|
1. Pacis laus. Tempus est exhortari Charitatem vestram, pro
viribus quas Dominus donat, ad pacem amandam, et pro pace Dominum
deprecandum. Sit ergo pax dilecta nostra et amica, cum qua sit castum
cubile cor nostrum; cum qua sit fida requies et non amarum consortium,
cum qua sit dulcis complexus et inseparabilis amicitia. Pacem laudare
difficilius est, quam habere. Si enim eam laudare volumus, vires
optamus, sensus quaerimus, verba libramus: si autem habere volumus,
sine aliquo labore habemus et possidemus. Laudandi sunt qui amant
pacem: qui autem oderunt, melius interim docendo ac tacendo pacandi,
quam vituperando provocandi. Verus pacis amator inimicorum ejus amator
est. Quemadmodum enim, si lucem istam amares, caecis non
irascereris, sed eos doleres; quale enim bonum tu caperes, nosses,
et ideo quanto bono illi fraudarentur conspiciens, misericordia tibi
digni viderentur; et si opes haberes, si artem, si medicamentum,
potius ad eos sanandos curreres, quam damnandos: ita si pacis amator
es, quisquis es, miserere eum qui non amat quod amas, qui non habet
quod habes. Talis quippe est res quam diligis, ut non invideas
compessessori tuo. Habet tecum pacem, et tibi non angustat
possessionem. Quidquid terrenum amas, difficile est ut habenti non
invideas. Deinde si forte ascendit in animum tuum, terram, quam
possides, communicare cum amico, ut laudetur benevolentia tua, ut
etiam in istis temporalibus rebus charitas praedicetur: si ergo velis
possessionem tuam terrenam, velut praedium, velut domum, vel
quodlibet hujusmodi, communicare cum amico; communicas cum uno, et
admittis eum ad societatem, et gaudes cum illo. Cogitas admittere
tertium fortassis, et quartum: jam attendis quantos capiat, quantos
ferat, vel domus ad inhabitandum, vel ager ad pascendum; et dicis,
Jam quintum non capit, sextus habitare non potest nobiscum, septimum
quando pascit tantilla possessio? Excludit ergo caeteros, non tu,
sed angustia. Ama pacem, habe pacem, posside pacem, cape ad te
quantos potes ad possidendam pacem: tanto latior erit, quanto a
pluribus possidebitur. Domus terrena cohabitatores multos non capit:
possessio pacis cum multis habitatoribus crescit.
2. Pacem hoc est habere, quod amare. Quam bonum est amare! Hoc
enim est habere. Quis autem nolit crescere quod amat? Si paucos
tecum vis esse in pace, parva tibi erit pax. Si vis crecere istam
possessionem, adde possessorem. Nam illud quod dixi, fratres,
Bonum est amare pacem, et ipsum amare est habere, quanti constat?
qua voce laudetur, quo corde cogitetur: Hoc est habere, quod amare?
Considera caetera, quorum homines cupiditate conflagrant. Vide alium
amare fundos, argentum, aurum, filios numerosos, pretiosas et
ornatas domos, amoenissima et pretiosissima praedia. Amat hoc?
Amat. Numquid jam, qui amat, habet? Potest fieri ut horum omnium
amator inanis sit. Quando non habet amat, cupiditate ardet ut
habeat: cum autem habere coeperit, timore cruciatur ne perdat. Amat
honorem, amat potestatem. Quanti homines potestatibus accipiendis
privati suspirant? et plerumque ante illos occupat ultimus dies, quam
perveniant ad id quod amant. Quanti ergo constat, quod cum amaveris,
habebis? Non pretio quaeris quod amas; non ambulas ad patronum, per
quem pervenias. Ecce ubi stas, ama pacem, et tecum est quod amas.
Res ista cordis est: nec sic cum amicis communicas pacem, quomodo
panem. Panem quippe si communicare velis, quanto plures sunt quibus
frangitur, tanto minus fit unde datur. Pax autem illi pani similis
est, qui in manibus discipulorum Domini frangendo et dando crescebat.
3. Schismatici ad pacem pacifice revocandi. Donatistarum animus ab
unitate alienus. Habete igitur pacem, fratres. Si vultis ad illam
trahere caeteros, primi illam habete, primi illam tenete. In vobis
ferveat quod habetis, ut alios accendat. Odit pacem haereticus, et
lucem lippus. Numquid ideo mala lux, quia lippus non potest eam
tolerare? Odit lucem lippus: sed tamen propter lucem creatus est
oculus. Datur itaque opera ab eis qui amant pacem, et volunt secum
possideri quod amant, ut possessore addito crescat possessio. Dent
ergo operam curari oculos lipporum, qualibet ope, quolibet conatu.
Nolens curatur, non vult dum curatur: sed dum lucem viderit,
delectabitur. Puta quia succenset; noli instando defatigari. Amator
pacis, attende, et delectare tu prior pulchritudine dilectae tuae, et
inardesce ad trahendum alterum. Videat quod vides, amet quod amas,
teneat quod tenes. Alloquitur te dilecta tua, quam diligis: loquitur
tibi, Ama me, et continuo habes me. Adduc tecum quos potes ad
amandum me; casta ero, et integra permanebo. Adduc quos potes,
inveniant, teneant, perfruantur. Si lucem istam non corrumpant multi
videntes; me corrumpunt multi amantes? Sed nolunt venire, quia non
habent unde me possint videre. Nolunt venire, quia splendor pacis
reverberat lippitudinem dissensionis. Vide miserandam vocem lipporum.
Nuntiatur illis, Visum est ut pacem habeant Christiani. Tali
nuntio illi accepto, aiunt inter se, Vae nobis. Quare? Unitas
venit. Quid est? quae vox, Vae nobis, unitas venit? Quanto
justius diceretis, Vae nobis, dissensio venit? Absit hoc, ut
veniat dissensio: haec tenebrae sunt videntium. Nam venit unitas,
gaudendum est, fratres. Quid expavisti? Unitas venit, dictum est.
Num dictum est, Fera venit, ignis venit? Unitas venit, lux
venit. Si velit veridice respondere, dicet vobis: Non expavi, quia
fera venit: non enim timidus sum: sed expavi, quia lux venit; lippus
enim sum. Danda igitur opera curandi. Communicandum est cum illis,
quod communicatione non fit angustum, pro viribus, quantum valemus,
quantum donat Deus.
4. Mansuetudo haereticis exhibenda litigantibus et conviciantibus.
Non jurgiis, sed magis apud Deum precibus agendum est contra
haereticos. Proinde, charissimi, exhortor Charitatem vestram, ut
exhibeatis illis christianam et catholicam mansuetudinem. Nunc
curandis instatur. In fervore sunt oculi sanctorum, caute curandi,
leniterque tractandi sunt. Nemo suscipiat cum aliquo litem, nemo
velit nunc vel ipsam suam fidem altercando defendere, ne de lite
scintilla nascatur, ne quaerentibus occasionem occasio praebeatur.
Prorsus convicium audis, tolera, dissimula, praeteri. Memento
curandum. Videte quam blandi sunt medici eis quos etiam mordaciter
curant. Audiunt convicium, praebent medicamentum, nec reddunt
convicium convicio. Verbum sit verbo: ut unus sit curandus, alter
curat: non duo litigantes. Fertote, obsecro, fratres mei. Sed non
fero, inquit, quia blasphemat Ecclesiam. Hoc te rogat Ecclesia,
ut feras, quia blasphematur Ecclesia. Detrahit, inquit, episcopo
meo; crimen dicit in episcopum meum, et taceo? Crimen dicat, et
tace; non agnoscendo, sed ferendo. Hoc praestas episcopo tuo, si
pro illo tempore non miscearis. Intellige tempus, habeto consilium.
Deum tuum quanti blasphemant? Tu audis, et ille non audit? tu
nosti, et ille non novit? Et tamen facit oriri solem super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45).
Ostendit patientiam, differt potentiam. Sic et tu agnosce tempus,
noli provocare tumentes oculos ad turbandos se ipsos. Amator pacis
es? Sit tibi in corde bene cum dilecta tua. Et quid agam? Habes
quod agas. Tolle jurgia, convertere ad preces. Noli conviciis
repellere conviciantem, sed ora pro eo. Loqui vis illi contra illum:
loquere Deo pro illo. Non tibi dico quod taceas: sed elige magis ubi
loquaris, apud quem tacitus loqueris, labiis clausis, corde
clamante. Ubi non te videt, ibi esto bonus pro illo. Illi autem
pacem non amanti, et litigare volenti, responde pacificus: Quidquid
vis dicas, quantumlibet oderis, ut placuerit detesteris, frater meus
es. Quid agis, ut non sis frater meus? Prorsus bonus, malus,
volens, nolens, frater meus es. Et ille: Unde sum frater tuus,
hostis, inimice ? Sic quomodo ista dicis, frater meus es. Mirum
videtur: odit, detestatur, et frater est? Illi enim vis credam
nescienti quid loquatur? cujus opto sanitatem, ut lucem videat, et
fratrem agnoscat. Illi ergo vis credam, quia non sum frater ipsius,
quia detestatur, quia odit, et non potius ipsi luci? Audiamus quid
dicat ipsa lux. Prophetam lege: Audite, qui pavetis, verbum
Domini. Spiritus sanctus loquitur per Isaiam prophetam: Audite,
qui pavetis, verbum Domini. Dicite, Fratres nostri estis, eis qui
vos oderunt, et qui vos detestantur. Quid est? Radiavit lux,
ostendit fraternitatem: et adhuc dicit lippus, Claude fenestram.
Praebe oculos tuos luci: agnosce fratrem in tenebris non constitutum,
in tenebris constitutus: et dic, dic securus, verba Dei dicis et non
mea. Dicite, dicit Deus, Fratres nostri estis: quibus? eis qui
vos oderunt. Nam quid mirum si dicitis eis qui vos diligunt? His qui
vos oderunt, et qui vos detestantur. Utquid hoc? Audi, et causae
aspice fructum. Velut interrogaveris Dominum Deum tuum, et
dixeris, Domine, quomodo dicam, Frater meus es, qui odit, qui
detestatur? Dic quare. Ut nomen Domini honorificetur. Appareat
vel in jucunditate: ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5,
sec. LXX). Vide, obsecro, fructum patientiae, tantae
mansuetudinis. Dicite, Fratres nostri estis. Quare? Ut nomen
Domini honorificetur. Quare autem non te agnoscit fratrem? Quia
nomen hominis homines honorificavit. Ergo dic, frater meus: oderis
licet, detesteris licet, frater meus es. Agnosce in te signum patris
mei. Sermo patris nostri. Male frater, litigiose frater, frater
meus es tu. Dicis etenim tu, quomodo et ego, Pater noster qui es in
coelis (Matth. VI, 9). Unum dicimus: quare in uno non sumus?
Rogo te, frater, agnosce quod mecum dicis, et damna quod contra me
facis. Adverte verba exeuntia de ore tuo. Audi, non me, sed te.
Vide cui dicimus, Pater noster qui es in coelis. Non amicus, non
vicinus; sed ipse cui dicimus, concordare nos jubet. Simul habemus
apud Patrem unam vocem: quare non simul habemus unam pacem?
5. Pia opera pro Ecclesiae obtinenda pace. Jejunium solemne post
Pentecosten. Hospitalitas in eos qui Carthaginem veniunt collationis
causa. Talia dicite ardenter, dicite leniter. Dicite ardentes
fervore charitatis, non tumore dissensionis, et deprecamini nobiscum
Dominum solemnibus jejuniis. Quae jam reddimus Deo, reddamus et pro
causa. Jam enim jejunamus post Pentecosten solemniter: et utique
jejunaremus, etiamsi ista causa non esset. Quid ergo debemus
fratribus nostris, quos in nomine Domini Dei nostri, medici nostri,
curandos sanandosque suscipimus, illi offerentes ut sanentur, non
nobis manus medici praesumentes? Sed quid facimus? Deprecemur ipsum
medicum, jejunantes humili corde, pia confessione, timore fraterno.
Exhibeamus Domino pietatem, fratribus charitatem. Crescant enim
eleemosynae nostrae, quibus exaudiantur facilius orationes nostrae.
Hospitalitatem sectamini. Tempus est: servi Dei veniunt. Tempus
est, occasio est, quare perit? Attende quid habes in coenaculo domus
tuae. Attende et sursum quid reponas, quid tibi serves, de quo
thesauro solo securus es. Pone sursum, commenda non servo tuo, sed
Domino tuo. Numquid illic times ne fur obrepat, ne effractor
invadat, ne hostis turbulentus eripiat? Fac ut habeas quod tibi
reddatur. Nec hoc tibi redditur, quod posueris. Feneratorem te
vult Dominus, sed suum, non proximi tui.
|
|