|
1. Pacis conciliandae cura catholicis episcopis. Vinci nolens a
veritate, vincitur ab errore. Curam nostram pro vobis, et pro
inimicis nostris et vestris, et pro salute omnium, pro quiete, pro
pace communi, pro unitate quam Dominus jussit, Dominus diligit,
adjuvent preces Sanctitatis vestrae, ut de illa identidem et ad vos
loquamur, et vobiscum gaudeamus. Etenim de pace et charitate loqui,
si semper amamus, semper debemus. Multo magis ergo isto tempore,
quando pax sic amatur, ut in periculo ejus amandae et tenendae
constituti illi, quibus malum pro malo non reddimus, et cum quibus,
sicut scriptum est, odio habentibus pacem sumus pacifici, et quia
pacem loquimur eis, debellare nos volunt gratis (Psal. CXIX,
7). Illi ergo qui tales sunt, periclitantur inter amorem pacis et
confusionem pudoris: nec id agunt, cum vinci nolunt, ut invicti
sint. Qui enim vinci a veritate nolunt, ab errore vincuntur. O si
eos charitas potius quam animositas superaret! Inde victores fierent,
unde victi essent. Nos autem Ecclesiam catholicam, ad cujus pacem et
concordiam et reconciliationem invitamus inimicos ejus, non humanis
opinionibus, sed divinis testimoniis, amamus, tenemus et defendimus.
Quid cum illo agam, qui pro parte clamat, et contra totum litigat?
Nonne bonum illi est vinci, qui si victus fuerit, totum tenebit; si
vicerit, in parte remanebit? Imo si vincere sibi videbitur. Nam non
vincit nisi veritas: victoria veritatis est charitas.
2. Testimonia pro Ecclesiae catholicae unitate. Contentio
catholicorum quomodo dilectionis est, non litis. Quid ergo vobis,
fratres, Ecclesiam catholicam toto orbe terrarum fructificantem atque
crescentem commendem multis verbis, et meis. Habemus verba Domini
pro illa, et pro nobis. Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus
es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II,
7 et 8). Quare ergo, fratres, de possessione litigamus, et non
potius sanctas tabulas recitamus? Venisse nos opinemur ad judicem.
De possessione contentio est: et haec contentio non litis, sed
dilectionis est. Denique litigator terrenae possessionis ad hoc
litigat, ut excludat adversarium: nos ut intromittamus. Litigator
terrenae possessionis, cum audierit adversarium dicentem, Possidere
volo; respondet, Non permitto. Ego autem fratri dico, Possideas
mecum volo: ille litigando dicit, Nolo. Non itaque timeo ne
contemnat me Dominus, et corripiat, sicut illos fratres, vel illum
fratrem, qui eum interpellavit in populo, et ait: Domine, dic
fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Continuo Dominus
proferens correptionem, quia oderat divisionem: Dic, homo, inquit,
quis me constituit judicem, aut divisorem haereditatis inter vos? Ego
autem dico vobis, cavete ab omni cupiditate (Luc. XII,
13-15). Istam correptionem non timeo. Interpello enim Dominum
meum, fateor, interpello. Non tamen dico, Domine, dic fratri
meo, ut dividat haereditatem mecum: sed dico, Domine, dic fratri
meo, ut teneat mecum unitatem. Ecce possessionis hujus tabulas
recito, non ad hoc ut solus possideam, sed ut fratrem meum mecum
nolentem possidere convincam. Ecce tabulas, frater: Postula a me,
inquit, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
fines terrae. Christo dictum est. Nobis ergo dictum est, quia
Christi membra sumus. Quid curris in parte? aut quid remanes in
parte? Ecce totum tene quod in tabulis. Quaeris inter quem et quem
possideas, quomodo solent instrumentis quaeri possessores, inter quos
sint affines. Qui tibi dedit omnes fines, nullos dimisit affines.
3. Testimonium pro catholica Ecclesia. Aliud testimonium. Audi
sanctarum aliud testimonium tabularum. De Domino dicitur Christo in
figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine
usque ad terminos orbis terrae. Coram illo procident Aethiopes, et
inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera
offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum
omnes reges terrae: omnes gentes servient illi. (Psal. LXXI,
8-11). Quando dicebatur, credebatur: quando impletur,
negatur. Tene ergo mecum haereditatem a mari usque ad mare, et a
flumine, scilicet Jordane, ubi coeptum est Christi magisterium,
usque ad terminos orbis terrae. Quare non vis? Quare huic
promissioni et haereditati, divitiis tuis, inimicus es? Quare non
vis? Propter Donatum? propter Caecilianum? Quis fuit Donatus?
quis Caecilianus? Utique homines. Si boni, bono suo, non meo:
ergo et si mali, malo suo, non meo. Tu Christum accipe, et
zelantem Christo ejus Apostolum attende: Numquid Paulus crucifixus
est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ut autem hoc
diceret, vide quid horruit: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem
sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi.
Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut
in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12 et 13)? Si
non in nomine Pauli, multo minus in nomine Caeciliani; multo
amplius, et multo minus in nomine Donati. Et tamen adhuc post
apostolicas voces, post Ecclesiae declarationem et toto mundo
dilatationem, dicitur mihi, Non dimitto Donatum, non dimitto nescio
quem Gaium, Lucium, Parmenianum; mille nomina, mille scissuras.
Privabis te, sequendo hominem, tanta haereditate, de quċ modo
audisti, A mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis
terrae? Quare illam non tenes? Quia hominem amas. Quid est homo,
nisi animal rationale factum de terra? Ideo ergo inimicus es, quia
terram lingis. Despice hoc potius Noli lingere terram, ut spem ponas
in eum qui fecit coelum et terram. Haec spes nostra, haec
testimonia. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a
solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Noli remanere
in terra, sed quo vocata est terra.
4. Charitas latum mandatum, quo pax redintegratur. Et quis potest
ibi omnia de tabulis sanctis possessionis hujus testimonia recitare?
Quare ergo non convertuntur ad Ecclesiam, nisi quia ipsius est vox
Ecclesiae, Convertantur ad me qui timent te, et cognoscant
testimonia tua? Vidit hoc Ecclesia, quod dixit in Psalmo: modo
audistis; recentia sunt verba in auribus et cordibus vestris. Omnis
consummationis vidi finem. Quid est, Omnis consummationis vidi
finem? Consummationis perfectionis, non consumptionis: vidi finem
perfectionis, non abolitionis. Omnis consummationis vidi finem.
Quis est iste finis? Latum mandatum tuum valde (Psal.
CXVIII, 79, 96). Finis enim praecepti est, jam vos
dicite mecum (a populo acclamatum est), charitas de corde puro (I
Tim. I, 5). Omnes dixistis, quod non infructuose semper
audistis. Finis praecepti est charitas de corde puro. Finis, quo
perficimur, non quo consumimur. Iste finis latus est, quia mandatum
Dei est, de quo dictum est, Latum mandatum tuum valde. Mandatum
novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34).
Vide latitudinem mandati hujus. Ubi latum est? numquid in carne?
In corde potius. Nam si et in carne latum esset, auditores
studiosi, angustias non pateremini. In corde latum est. Ubi latum
est vide, si sit unde videas, et hinc audi Apostolum, quam latum est
mandatum charitatis. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus
vestris (Rom. V, 5). Non dixit, Inclusa; sed, diffusa.
Verbum enim quod est inclusa, quasi angustias sonat: quod est
diffusa, latitudinem insinuat. Latum ergo mandatum tuum valde.
Domine Deus noster, approba quia propter ipsam latitudinem fratres
nostros ad possessionem pacis invitamus. Episcopi vultis esse?
Nobiscum estote. Non vult populus duos episcopos. Nobiscum in
haereditate fratres estote. Non propter honores nostros impediamus
pacem Christi. Quem honorem in coelesti pace accepturi sumus, si
honorem nostrum nunc in terrena lite defendamus? Tollatur paries
erroris, et simul simus. Agnosce me fratrem: agnosco te fratrem:
sed excepto schismate, excepto errore, excepta dissensione. Haec
corrigatur, et meus es. Annon vis esse meus? Ego, si te corrigas,
volo esse tuus. Ergo sublato errore de medio, tanquam pariete
maceriae contradictionis et divisionis, esto frater meus, et ego sim
frater tuus, ut ambo simus ejus qui Dominus est et meus, et tuus.
5. Catholici quo animo veniunt ad collationem. Hoc dicimus amore
pacis, non diffidentia veritatis. Hoc enim rescripsimus, hoc
propositum legistis (Epistt. 128 et 129); quia causam
conferendam non fugimus, imo ut conferatur instamus; ut cum
demonstravero possessionem, sic cum illo communicem haereditatem.
Intrepidus veniat, securus veniat, doctus veniat: nolo auctoritate
praejudicare. Aperiamus oculos ad illum qui errare non potest: ipse
nos doceat quae sit Ecclesia. Audistis testimonia ejus. Non eam
contaminant humana delicta, quam non redemit humana justitia. Et
tamen, cum alia sit causa Ecclesiae, alia hominum, et omnino
distincta sit, nec hominum causam formidamus, quos accusaverunt et
convincere non potuerunt. Purgatos novimus, purgatos legimus. Qui
si non essent purgati, non in causa eorum Ecclesiam constituerem, nec
aedificarem super arenam, et dejicerem de petra. Quia super hanc
petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non
vincent eam (Matth. XVI, 18). Petra autem erat Christus.
Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Hoc tenete, hoc amate,
hoc fraterne et pacifice dicite.
6. Rogat ne quisquam de plebe irruat in locum collationis. Ad
collationis locum nullus vestrum irruat, fratres mei. Prorsus, si
fieri potest, etiam per illum locum transitum devitate, ne forte
aliquis contentionis et litis aditus inveniatur, vel occasio aliqua
praebeatur, et inveniant ipsam occasionem qui quaerunt occasionem.
Maxime quoniam qui parum Deum timent, aut admonitionem nostram parvi
pendunt, vel quia praesentia diligunt, debent saltem terrenae
potestatis severitatem venerari. Edictum viri illustris publice
propositum legistis: quod quidem non propter vos propositum est qui
Deum timetis, et commonitionem episcoporum vestrorum non contemnitis;
sed ne quis ista non curet, ne quis ista contemnat. Videant igitur
quales sunt: ne forte illis eveniat quod ait Apostolus, Qui enim
resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non
sunt timendi bono opere, sed malo (Rom. XIII, 2 et 3).
Vitemus omnes seditiones, omnes causas seditionis. Forte dicitis:
Intenti sumus quid facturi sumus. Et quid vobis injungamus? Partes
forte uberes pietatis. Nos disputemus pro vobis: vos orate pro
nobis. Orationes etiam vestras, sicut jam ante praemonuimus,
jejuniis et eleemosynis adjuvate. Addite pennas illis, quibus volant
ad Deum. Sic agentes negotium, fortasse utiliores nobis eritis,
quam nos vobis. Nemo enim nostrum in hac disputatione de se praesumit
: in Deo est tota spes. Neque enim meliores sumus Apostolo, qui
dicit, Orate pro nobis. Orate, inquit, pro me, ut detur mihi
sermo (Ephes. VI, 19). Illum ergo pro nobis rogetis, in quo
spem posuimus, ut de nostra disputatione gaudeatis. Tenete ista,
fratres, obsecramus vos: per nomen ipsius Domini, per auctorem
pacis, plantatorem pacis, dilectorem pacis, oramus vos, ut eum
pacifice oretis, pacifice deprecemini; et memineritis esse filii
ejus, a quo dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur (Matth. V, 9).
|
|