|
1. Forma vivendi coenobitarum in Actibus Apostolorum descripta.
Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quod enim
ait Apostolus, spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus
(I Cor. IV, 9). Qui nos amant, quaerunt quod laudent in
nobis: qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque
medio constituti, adjuvante Domino Deo nostro, et vitam et famam
nostram sic custodire debemus, ut non erubescant de detractoribus
laudatores. Quomodo autem vivere velimus, quomodo Deo propitio jam
vivamus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad
commemorandos vos, ipsa de libro Actuum Apostolorum vobis lectio
recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma quam desideramus
implere. Dum ergo recitatur, vos intentissimos volo, ut post ejus
recitationem, quod institui loquar, Deo donante, intentioni
vestrae. (Et Lazarus diaconus legit:)
|
“Cum orassent, motus est
locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto,
et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis
autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae
possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia
communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium
resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos.
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores
praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et
ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout
cuique opus erat”
|
|
(Act. IV, 31-35). (Cumque Lazarus
diaconus recitasset, et episcopo codicem tradidisset; Augustinus
episcopus dixit:) Et ego legere volo. Plus enim me delectat hujus
verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem.
|
“Cum orassent,
motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu
sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti.
Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo
eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis
omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium
resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos.
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores
praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et
ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout
cuique opus erat.”
|
|
(Cumque episcopus legisset, dixit:)
2. Unde Augustino visum est de suorum clericorum vita apud plebem
agere. Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autem
quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem: quoniam, sicut jam
nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati
perhibet testimonium lectio, quam modo, cum recitaremus, audistis,
moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Erat quod
diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere
aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et
laudator noster apud detractorem nostrum praedicaret istam societatem,
et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores
ejus, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum: continuo ille
detractor caput movens, dentem promovens, diceret, Ita vere sic ibi
vivitur, quomodo tu dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude
honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter
testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et
reliquit? Certe omnia ibi sunt communia? certe nemo dicit aliquid
suum? Sub his verbis quid ageret laudator meus? Nonne os ejus quasi
plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse poeniteret?
Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel
testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad istam
diligentiam veniremus.
3. Clerici omnes Augustini in proposito paupertatis constantes
inventi. Valens diaconus, Patricius subdiaconus. Nuntio ergo vobis
unde gaudeatis. Omnes fratres et clericos meos, qui mecum habitant,
presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum,
tales inveni, quales desideravi. Sed qui de sua qualicumque
paupertate, quod statuerant, nondum fecerunt, hi duo sunt, Valens
diaconus, et paulo ante dictus nepos meus subdiaconus; sed matris vita
impediebat, quia inde vivebat. Exspectabatur in illo etiam legitimae
aetatis accessus, ut quod faceret, firmissime faceret. Nondum autem
fecit, quia ipsos agellos habet cum suo fratre communes, et sub
indiviso eos possident. Si autem divisi fuerint, eos cupit Ecclesiae
conferre, ut inde alantur qui sunt in proposito sanctitatis, quousque
in hac vita degunt. Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur,
Qui autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat,
et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Adhuc autem mancipia
sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea
manumittere; non potest antequam dividantur. Quid enim ad quem
pertineat, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, quia major est, pertinet
divisio; et ad fratrem ejus electio. Et ipse frater ejus Deo
servit, subdiaconus est cum sancto fratre meo et coepiscopo Severo in
Ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum
est, ut illi servuli dividantur, manumittantur, et sic det
Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus ex quo
conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de
agellulis suis agere invita usufructuaria matre sua, quae hoc anno
defuncta est. Inter ipsum et sorores ejus sunt quaedam in Christi
adjutorio cito finienda: ut et ipse faciat quod servum Dei decet,
quod ipsa professio, et ista exigit lectio.
4. Faustinus diaconus. Diaconus Faustinus, sicut pene omnes
nostis, hic de militia saeculi ad monasterium conversus est: hic
baptizatus, inde diaconus ordinatus. Sed quia exiguum est quod
videtur possidere, sicut jurisperiti loquuntur, jure, non corpore
reliquerat illud, et ab ejus fratribus tenebatur. Nunquam inde
cogitavit ex quo conversus est, nec ipse aliquid quaesivit a fratribus
suis, nec ab illo est aliquid quaesitum. Modo quia ventum est ad hunc
articulum temporis, cum consilio meo divisit ipsam rem: et dimidiam
donavit fratribus suis, dimidiam Ecclesiae pauperi in loco eodem
constitutae.
5. Severus diaconus caecus. Diaconus Severus sub qua Dei
disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamen non perdidit mentis.
Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua
patria huc desiderabat adducere. Emerat autem non sua pecunia, quam
non habebat; sed ex collatione religiosorum virorum, quos mihi
quaerenti etiam nominans indicavit. De ipsa non possum dicere quid
fecerit, aut quid disponat, nisi quia totum et ipse in mea posuit
voluntate, ut quidquid ipse vellem, hoc inde fieret. Sed habet
quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me judicem posuit; ut
cum illae causae fuerint terminatae, fiat de ipsa domo quod ego
voluero. Quid autem velle potero Deo regente, nisi quod justitia
jubet, et pietas postulat? Habet etiam in patria sua aliquos
agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiam illic in illo loco
positae pauperi largiatur Ecclesiae.
6. Hipponensis diaconus. Diaconus Hipponensis homo pauper est,
quid alicui conferat, non habet: tamen de laboribus suis antequam
esset clericus emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro
manumissurus est episcopalibus Gestis.
7. Eraclius diaconus. Diaconus Eraclius ante vestros oculos
versatur, opera ejus lucent coram oculis vestris. De opere ejus et
expensa pecunia memoriam sancti Martyris habemus. De pecunia sua
emit etiam possessionem ex consilio meo: nam ipsam pecuniam volebat per
manus meas erogari, sicut mihi placeret. Ego si pecuniae avidus
essem, aut necessitates meas ipsas, quas pro pauperibus habeo, in hac
causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare, dicit aliquis? Quia
possessio illa quae ab illo empta et Ecclesiae donata est, adhuc nihil
praestat Ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium, et quia mutuatus
fuerat, hoc de ejus adhuc fructibus reddit. Homo sum senex, quantus
mihi de illa possessione potest fructus accedere? Numquid promitto
mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod
ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si accipere
voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsa
suspecta mihi adhuc aetas ejus fuit, et verebar ne forte, ut sunt
homines, matri ejus hoc displiceret; et diceret inductum a me fuisse
adolescentem, ut bona ejus paterna consumerem, et eum egentem
relinquerem. Ideo volui ejus pecuniam in illa possessione servari; ut
si aliquid, quod Deus avertat, aliter quam volumus evenisset,
redderetur villa ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis
sit fama mea necessaria: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit
etiam spatium ab ista postea ecclesia notum vobis, et sua pecunia
aedificavit domum. Et hoc nostis. Ante paucos dies priusquam
sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiae.
Exspectabat enim ut eam perficeret, et perfectam donaret. Fabricandi
autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam
huc esse venturam. Si autem venisset, in re filii sui habitaret:
modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei
perhibeo, pauper remansit: sed in charitatis possessione permansit.
Aliqui servuli ei reliqui fuerant, jam quidem in monasterio viventes,
quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo
dicat, Dives est: nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum
vel animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam nullam habet servatam:
utinam quam debet restituat.
8. Subdiaconi. Caeteri, id est, subdiaconi, pauperes sunt, Deo
propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant non
habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi cupiditates.
Vivunt nobiscum in societate communi: nemo eos distinguit ab illis qui
aliquid attulerunt. Charitatis unitas praeponenda est terrenae commodo
haereditatis.
9. De presbyteris. Restant presbyteri. Sic enim ad eos gradatim
ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum
societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil charius est,
charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis
ipsorum: non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone
purgandi sunt.
10. Leporius presbyter. Vobis dico, qui forte nescitis; nam
vestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamvis saeculi
natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen jam Deo
servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi; non quia
nihil habuit, sed quia jam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic
non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi et Ecclesiae
una est. Ubicumque fecit opus bonum, pertinet et ad nos, si
congaudeamus. Hortus est unus ubi nostis, ibi monasterium suis
constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad Ecclesiam non
pertinet, nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod
ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam
pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se
haberet, et eis ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc
daretur locus hominibus, suspiciones suas rodentibus, et ventrem non
implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant,
quasi iste jam de saeculo exierit. Numquid enim cum obierit ipse,
illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos ibi bene
conversantes, et regente Deo in disciplina Christi sic viventes, ut
de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur.
Pecuniam non habet, quam suam dicere possit: habebat xenodochium
aedificandum, quod modo videtis aedificatum. Ego illi injunxi, ego
jussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, operatus
est: quomodo meo jussu etiam basilicam ad octo Martyres fabricavit,
de his quae per vos Deus donavit. Coepit enim de pecunia quae data
erat Ecclesiae propter xenodochium, et cum coepisset aedificare, ut
sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adjuverunt prout
quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo
quid factum sit videt. De pecunia, quia non habet, mihi credant,
dentem compescant, non frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii
quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides
profuturam; sed lapides ejus domus fabricae necessarii non fuerunt,
quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem
praestat; sed Ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In
domum presbyteri, ante domum presbyteri, ad domum presbyteri. Ecce
ubi est domus presbyteri: ubi est domus mea, ibi est domus
presbyteri: alibi non habet domum; sed ubicumque habet Deum.
11. Lis inter Januarii filios, sponte finita. Quid amplius
quaeritis? Nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos
perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem,
filios Januarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia
pecuniaria: sed tamen sicut inter fratres, salva, Deo propitio,
charitate. Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset,
judicando finirem. Paraveram me judicem: sed antequam judicarem,
ipsi unde judicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde judicarem,
sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et
consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum,
Ecclesia renuntiante.
12. Obtrectatorum calumniae sine rixa refellendae. Post sermonem
meum locuturi sunt homines; sed et quodlibet homines loquantur,
qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si
fuerit tale, ut sit iterum necesse nos purgare, respondebo
detractoribus, respondebo maledicis, respondebo incredulis, non nobis
credentibus praepositis suis, ut potero, respondebo quod Dominus
dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt.
Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt.
Tamen si linguas exercuerint, audient, Deo propitio, vobiscum
responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum
et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit; cum fortasse etiam
ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen
quaecumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde
Charitati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio
quia quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male
viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo
quod nostrum est, fecimus: plus quid faciamus, non habemus. Ante
oculos vestros sumus. Nullius aliquid desideramus, nisi bona opera
vestra.
13. In communem usum cedere vult, quae clericis suis offeruntur a
fidelibus. Augustini modestia. Et vos exhortor, fratres mei, si
aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia
eorum fovere contra me. Omnibus offerte quod vultis, offerte de
voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut
cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus.
Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus
jumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det byrrhum, vel lineam tunicam,
seu aliquid, nisi in commune : de communi accipio et mihi ipsi, cum
sciam commune me habere velle quidquid habeo. Nolo talia offerat
Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius utar; offerat
mihi, verbi gratia, byrrhum pretiosum: forte decet episcopum,
quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de
pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines quia inveni pretiosas
vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mei, vel in illa
saeculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem
possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere
presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus,
talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem
dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis
esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo
pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam; talem det, unde non
erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non
decet hanc professionem, hanc admonitionem, non decet haec membra,
non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo vel in
nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse
sit eum ante horam prandii reficere; non prohibeo religiosos vel
religiosas mittere eis quod eis videtur ut mittant: prandium tamen et
coenam extra nemo habebit.
14 Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum
violaverit. Ecce dico, audistis, audiunt: Qui habere voluerit
proprium et de proprio vivere, et contra ista praecepta nostra facere;
parum est ut dicam, non mecum manebit: sed et clericus non erit.
Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere socialem
vitam nostram, non illis tollerem clericatum; sed seorsum manerent,
seorsum viverent, quomodo nossent Deo viverent. Et tamen ante oculos
posui, quantum malum sit a proposito cadere. Malui enim habere vel
claudos, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus
est. Quomodo ergo quicumque voluisset extra manere et de suo vivere,
non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo
propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit,
quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde
faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet
contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe
ubi potuerit: adjuvabit me Deus, ut ubi ego episcopus sum, ille
clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deum
nostrum et misericordiam ejus, quia sicut dispositionem meam istam
hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt.
15. Presbyter Barnabas. Dixi aliquid suum non habere presbyteros
cohabitatores meos, inter quos est et presbyter Barnabas. Sed de
illo audivi quaedam fuisse jactata, ante omnia quod emit villam a
dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est: monasterio
donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius
quaeratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit.
Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse.
Beatus homo, qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vel
modo credite, et detractores audire libenter desinite. Jam dixi, ego
sum testis. Dictum est de illo quod anno praepositurae suae per
industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, darem illi
licentiam poscendi fundum Victorianensem: tanquam dixisset mihi, Ut
reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem. Et
hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur, fecit debita
reddenda. A nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit
aliquid quod non debebatur, etiam monasterio illi quod per ipsum Deus
instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum
redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessit, nisi
quadraginta solidorum offerens pensionem. Sed vidimus fundum amplius
posse dare, ut celerius redderetur debitum; et commisi fidei ejus, ut
de ipsa conductione lucra non requirerent fratres; sed quidquid daret
fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur.
Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus
reddat. Ex numero vestro sit aliquis, cui haec committam; ex numero
ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines
religiosi, qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen
crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat
possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter vendat, ut reddi
possit facilius quod debetur, et hodie recedit inde cura presbyteri.
Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato
honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est
antequam ordinaretur presbyter; in ipso loco monasterium instituit.
Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta,
ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi, ego rogo,
ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et
exhibeat Ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddam. Quod si
nemo de laicis fuerit inventus, ego praepono alium, iste illuc non
accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei: quia non
expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus
crescit: sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum
est, Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes
falsa: quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V, 11,
12). Nolumus cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus
ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus.
|
|