|
1. Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas
sectanda. Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra
complectitur, solliciti pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos
proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis
Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum
Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni
malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam
modo nati infantes rationabile et innocens lac concupiscite; ut in illo
crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus (I
Petr. II, 1-3). Proinde quia gustastis, nos testes sumus:
nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agite itaque
admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum,
adulationem et invidiam et detractionem. Hanc innocentiam sic tenere
debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, nisi
nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare?
Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia,
nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior,
quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno: invidentia
et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat
linguam: detractio vulnerat famam. Hujus autem vestrae innocentia
sanctitatis, quoniam filia est charitatis, non gaudet super
iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6).
Simplex ut columba, et sic astuta ut serpens (Matth. X, 16),
non studio nocendi, sed nocentem cavendi.
Ad hanc vos exhortor. Talium est enim regnum coelorum (Matth.
XIX, 14), humilium scilicet, hoc est, spiritualiter
parvulorum. Non contemnatis, non abhorreatis. Magnorum est ista
pusillitas. Superbia vero fallax infirmorum est magnitudo; quae ubi
mentem possederit, erigendo dejicit, inflando evacuat, distendendo
dissipat. Humilis esse non potest nocens, superbus esse non potest
innocens. Humilitatem illam loquor, quae non vult perituris rebus
excellere, sed aeternum aliquid veraciter cogitat, quo non suis
viribus, sed adjuta perveniat. Haec malum cujusquam velle non
potest, quo nequaquam bonum ejus augetur. Porro autem superbia
continuo parit invidiam. Quis vero sit invidus, qui non ei malum
velit, cujus bono cruciatur? Ergo et invidia parit consequenter
malitiam: unde procedit et dolus et adulatio et detractio, et omne
opus malum, quod pati nolis ab alio. Pia itaque humilitate servata,
quae in Scripturis sanctis sancta probatur infantia, securi eritis de
immortalitate beatorum : Talium est enim regnum coelorum.
2. Erga Deum multo maxime servanda innocentia. In Israelitis data
baptizatis figura vitae christianae. Porro qui superbus in homines non
est, multo maxime adversus Deum contumax esse non debet: quoniam si
non est alicui faciendum quod quisque ab alio pati non vult, et nullus
hominum vult inobedientem pati eum qui suo juri subditus fuerit; quanto
magis cavendum est, ne in Deum quisquam talis existat, qualem in se
existere hominem non vult?
Fallunt proinde animas suas qui sufficere existimant, si quod sibi
fieri nolunt, nulli hominum faciant, seseque vita luxuriosa ita
corrumpunt, ut Deo facere conentur quod sibi ab homine fieri nolunt.
Neque enim volunt a quoquam perverti domum suam, qui in se ipsis domum
Dei miserabili caecitate pervertunt, surdi adversus Apostolum
clamantem, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei
habitat in vobis? Si quis autem templum Dei corrumpit, corrumpet
illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I
Cor. III, 16 et 17). Nemo se fallat. Quid ergo se putant
servare circa alios homines innocentiam suam, cum sibi ita noceant, ut
Deo careant habitatore, et puniantur ultore? Hinc etiam fit ut per
noxias voluptates lapsi et effusi, non solum templa Dei esse
desinant, verum etiam ruinae fiant, in quibus habitant mala daemonia,
quibus supplicare, et quae colere incipiunt: fiuntque illis, ut
dictum est, posteriora deteriora prioribus (Luc. XI, 26).
Unde vos semine immortali regeneratos, sicut superius propter
malitiosas nocendi cupiditates, quibus fit hominibus quod oderunt, ita
postea propter turpes et illicitas carnis delectationes et nefaria
sacrilegia, quibus homines nocere hominibus non videntur, non eis
faciendo quod nolunt, sed Deo non obediendo cui cuncta sunt subdita,
ipsi dominorum Domino faciunt quod sibi a servulis suis fieri nolunt,
idem ipse apostolus Petrus alloquitur, dicens: Christo ergo passo
per carnem, et vos eadem cogitatione armamini.
Quia qui mortuus est carne, desiit peccare, ut jam non hominum
desideriis, sed voluntate Dei reliquum in carne vivat. Sufficit enim
praeteritum tempus voluntates gentium consummasse in libidinibus, et
voluptatibus, et comessationibus, potatione et nefandis idolorum
servitutibus (I Petr. IV, 1-3). Sufficit enim praeteritum
tempus luteis operibus peccatorum, tanquam Aegyptiorum dominationi
servisse. Jam mare Rubrum, Baptisma scilicet Christi sanguine
consecratum, verum dejecit Pharaonem, Aegyptios interemit : nihil
de peccatis praeteritis tanquam de insequentibus a tergo hostibus
formidetis. De caetero cogitate vitae hujus eremum permeare, et ad
terram promissionis, supernam Jerusalem, terram viventium pervenire:
ne verbi Dei contemptu tanquam mannae fastidio, corda vestra velut ora
interiora desipiant; ne cibos concupiscentes Aegyptios de alimentis
coelestibus murmuretis: ne fornicemini, sicut quidam illorum fornicati
sunt; et ne tentetis Christum, sicut quidam illorum tentaverunt. Si
vobis fidem Gentilium sitientibus amaritudo aliqua resistentium, velut
aquarum illarum quas Israel non potuit bibere, occurrerit; imitata
Domini patientia, velut injecto crucis ligno dulcescant. Si tentatio
serpentina momorderit; conspecta illius exaltatione serpentis, tanquam
mortis in carne Domini victae atque triumphatae, eodem crucis
medicamento sanetur. Si adversarius Amalechita iter intercludere
atque impedire conabitur, perseverantissima extensione brachiorum
ejusdem crucis indicio superetur. Veri et germani estote christiani:
nolite imitari nomine christianos, opere vacuos. Iterum dico, et
saepe dicendum est: Sufficit praeteritum tempus voluntates gentium
consummasse. Detestamini et aversamini canes conversos ad vomitum
suum: detestamini et aversamini mundatam et vacantem domum, quo
nequiores alii spiritus septem adducuntur, ut sint novissima hominis
pejora, quam erant prima. Vos vestrum mundatorem tenete habitatorem.
Praecipientes enim rogamus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II
Cor. VI, 1). Sufficit enim praeteritum tempus voluntates
gentium consummasse. Audite et apostolum Paulum: Humanum dico
propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra
vestra servire immunditiae et iniquitati ad injustitiam: sic nunc
exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom.
VI, 19).
|
|