|
1. Christi membra in mundi odium, uti praedixit ipse, necesse est
incurrant. Hoc admonuit Dominus, cum Evangelium legeretur, quoniam
qui credit in eum, credit in illum qui eum misit (Joan. XII,
44). Missum esse ad nos Salvatorem mundi, fides verissima tenet:
quoniam Christum ipse praedicat Christus, hoc est corpus Christi
toto orbe diffusum. In coelis enim ille erat, et saevienti in terra
persecutori dicebat, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ubi
Dominus sic expressit et hic se esse in nobis. Sic totus crescit:
quia quemadmodum ille in nobis est hic, sic et nos ibi in illo sumus.
Hoc facit compago charitatis. Ipse qui caput nostrum, Salvator est
corporis sui. Praedicat ergo Christus Christum, praedicat corpus
caput suum, et tuetur caput corpus suum. Et ideo nos mundus odit,
sicut ab ipso Domino audivimus (Joan. XV, 18-21). Non
enim Apostolis hoc dicebat paucis, quod odisset eos mundus; et quia
gaudere deberent, cum eis detraherent homines et dicerent omnia mala
adversum eos, quia propter haec merces eorum major esset in coelis
(Matth. V, 11, 12); non eis solis dixit Dominus, cum haec
dixit: sed dixit universo corpori suo, dixit omnibus membris suis.
Quicumque in corpore ejus et membrum ejus esse voluerit, non miretur
quia odit eum mundus.
2. Membra Christi non solum eos qui foris, sed quosdam etiam intus
patiuntur inimicos. Corporis autem ejus sacramentum multi accipiunt:
sed non omnes qui accipiunt sacramentum, habituri sunt apud eum etiam
locum promissum membris ejus. Pene quidem sacramentum omnes corpus
ejus dicunt, quia omnes in pascuis ejus simul pascunt: sed venturus
est qui dividat, et alios ponat ad dexteram, alios ad sinistram. Et
utraque pars dictura est, Domine, Domine, quando te vidimus, et
ministravimus tibi? vel, Domine, quando te vidimus, et non
ministravimus tibi? Pars utraque dictura est: uni tamen dicet,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alteri, Ite in
ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 31-41).
Non ergo solos inimicos nostros deputare debemus, charissimi,
quicumque bona conscientia Christi membra sumus; non solos eos
inimicos nostros putare debemus, qui aperte foris sunt. Multo enim
pejores sunt qui intus videntur, et foris sunt. Amant enim mundum;
et ideo mali sunt. Et quidem de nobis ea sentiunt, quae ipsi
diligunt, et in hujus mundi quasi prosperitatibus quibus ingemiscimus,
invident nobis. Ibi nos felices putant, ubi nos periclitamur.
Felicitatem vero nostram internam nec noverunt; quia non gustaverunt.
Quia vero quidquid nobis temporaliter mundus arridet, magis est
periculum, quam ornamentum nostrum, nesciunt; quia ista distinguere
gaudia non noverunt.
3. Continentium locus excellentior in Christi corpore. Continentia
ipsorum ab invidis mordetur, ut probetur. Mali bonis necessarii.
Unde hortamur Charitatem vestram, maxime quia vos videmus frequentius
convenisse, qui propositum altius habetis, id est, in ipso corpore
Christi ex ejus munere, non meritis vestris, excellentiorem locum
tenetis, habentes conscientiam quae a Deo donata est. Nam et ipsa
malis et invidis nostris in suspicionem venit. Ad hoc tamen mordetur,
ut probetur. Si enim in ipsius continentiae professione laudes
quaerimus hominum, deficimus reprehensionibus hominum. Cum sis castus
servus Dei, ecce te mundus suspicatur forsitan impudicum, et mordet,
et reprehendit, et libenter in tuis detractionibus immoratur;
malevolae quippe animae quasi dulciter sapit, quod pessime suspicatur;
tu autem si propter laudes humanas continentiam suscipere voluisti,
reprehensionibus humanis defecisti, et totum quod tibi proposueras,
perdidisti.
Porro autem si nosti dicere cum Apostolo, Gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12); non solum
tibi reprehensionibus mercedem non minuit, sed et facit ampliorem. Tu
tamen pro illo ora, ne tua mercede moriatur. Nam et hinc probamur,
charissimi, quia si non haberemus inimicos, non essent pro quibus
oraremus ex praecepto Domini nostri dicentis, Diligite inimicos
vestros, et orate pro eis qui vos oderunt (Matth. V, 44).
Unde probamus, unde cor nostrum interrogamus, utrum hoc facere
valeamus, si nullum inimicum, nullum reprehensorem, nullum
detractorem, nullum maledicum experiamur? Videtis ergo quia et mali
necessarii sunt bonis. In fornace quodam modo aurificis sumus, hoc
est, in hoc mundo. Si aurum non es, simul ardes. Si aurum es,
palea tua est malus. Si et tu palea es, simul eritis fumus.
4. In Christi corpore non soli continentes, sed etiam conjugati
locum habent. Conjugati humiles superbis continentibus meliores.
Verumtamen primum id noveritis, charissimi, in corpore Christi
excellentiora membra esse non sola. Est enim conjugalis vita
laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum: sicut et in
nostro corpore non ea sola habent locum, quae excellentius locata
sunt, sicut sensus in facie superiorem corporis partem occupaverunt;
sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra jaceret. Unde
Apostolus dicit: Et quae inhonesta sunt nostra, magis necessaria
sunt. Deus temperavit corpus, ut non essent scissurae in corpore (I
Cor. XII, 23-25). Novimus autem membra Christi, quae
conjugalem agunt vitam, si membra Christi sunt, id est, si fideles
sunt, si futurum saeculum vel sperant, vel exspectant, si norunt
quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt
vobis; novimus quod meliores esse vos judicant, quam ipsi sunt. Sed
quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis
praestare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis
eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si
adulter fuerit; aliter perit, si superbus fiat. Et audeo dicere,
conjugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis
meliores sunt. Consideret enim Charitas vestra quod dico: diabolum
attendite, numquid ei in judicio Dei objiciendum est adulterium aut
fornicatio? Nihil horum facit, qui non habet carnem. Sola eum
superbia et invidia mittit in ignem aeternum.
5. Superbia invidiae mater. Agnes virgo et Crispina mulier, ambae
martyres. Continens cogitet quid sibi desit, non quid adsit. Servo
ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non
potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiae: sed
ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut
autem non sit in vobis, hoc cogitate, persecutionis tempore non solam
Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem: et
forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt,
et multi de conjugatis pugnaverunt, atque vicerunt. Unde non frustra
dicit Apostolus omnibus membris Christi: Alter alterum existimantes
superiorem sibi, et honore mutuo praevenientes (Philipp. II, 3,
et Rom. XII, 10). Haec etenim si cogitetis, non eritis apud
vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid
vobis adsit. Quod habes, cave ne perdas: quod nondum habes,
supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non
in quantis sis major. Si enim cogitas quantum praecessisti alterum,
time tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis;
et cum ingemiscis, curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non
praecipitaberis, non inflaberis.
6. Charitas sectanda, ut vitetur inflatio. Superbia quid est, et
cur parit invidiam. An fugienda scientia, ne inflet. Et utinam
possint omnes de una charitate cogitare. Sola est enim quae et vincit
omnia, et sine qua nihil valent omnia, et quae ubicumque fuerit trahit
ad se omnia. Ipsa est quae non aemulatur. Quaeris causam? Attende
quod sequitur: Non inflatur (I Cor. XIII, 4). Prior est
in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim
invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim
invidet, nisi amor excellentiae. Amor excellentiae, superbia
vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem
invidia; Apostolus in laudibus charitatis noluit dicere prius, Non
inflatur; et postea, Non aemulatur: sed prius dixit, Non
aemulatur; postea, Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset,
Non aemulatur, quasi quaesiturus eras causam, quare non aemulatur;
subdidit, Non inflatur. Ergo si ideo non aemulatur, quia non
inflatur; si inflaretur, aemularetur. Hoc in vobis crescat, et
anima solidatur, quia non inflatur. Scientia, ait Apostolus,
inflat. Quid ergo? scientiam fugere debetis, et electuri estis nihil
scire potius quam inflari? Utquid vobis loquimur, si melior est
ignorantia quam scientia? utquid vobis disputamus? utquid ista
distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis
inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet? Ergo amate
scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat.
Quia vero charitas aedificat (I Cor. VIII, 1), non
permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas
non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est. Non est ibi
inflatio, ubi petra est fundamentum.
7. Stimulus carnis Apostolo datus, ne superbiret. Exaudiri
optemus, non ad voluntatem, sed ad sanitatem. Aeterna quomodo
petenda, quomodo temporalia. Quantum autem tentat inflatio, hoc
est, elatio, ut propter hoc vitium etiam tantus ille Apostolus
appositum sibi esse diceret stimulum carnis, angelum satanae, a quo
colaphizaretur? Qui colaphizatur, caput ejus tunditur, ne erigatur:
nam et ibi de scientia metus erat inflationis, hoc est elationis. Ait
enim: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo
metuenda erat elatio, ubi magnarum rerum erat revelatio:
|
“In
magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus
carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter
Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur”
|
|
(II Cor.
XII, 7-9). Petit aeger, ut quod ad salutem apponit medicus,
cum voluerit aegrotus auferatur. Medicus dicit: Non; mordet, sed
sanat. Tu dicis: Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo,
quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non
pati? Non ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia
exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum, exaudiri a Deo ad
voluntatem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando
quisque orat, pro magno, si exauditur. Quaere quid orat, quaere in
quo exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntatem:
habete pro magno, exaudiri ad utilitatem. Ad voluntatem etiam
daemones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt
(Matth. VIII, 31, 32). Ad voluntatem etiam princeps
eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Job tentandus non est
negatus, ut esset ille probatus, iste confusus (Job I et II).
Ad voluntatem etiam Israelitae exauditi sunt; et cum adhuc cibus
esset in ore ipsorum, nostis quae consecuti sunt (Num. XI).
Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad voluntatem. Aliquando
Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius negat quod petis. Cum
vero ea quae Deus laudat, quae Deus praecipit, quae Deus in futuro
saeculo promittit, ab illo petitis; securi petite, et incumbite,
quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo
conceduntur: illa ejus non ira, sed misericordia largiuntur. Quando
autem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite: illi
committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid
autem obsit, quid prosit, medicus novit, non aegrotus.
8. Contra continentes superbos. Sunt ergo continentes humiles,
sunt superbi. Non sibi promittant superbi regnum Dei. Excellentior
locus est, quo ducit continentia: sed qui se exaltat, humiliabitur
(Luc. XIV, 11). Quid quaeris celsiorem locum appetitu
celsitudinis, quem potes apprehendere retentione humilitatis? Si
extollis te, Deus dejicit te: si tu dejicis te, Deus elevat te.
Sententia Domini est: nec addi aliquid, nec detrahi potest. Usque
adeo autem continentes homines plerumque superbiunt, ut non solum
quibuscumque hominibus, sed etiam parentibus ingrati sint, et adversus
parentes extollantur. Quare? Quia illi genuerunt, isti nuptias
contempserunt. Unde ingrati essent qui nuptias contempsissent, nisi
illi genuissent? Sed melior est filius patre suo conjugato, quia ipse
non duxit uxorem: et melior est filia matre sua maritata, quia ipsa
non quaesivit virum. Si superbior, nullo modo melior: si melior,
sine dubitatione humilior. Si vis te invenire meliorem, interroga
animam tuam, si vides ibi inflationem. Ubi inflatio est, inanitas
est. Diabolus ubi inane invenerit, nidum facere molitur.
9. Continentibus quam maxime cavenda superbia. Conjugatus humilis
quantum melior continente superbo. Continens superbus locum non habet
in regno Dei. Denique, fratres mei, audeo dicere, superbis
continentibus expedit cadere, ut in eo ipso in quo se extollunt
humilientur. Quid enim prodest cui inest continentia, si dominatur
superbia? Contempsit unde natus est homo, et appetit unde cecidit
diabolus. Nuptias contempsisti, bene fecisti; aliquid melius
elegisti: sed noli superbire. De nuptiis homo natus est, de superbia
angeli ceciderunt. Si singula vestra bona considerem, melior es patre
tuo, qui nuptias contempsisti; et tu melior matre tua, quae nuptias
contempsisti. Etenim melior est virginalis sanctitas, quam pudicitia
conjugalis. Ista duo simul si comparentur, melius est illud quam
illud: quis dubitat? Sed addendo alia duo, superbiam et
humilitatem; in istis duobus interrogo vos, et de his respondete
mihi: Quid est melius, superbia, an humilitas? Respondes,
Humilitas. Junge illam virginali sanctitati. Superbia vero non
solum non sit in virginitate tua, sed non remaneat nec in matre tua.
Si enim tu tenueris superbiam, et tua mater humilitatem, melior erit
mater quam filia. Iterum comparabo vos. Jam dudum singula cum
intenderem, meliorem te inveneram: modo bina cum intendo, non dubito
praeferre humilem mulierem virgini superbae. Et quomodo praeferre?
Videte quomodo praefero illam, quam modo comparabam. Bona pudicitia
conjugalis est, melior integritas virginalis. Duo bona comparabam,
non malum et bonum; sed bonum et melius distinguebam. Porro autem duo
illa cum posuero, superbiam et humilitatem, numquid possumus dicere,
Bonum est superbia, sed melior est humilitas? Sed quid dicimus?
Superbia malum est, humilitas bonum: et superbia magnum malum,
humilitas magnum bonum. Si ergo horum duorum unum est malum, et
alterum bonum: jungitur malum ad majus tuum bonum, et fit totum
malum: jungitur bonum ad matris tuae minus bonum, et fit magnum
bonum. Minorem locum habebit mater in regno coelorum, quoniam
maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Majorem enim locum
filia virgo, minorem locum mater maritata, ambae tamen ibi: quomodo
fulgida stella, obscura stella, ambae tamen in coelo. Si vero mater
tua fuerit humilis, tu superba: illa habebit qualemcumque locum, tu
autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit
locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque dejecit? Inde
cecidit diabolus, unde stantem dejecit hominem. Dejecit stantem: sed
Christus descendens erexit jacentem. Unde te tamen erexit Dominus
tuus, attende. Humilitate erexit, factus obediens usque ad mortem,
humiliavit semetipsum (Phil. II, 8). Princeps tuus humilis,
et tu superbus? Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non
vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. Si autem
non fuerit, videat ubi erit. Ego nolo dicere, ne amplius videar
terruisse. Imo utinam terruerim, et aliquid egerim. Utinam qui sic
fuerat, vel quae sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista
infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia
Dei: quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed
si qui contristatus est, emendatur.
|
|