|
1. Curandum ut bona sit non solum conscientia, sed etiam fama.
Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius
conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et
propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud
Christum vobiscum sine fine vivamus. Credo autem ante oculos vestros
esse conversationem nostram; ut et nos dicere fortassis audeamus,
quamvis illi multum impares, quod dixit Apostolus, Imitatores mei
estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Et ideo nolo
ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim
bona, ut ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram
hominibus (II Cor. VIII, 21). Propter nos, conscientia
nostra sufficit nobis: propter vos, fama nostra non pollui, sed
pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae
res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo.
Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est:
maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad
discipulum suum, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum
(Tit. II, 7).
2. Vita communis, cujus exemplum in primis christianis.
Monasterium ab Augustino, primum in horto, et post in episcopii domo
institutum. In loco humili salus, in alto periculum. Vita communis
in monasterio. Proprium aliquid habere quemquam vitae illius lege
vetitum. Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens
loquor, vos stando laboratis: nostis omnes, aut pene omnes, sic nos
vivere in ea domo quae dicitur domus episcopii, ut, quantum
possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum
Apostolorum, Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia
communia (Act. IV, 32). Quia forte aliqui vestrum non sunt
tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo
volo vos nosse; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo
propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem,
ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et
viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et
quod esse potui, esse nolui: nec tamen quaesivi esse quod sum. Elegi
in domo Dei mei abjectus esse, magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Ab eis qui diligunt
saeculum, segregavi me: sed eis qui praesunt populis, non me
coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed
inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, Ascende sursum.
Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam
alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non
esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum
poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed,
ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam
civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo,
ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat
episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum
perveni ad episcopatum. Non attuli aliquid, non veni ad hanc
Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et
quia hoc disponebam, in monasterio esse cum fratribus, cognito
instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi
hortum illum, in quo nunc est monasterium. Coepi boni propositi
fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil
habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam
vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse
voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum
et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: vidi
necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque
venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus,
inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa
esset, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii
mecum monasterium clericorum.
Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid
proprium: sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent,
faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et
semper bene credens ab hac inquisitione dissimulavi: quia et ista
quaerere, quasi male sentire mihi videbatur. Noveram enim, et novi
omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem
vitae nostrae.
3. Januarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit.
Testamentum fecit. Haereditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non
vult Augustinus. Lis inter Januarii filios de ejus haereditate.
Venit ad nos etiam presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste
erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit. Remansit illi
quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiae suae.
Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum, et bonae spei
est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quae de illa speramus, in
illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat,
et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem
professionis, tamen lubricum timebamus aetatis); factum est ut ipsum
argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret,
faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere
posset. Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui
diu tanquam de suo, jurans quia ipsius erat, non filiae, testamentum
fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster,
nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens;
testamentum fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis! o
fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus? Sed Ecclesiam
scripsit haeredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum.
Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret,
hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat
aliquid? non se nostrum socium quasi Dei pauperem fingeret. Magnus
inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestrae, propter hunc
dolorem statui haereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum
ipsius sit quod reliquit, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur
enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et
quod doleo, ejus particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem
vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in
monasterio virorum est. Ambos exhaeredavit: illam cum laude, istum
cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi autem Ecclesiae
ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exhaeredatos,
nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis reservat
Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro.
Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus.
Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit.
Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei
sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et
forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris, sicut Deus
voluerit, cum paucis fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de
numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et
sicut Dominus donaverit, finio.
4. Haereditatem cujusquam, exhaeredatis filiis, non suscipit
Augustinus. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia ejus
haereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius
detestor: deinde, quia institutum meum est. Multi laudant quod
dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde
difficile est.
Audistis modo cum Evangelium legeretur, Cantavimus vobis, et non
saltastis; planximus, et non luxistis. Venit Joannes non manducans
neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis
manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax, potator vini, et
amicus publicanorum (Matth. XI, 17-19). Quid ego facio
inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si
suscepero haereditates eorum qui filios suos irati exhaeredant? Iterum
quid sum facturus eis quibus canto, et nolunt saltare? qui dicunt,
Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid: ecce quare non
eam faciunt qui moriuntur haeredem; quia episcopus Augustinus de
bonitate sua (laudando enim mordent, labiis mulcent, dentem figunt)
donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere
oblationes bonas, oblationes sanctas. Si quis autem irascitur in
filium suum et moriens exhaeredat eum, si viveret, non eum placarem?
non ei filium suum reconciliare deberem? Quomodo ergo cum filio suo
volo ut habeat pacem, cujus appeto haereditatem? Sed plane, si
faciat quod saepe hortatus sum; unum filium habet, putet Christum
alterum; duos habet, putet Christum tertium; decem habet, Christum
undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam
rebus, jam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meae in aliud
vertere, ut alio modo me reprehendant, quia oblationes devotorum
hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus
est ea numerare? Ecce unum dico, filii Juliani haereditatem
suscepi. Quare? Quia sine filiis defunctus est.
5. Bonifacii haereditatem quare non susceperit. Bonifacii
haereditatem suscipere nolui: non misericordia, sed timore.
Naviculariam nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui
etiam de navibus acquirunt. Tamen una tentatio esset, iret navis, et
naufragaret: homines ad tormenta daturi eramus, ut de submersione
navis secundum consuetudinem quaereretur, et torquerentur a judice qui
essent de fluctibus liberati? Sed non eos daremus. Nullo pacto enim
hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret? Sed
unde persolveret? Enthecam nobis habere non licet. Non est enim
episcopi servare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie
tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes
interpellant; ut plures tristes relinquamus, quia quod possimus dare
omnibus, non habemus. Non habemus ergo enthecam. Propter naufragium
ergo, hoc vitando feci, non donando. Nemo ibi me laudet, sed nemo
etiam vituperet. Plane quando donavi filio, quod iratus pater moriens
abstulit, bene feci. Laudent qui volunt, parcant qui laudare
nolunt. Quid plura, fratres mei? Quicumque vult exhaeredato filio
haeredem facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non
Augustinum: imo Deo propitio neminem inveniat. Quam laudabile
factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo
implevit omnibus qui sciunt, os laudibus Dei? Quidam cum filios non
haberet, neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit
Ecclesiae. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti
quae ille donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere; sed
jure fori, non jure poli.
6. Clericis suis praecipit, ut si qui habent proprium, cito
dimittant. Clericatum, si cui a sua societate discedere placuerit,
proponit non auferre. Simulare propositum sanctitatis pejus est, quam
cadere a proposito. Clericatus magis onus quam honor. Sane etiam hoc
noverit Charitas vestra dixisse me fratribus meis, qui mecum manent,
ut quicumque habet aliquid, aut vendat et eroget, aut donet et commune
illud faciat. Ecclesiam habet, per quam nos Deus pascit. Et dedi
dilationem usque ad Epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis
non diviserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos, vel
nondum de re sua aliquid egerunt, quia exspectabatur aetas legitima.
Faciant inde quod volunt: dum tamen sint pauperes mecum, simul
exspectantes misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt:
certe ego sum qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum,
nisi qui mecum vellet manere; ut si vellet discedere a proposito,
recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctae societatis
promissum coeptumque consortium. Ecce in conspectu Dei et vestro,
muto consilium: qui volunt habere aliquid proprium, quibus non
sufficit Deus et Ecclesia ejus, maneant ubi volunt, et ubi possunt,
non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum enim est,
quis nesciat? malum est cadere a proposito; sed pejus est simulare
propositum. Ecce dico, audite: qui societatem communis vitae jam
susceptam, quae laudatur in Actibus Apostolorum, deserit, a voto
suo cadit, et a professione sancta cadit. Observet judicem, sed
Deum, non me. Ego ei non aufero clericatum. Quantum sit
periculum, ante oculos ejus posui: faciat quod vult. Novi enim quia
si aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei deerunt patroni,
non ei deerunt suffragatores, et hic et apud episcopos qui dicant,
Quid mali fecit? Non potest tecum tolerare istam vitam: extra
episcopium vult manere, et de proprio vivere, ideone debet perdere
clericatum? Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nec
implere. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro (Psal.
LXXV, 12): et, Melius est non vovere, quam vovere et non
reddere (Eccle. V, 4). Virgo etsi nunquam fuit in monasterio,
et virgo sacra est, illi nubere non licet, quamvis esse in monasterio
non compellitur. Si autem coepit esse in monasterio, et deseruit,
et tamen virgo est; dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus
est, et sanctitatem, et clericatum: interius sanctitatem; nam
clericatum propter populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius, cui
magis onus est quam honor: sed quis sapiens et intelliget haec
(Psal. CVI, 43)? Ergo professus est sanctitatem, professus
est communiter vivendi societatem; professus est quam bonum et quam
jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1): si
ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit; dimidius
et ipse cecidit. Quid ad me? Non eum judico. Si foris servat
sanctitatem, dimidius cecidit: si vero intus habuerit simulationem,
totus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo
homines ament clericatum: nemini eum tollo nolenti mecum communiter
vivere. Habet Deum, qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a
Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut
erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat mecum. Qui hoc
non vult, habeat libertatem: sed videat utrum habere possit
felicitatis aeternitatem.
7. Pollicetur sermonem subsequentem. Sufficiant haec nunc interim
Charitati vestrae. Quod egero cum fratribus meis, annuntiabo vobis.
Spero enim bona. Omnes mihi libenter obediunt: nec inventurus sum
aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non
occasione cupiditatis. Quod ergo egero post Epiphaniam, Charitati
vestrae in Domini voluntate nuntiabo; et quomodo litem finiero inter
duos fratres, filios presbyteri Januarii, non vobis tacebo. Multa
locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidae infirmitati.
Ego, sicut videtis, per aetatem modo senui, sed per infirmitatem
corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet, quod dixi modo, ipse
det vires, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anima in
hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam
vobis.
|
|