quia illo tempore
ita dispensari deberent clausa praesentium, aperta futurorum.
Breviter ergo dixerim: quicumque in manna Christum intellexerunt,
eumdem quem nos cibum spiritualem manducaverunt; quicumque autem de
manna solam saturitatem quaesierunt, patres infidelium manducaverunt,
et mortui sunt. Sic etiam eumdem potum: Petra enim Christus.
Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritualem; id est, qui fide
capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum,
Petra erat Christus: non enim alter Christus tunc, alter nunc.
Altera quidem illa petra (Exod. XVII, 6), alter lapis quem
sibi posuit ad caput Jacob (Gen. XXVIII, 11); alter agnus
occisus ut manducaretur Pascha (Exod. XII), alter aries haerens
in vepribus immolandus, quando filio suo pepercit Abraham jussus,
quem jussus obtulerat (Gen, XXII, 13): altera ovis et altera
ovis, alter lapis et alter lapis, idem tamen Christus; ideo eumdem
cibum, ideo eumdem potum. Denique percussa est ipsa petra ligno, ut
aqua deflueret: virga enim percussa est (Exod. XVII, 5 et
6). Quare ligno, non ferro, nisi quia crux ad Christum accessit,
ut nobis gratiam propinaret? Eumdem ergo cibum, eumdem potum, sed
intelligentibus et credentibus. Non intelligentibus autem, illud
solum manna, illa sola aqua; ille cibus esurienti, potus iste
sitienti; nec ille, nec iste credenti: credenti autem idem qui nunc.
Tunc enim Christus venturus, modo Christus venit. Venturus et
venit, diversa verba sunt, sed idem Christus.
4. Moysi dubitatio figurativa. Aliquid etiam, quoniam res venit in
medium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim
erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses; quando
petram virga percussit ut aqua flueret, dubitavit. Dubitationem autem
ejus legens quisque forte transiret, nec intelligeret, quia nec
quaerere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam
notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc
dubitationem dicitur Moysi, Non introduces tu populum in terram
promissionis (Num. XX, 12). Ascende in montem, et morere
(Deut. XXXII, 49). Deus hic utique apparet iratus. Quid
ergo de Moyse, fratres mei? Omnis ille labor ejus, omnis pro populo
aestus ejus, et illa charitas, dicens, Si dimittis illis peccatum,
dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31,
32), hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est
quod conclusit lector cum Apostolum legeret, Charitas nunquam cadit
(I Cor. XIII, 8)? Cum quaedam solvenda proponerem, studium
vestrum me fecit et aliud proponere, quod forte non quaereretis.
Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium.
Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in terram
promissionis; jubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa
injungit agenda eidem Moysi: jubet quid agat, quomodo populum
disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Nunquam ista
damnato injungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quoniam
dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii
dispensationisque gratia) quod ipse in terram promissionis non
introduceret populum, eligitur alius Jesus Nave; et iste homo non
hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses (Num. XIII, 17). Et
cum ei introducendum populum Moyses commendaret, vocavit eum, et
mutavit ei nomen, et appellavit eum Jesum: ut non per Moysen, sed
per Jesum, id est non per legem, sed per gratiam populus Dei in
terram promissionis intraret. Sicut autem Jesus ille non verus, sed
figuratus; ita etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata.
Illa enim populo primo temporalis fuit: nobis quae promissa est,
aeterna erit. Sed figuris temporalibus promittebantur et
praenuntiabantur aeterna. Sicut ergo ille non verus Jesus, nec illa
terra promissionis vera, sed figurata: ita manna non cibus vere
coelestis, sed figuratus; ita petra illa non vere Christus, sed
figuratus, et sic omnia. Quam ergo sibi exigit considerationem
dubitatio Moysi? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et
innuerit intelligenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit
animum. Video enim et post illam dubitationem, et post iram Dei, et
post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram
promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tanquam ad amicum,
quomodo et antea loquebatur: usque adeo ut ipsi Jesu Nave obedientiae
exemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei
serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo
futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, charissimi, constringit nos
ipse Deus, non passim reprehendere, sed intelligere dubitationem
Moysi. Figura petra jacens, figura virga percutiens, figura aqua
fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi
percussit. Hinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad
petram. Jam veloces praevolant, imo tardos patienter exspectent.
Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram: dubitaverunt
discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Horum figuram gerebat
Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus
dubitavit? Quia lignum petrae propinquavit. Cum mortis suae genus,
id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit:
Absit a te, Domine, non erit hoc (Matth. XVI, 22).
Dubitas, quia petrae imminere virgam vides. Ideo spem suam, quam
gerebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt: quodam modo
intercepta est, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt
occisum. Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac
re, tristi colloquio; et tenens oculos eorum ne ab eis agnosceretur,
non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tanquam
tertium collocutorem sermoni commiscuit, et quaesivit ab eis unde
loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo factum
fuerat qui quaerebat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris in
Jerusalem? Et commemorant quae gesta sint de Jesu. Et continuo jam
desperationis suae medullas aperiunt, et vulnus medico licet nescientes
ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio
esset Israel (Luc. XXIV, 13-21). Ecce facta est
dubitatio, quia lignum accessit ad petram: impleta est figura Moysi.
5. Moyses in monte moriens, quid adumbravit. Videamus et hanc:
Ascende in montem, et morere. Per mortem corporalem Moysi figurata
est mors ipsius dubitationis; sed in monte. O mira mysteria! Hoc
certe expositum et intellectum, quanto dulcius quam manna? Ad petram
nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis
Christus in passione, quasi petra jacebat ante oculos: merito in illo
dubitabatur, humilitas illa nihil magnum praetendebat. Merito ipsa
humilitate factus est lapis offensionis: resurrectione autem
clarificatus magnus apparuit, jam mons est. Jam ergo illa dubitatio,
quae nata erat ad petram, in monte moriatur. Agnoscant discipuli
salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa
dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret
in terram promissionis: nolumus ibi dubitationem; moriatur. Ostendat
nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus: et negavit ter. Petra
enim erat Christus. Resurrexit, mons factus est: firmavit et
Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me?
Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod
ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum taedio
ipsius Petri: miratur enim interrogari se a praescio, sed etiam
toties interrogari cum semel sufficeret respondere etiam nescienti.
Sed tanquam tibi diceret Dominus, Exspecto, numerus legitimus
impleatur: tertio confiteatur per amorem (Joan. XXI,
15-17), quia ter negaverat per timorem (Matth. XXVI,
69-74). Quod ergo Dominus toties interrogabat, dubitationem
illam in monte occidebat.
6. Ad Baptismum invitat. Manus Moysi contra Amalech nunc
extentae, nunc demissae. Quid ergo, charissimi, si patent haec?
Non ad fraudem, sed ad jucunditatem clausa erant. Neque enim tam
dulciter caperentur, si prompta vilescerent. Respiciat ergo negotium
suum competiturus Baptismum, quem alloqui coeperam. Mare Rubrum
Baptismus erat, populus transiens baptizabatur: transitus ipse
Baptismus erat, sed in nube. Adhuc enim nubilabatur quod
praenuntiabatur: adhuc occultabatur quod promittebatur. Jam modo
recessit nubes, manifestae veritatis serenitas facta est: quia
recessit et velum, per quod loquebatur Moyses. Hoc velum et in
templo pendebat, ne secreta templi viderentur: sed in cruce Domini
velum conscissum est, ut paterent. Veni ergo ad Baptismum:
ingredere intrepidus viam per mare Rubrum; noli esse de peccato
praeterito tanquam de Aegyptio sequente sollicitus. Premebant te
peccata tua duro onere servitutis, sed in Aegypto, in amore hujus
saeculi, in peregrinatione longinqua; cogebant te sectari opera
terrena, tanquam lateres facere, opera lutea operabaris. Premunt te
peccata, veni securus ad Baptismum: usque ad aquam hostis sequi
poterit, ibi morietur. Time aliquid de vita praeterita, crede
aliquid remansurum tuorum peccatorum, si aliquis remansit
Aegyptiorum. Audio vocem pigrorum: Ego, inquit, de praeteritis
peccatis non timeo, omnia mihi in aqua sancta per Ecclesiae etiam
charitatem dimitti non dubito; sed timeo futura peccata. Placet ergo
in Aegypto remanere? Interim hostem praesentem evade, qui jam te
pressit, et jam subjugavit. De futuris quid tibi hostes meditaris?
Quod jam fecisti, etsi nolueris erit: quod facturum te putas, si
volueris non erit. Sed periculosa est via: neque enim cum Rubrum
mare transiero, jam ero in terra promissionis: ductus est ille populus
per longa deserta. Interim ab Aegypto liberare. Quid ergo, putas
defuturum tibi auxiliatorem in via, eum qui te eruit de vetusta
captivitate? Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis
hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula,
obediens esto: noli amaricare Moysi illi, cujus typum ille portabat
in hac obedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non
deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent
ambulantes. Prorsus, charissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim
in te non sit quod contristet Moysen: noli esse aqua amara, quam post
mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi
tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus,
ostendimus eis Christum, quae pro illis tulerit, quomodo pro eis
sanguinem fuderit: et mitescunt, tanquam nobis lignum in aquam
mittentibus. Plane hostem adversantem itineri tuo Amalech habebis.
Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus: et ubi deponebat manus,
convalesebat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et
tuae manus extentae sint, deficiat Amalech tentator et hujus itineris
impeditor: esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis,
non tamen praeter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux
fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit: Mundus mihi
crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ergo deficiat
Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si
dimittis manus a bono opere, a cruce Christi; praevalebit Amalech.
Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut
penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et
fortitudinis in manibus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit.
Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis.
Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam, Motus
est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal.
XCIII, 18). Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator,
qui in Aegypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam,
praesume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando
erigebat; tamen victus est Amalech (Exod. XVII, 11-13).
Rebellare potuit, superare non potuit.
7. Altera poenitentia, quae omnium est, ac quotidiana. Medicina
et pactum in dominica oratione de remittendis debitis. Ignoscendum
fratri. Itaque admonemur jam de altera loqui poenitentia. Triplicem
quippe ejus considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa
prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium: hanc de
Scripturis sanctis ostendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi
illam ostendimus poenitentiam quotidianam? Non habeo ubi melius
ostendam, quam in oratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit,
quid ad Patrem dicamus ostendit, et in his verbis posuit: Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12). Quae debita, fratres? Quandoquidem debita
hic intelligi non possunt nisi peccata; quae debita dimisit in
Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis
Aegyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum
factum est, quid oramus ut dimittatur, nisi propter manus deficientes
contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit
medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti
respondet: novit quo jure res agatur in coelo, quomodo impetrari
possint desiderata. Dimitti vis? dimitte, ait. Quid enim habes
quod Deo praestes, a quo vis ut praestetur tibi? Numquid jam
Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in
domum gaudens Zacchaeus (Luc. XIX, 6)? Numquid ei hospitium
et epulas praeparat Martha (Id. X, 40)? Nihil horum indiget,
ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis,
mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Haec est extensio manuum,
sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid
das esurienti: forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non
in coelo. Sed hic quoque in terra, quo jubente praestitisti, ipse
supplet quod dedisti. De hac re cum loqueretur Apostolus, ait: Qui
administrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit (II
Cor. IX, 10). Operarius enim Dei es, quando das egenti:
seminas hieme, quod metas aestate. Quid ergo metuis, infidelis, ne
in hac magna domo tantus paterfamilias non pascat operarium suum? Erit
et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Deus necessitati totum, non
cupiditati. Operare ergo intrepidus, extende manus, deficiat
Amalech. Sed hinc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel
minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum
det Deus. Dic mihi, cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum
ignoscis ei qui peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? Inde
enim dimittis, sed nihil amittis. Imo vero unda quaedam charitatis
ibat in corde tuo, et tanquam de vena interiore manabat: tenes odium
contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nihil perdis, cum
ignoscis; sed abundantius irrigaris. Charitas non angustatur. Ponis
ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me,
ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam: aestuas, laboras, cui
licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam
ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie
oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam
minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora,
incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis
superioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo
iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in
oratione deviabis, ut nolis dicere, Dimitte nobis debita nostra;
quia non potes dicere, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne
tibi cito respondeatur, Sic dimitto quomodo et tu dimittis: ergo quia
hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et
praetermittes, et dices quod sequitur, Ne nos patiaris induci in
tentationem: ibi te capiet creditor tuus, cujus quasi faciem
devitabas. Quomodo quisque in vico cum occurrerit ei cui aliquid
debet, si ad manum est diverticulum, dimittit quo ibat; et it per
aliam partem, ne faciem videat creditoris. Hoc tu in isto versu te
fecisse arbitratus es: devitasti dicere, Dimitte, sicut ego
dimitto; ne sic dimitteret, id est non dimitteret, quia non
dimittis; et noluisti dicere, devitans faciem creditoris. Quem
devitas? quis devitas? Quo ibis, ubi tu esse possis et ille non
esse? Dicturus es, Quo abibo a spiritu tuo? et a facie tua quo
fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in
infernum, ades. Quantum potest a Christo debitor fugere, quam ut
eat in infernum? Adest iste creditor et ibi. Quid facturus es, nisi
quod sequitur? Si assumpsero pennas meas in directum, et volavero in
extrema maris (Psal. CXXXVIII, 7-9): id est, spe mea
finem saeculi meditabor, in praeceptis tuis vivam, duabus alis
charitatis attollar. Imple ergo duas alas charitatis. Dilige
proximum sicut te ipsum; et non teneas odium, unde fugias creditorem.
8. Tertium genus poenitentiae luctuosae, pro mortiferis peccatis.
Desperatione veniae anima suffocatur. Restat poenitentiae tertium
genus, unde aliquid breviter dicam, ut adjuvante Domino proposita et
promissa persolvam. Est poenitentia gravior atque luctuosior, in qua
proprie vocantur in Ecclesia poenitentes, remoti etiam a Sacramento
altaris participandi, ne accipiendo indigne, judicium sibi manducent
et bibant. Illa ergo poenitentia luctuosa est. Grave vulnus est:
adulterium forte commissum est, forte homicidium, forte aliquod
sacrilegium; gravis res, grave vulnus, lethale, mortiferum: sed
omnipotens medicus. Jam post suggestionem facti et delectationem et
consensionem et perpetrationem, quasi quatriduanus mortuus putet: sed
nec ipsum Dominus deseruit, sed clamavit, Lazare, prodi foras.
Cessit voci misericordiae moles sepulturae: cessit mors vitae, cessit
infernus superno. Elevatus est Lazarus, processit de tumulo: et
ligatus erat, sicut sunt homines in confessione peccati agentes
poenitentiam. Jam processerunt a morte: nam non confiterentur, nisi
procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere
est. Sed quid Dominus Ecclesiae suae? Quae solveritis, inquit,
in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18).
Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiae suae
bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem; jam
caetera implet Ecclesiae ministerium: Solvite illum, et sinite abire
(Joan. XI, 39-44). Sed, charissimi, hoc genus
poenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen
si forte contigerit, nemo desperet. Judam traditorem non tam scelus
quod commisit, quam indulgentiae desperatio fecit penitus interire.
Non erat dignus misericordia, ideo ei non fulsit lumen in corde, ut
ad ejus indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum
crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo suspendit se,
suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, hoc factum est in anima
ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris hujus. Quomodo
ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat
spiritus aeris hujus: sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa
desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus sanctus visitare non
possit.
9. Contra Paganos poenitentiae permissione peccandi licentiam dari
suggillantes. Solent inde Christianis Pagani insultare de
poenitentia quae instituta est in Ecclesia: et contra nonnullas
haereses tenuit Ecclesia catholica istam veritatem de poenitentia
agenda. Fuerunt enim qui dicerent, quibusdam peccatis non esse dandam
poenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia, et haeretici facti sunt.
In quibuscumque peccatis non perdit viscera pia mater Ecclesia. Ergo
solent inde etiam Pagani quasi insultare nobis, nescientes quid
loquantur; quia ad verbum Dei, quod linguas infantium facit
disertas, nondum pervenerunt. Vos, inquiunt, facitis ut peccent
homines, cum illis promittitis veniam, si egerint poenitentiam.
Dissolutio est ista, non admonitio. In hanc sententiam exaggerant
verba, quanta quisque potest; lingua vel sonanti, vel titubanti, non
tacent: tamen et quando eis loquimur, etsi vincantur, non
consentiunt. Tamen quomodo vincantur, breviter accipiat Charitas
vestra, quia Domini misericordia totum optime constituit in Ecclesia
sua. Dicunt nos dare peccatis licentiam, quia portum poenitentiae
pollicemur. Si clauderetur aditus poenitentiae, nonne ille peccator
tanto magis adderet peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret
ignosci? Diceret enim sibi: Ecce peccavi, ecce scelus admisi, jam
mihi veniae nullus est locus; poenitentia infructuosa est, damnandus
sum: quare jam non vivo ut volo? Quia ibi non invenio charitatem,
hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam? Ibi mihi
locus omnis clausus est, hic quidquid non fecero, perdo; quia vita
quae post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio
libidinibus meis, ut eas impleam et saturem, et faciam quidquid non
licet, sed libet? Diceretur ei fortassis: Sed miser capieris,
accusaberis, torqueberis, punieris. Sciunt ista homines mali ab
hominibus dici, et inter homines servari; attendunt multos male et
scelerate viventes impunita habere peccata: occultare possunt,
redimere quae occultare non possunt; redimere usque in senectutem vitam
lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi:
Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est ? Numquid
attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut
ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans poenitentiam? Unde
Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te
adducit? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens,
thesaurizavit sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei,
qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Opus
est ergo ut hic timor mentes possideat, opus est ut ille qui peccare
non vult, praesentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed
etiam in domo; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, in
lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum poenitentiae,
desperatione augebunt peccata. Ecce nihil dicunt illi, qui putant
ideo augeri peccata, quia portus poenitentiae in christiana fide
proponitur. Quid ergo? Deus, ne per illam spem indulgentiae rursus
augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim
providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando
augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic
potest augere peccata et qui veniam speraverit: ut dicat sibi, Faciam
quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi.
Ita plane dic tibi, Quando me convertero, ignoscet mihi; si
crastinus dies certus est tibi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura,
dicens: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in
diem; subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet
te (Eccli. V, 8 et 9)? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis
providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est
poenitentiae portus: rursus ne sperando augeamus, datus est dies
mortis incertus.
|
|