|
1. Tria excellentia. Concordia rara, quare. Prima lectio
divinorum eloquiorum, de libro qui appellatur Ecclesiasticus,
commendavit nobis tria quaedam excellentia et consideratione
dignissima, concordiam fratrum, et amorem proximorum, et virum ac
mulierem sibi consentientes. Bona haec sunt plane, jucunda et
laudabilia in rebus humanis; sed in divinis rebus multo potentiora.
Quis est enim qui non congaudet concordibus fratribus? Et quod
dolendum est, in rebus humanis tam magna res rara est: res ab omnibus
laudatur, a paucissimis custoditur. Beati qui in se ipsis
amplectuntur, quod etiam in aliis laudare coguntur. Nulli fratres non
laudant concordantes fratres. Et unde fratres concordes esse difficile
est? Quia litigant de terra, quia volunt esse terra. Audivit enim
ab initio peccator homo, Terra es, et in terram ibis (Gen.
III, 19). Unde discutiamus et perscrutemur vocem, quam justus
debet audire a contrario. Si enim recte dictum est peccatori, Terra
es, et in terram ibis; recte dicitur justo, Coelum es, et in coelum
ibis. Aut non sunt justi coeli, cum de Evangelistis apertissime
dictum sit, Coeli enarrant gloriam Dei? Et quidem quia de ipsis
dictum est, consequentia satis edocent. Et opera, inquit, manuum
ejus annuntiat firmamentum. Quos dixit coelos, ipsos dixit
firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat
scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur
voces eorum. Quaeris quorum, et non invenis nisi coelorum. Dictum
ergo de Apostolis, dictum de annuntiatoribus veritatis. Unde
sequitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non
audiantur voces eorum (Psal. XVIII, 2-5). Quando in eos
venit Spiritus sanctus, et coepit Deus habitare coelum quod fecit de
terra, locuti sunt, implente et donante Spiritu sancto, linguis
omnium gentium. Inde dictum, Non sunt loquelae, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum. Et quia inde missi sunt ad
praedicationem Evangelii per omnes gentes, In omnem terram exivit
sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum?
Coelorum, quibus recte dicitur, Coelum es, et in coelum ibis:
sicut recte peccatori, Terra es, et in terram ibis.
2. Terrenae possessionis amor causa discordiae. Fratres ergo si
volunt esse concordes, non ament terram. Sed si volunt non amare
terram, non sint terra. Quaerant possessionem quae dividi non
potest, et semper concordes erunt. Unde inter fratres discordia?
unde perturbatio pietatis? unde unus uterus, et non unus animus, nisi
dum curvatur anima eorum, et partem suam quisque respicit, et parti
suae opimandae et exaggerandae operam impendit, et in possessione sua
vult habere unitatem, qui cum fratre suo possidet divisionem? Bona
est ista possessio, cujus est? Nostra est. Magna possessio! Sic
dici solet. Tota tua est, frater? Non; habeo hic consortem: sed
si vult Deus, vendet mihi partem suam. Adulator respondet, Faciat
Deus. Quid faciat Deus? Ut opprimatur vicinus, et partem suam
vendat vicino. Faciat Deus: bene cogitas, compleat tibi Deus.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua
gerit, benedicitur (Psal. X, 3). Quid tam iniquum, quam velle
ditescere alterius paupertate? Et tamen abundat hoc: qui iniqua
gerit, benedicitur; et forte praevaluit, et forte pressit et
oppressit, torsit et extorsit, non quemcumque consortem, sed forsitan
fratrem. Melius est ut ego emam, quam extraneus. Et ille facile
oppressus, si est justus, habet consolationem. Audiat Scripturam,
quam modo audivit. Ille laborat inopia, frater ejus plenus est
copia. Sed plenus est terra, et inanis justitiae. Adverte terra,
quid audiat ille pauper. Noli timere, cum dives factus fuerit homo,
neque cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum morietur,
non accipiet ea (Psal. XLVIII, 17, 18). Tene tu pauper
quod non dimittas moriens, et quod acquiras in aeternum vivens. Tene
justitiam, non te poeniteat. Contristaris quia in terra pauper es
tu? Pauper hic fuit qui creavit terram. Consolatur te Dominus Deus
tuus, consolatur te Creator tuus, consolatur te Redemptor tuus.
Consolatur te non avarus frater tuus. Dignatus est enim esse frater
noster ille Dominus noster. Solus frater sine dubitatione
fidissimus, cum quo concordia possidenda est. Dixi eum non avarum,
et forte invenio avarum. Avarus est: sed nos vult habere, nos vult
acquirere. Pro nobis tantum pretium dedit se ipsum: nihil ad hoc
pretium addi potest. Dedit pretium se ipsum, et factus est Redemptor
noster. Non enim sic se dedit pretium, ut nos inimicus dimitteret,
et ipsum possideret. Dedit se morti, occidens mortem. Morte quippe
sua mortem occidit, non morte occisus est; et morte occisa, liberavit
nos a morte. Vivebat enim morientibus nobis mors, morietur viventibus
nobis, quando ei dicetur, Ubi est mors, contentio tua (I Cor.
XV, 55)?
3. Dominus interpellatus ut fratri jubeat haereditatem partiri, cur
facere renuit. Praeceptum ut demus omni petenti, quomodo implendum.
Talis ergo frater interpellatus est a quodam fratre contra fratrem,
inter quos non erat concordia propter terram, et ait illi: Domine,
dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Totam tulit, mihi
partem meam non vult dare, contemnit me, audiat vel te. Quid
pertinebat ad Dominum? Sicut cogitamus nos humiles humilia,
reptantes in terra, constituti in hac vita, et neminem volentes
contristari, et plerumque inde gravius contristantes, quid diceremus?
Veni, frater, redde fratri tuo partem suam. Non hoc dixit
Dominus. Et quid illo justius? Quis talem judicem inveniat, quem
interpellet contra avaritiam fratris sui? Nonne gaudebat ille homo
tandem se invenisse magnum solatium? Magnum quoque adjutorium sine
dubitatione sperabat, dicens tanto judici, Domine, dic fratri meo,
ut dividat mecum haereditatem. At ille quid dixit? O homo, quis me
constituit divisorem haereditatis inter vos? Repulit Dominus, non
dedit quod petebatur, non concessit gratuitum beneficium. Quid magnum
erat? Quid inde perdebat? quid in eo beneficio saltem laborabat?
Non dedit. Ubi est, Omni petenti te, da (Luc. VI, 30)?
Non hoc egit ille, qui nobis vivendi praebuit exemplum. Quomodo nos
id facturi sumus? Aut quomodo dabimus quod impendimus, si non damus
beneficium ubi nihil impendimus, ubi nihil erogamus, ubi nihil
amittimus? Non dedit Dominus hoc, nec tamen nihil dedit. Minus
negavit, sed quod plus est donavit. Dixit manifeste, dixit, Omni
petenti te, da. Quid, si aliquis petat a te, non dico quod inutile
est dare, sed quod turpe est dare? Quid, si petat mulier aliqua,
quod petiit mulier a Joseph? Quid, si petat vir aliquis, quod falsi
seniores a Susanna petierunt? Etiam hic sequenda est illa tanquam
generalis sententia, Omni petenti te, da? Absit. Faciemus ergo
hic contra praeceptum Domini? Imo faciamus secundum praeceptum
Domini, et mala petentibus non demus, nec contra istam sententiam
faciemus. Dictum est enim, Omni petenti te, da. Non est dictum,
Omnia petenti te da. Omni petenti te, da: prorsus da; etsi non
quod petit, tu tamen aliquid da: malum petit, tu bona da. Fecit hoc
Joseph. Non dedit quod petebat mulier impudica; et dedit tamen quod
audire deberet, ne impudica esset exemplo suo: et ipse non incidit in
foveam libidinis, et dedit consilium castitatis. Hoc enim respondit:
Absit a me, ne hoc faciam domino meo, ne polluam torum ejus qui
credidit mihi omnia in domo sua (Gen. XXXIX). Si servus aere
emptus hanc fidem servavit domino, qualem debet conjux servare marito?
Hoc erat admonere. Ego servus hoc non faciam domino meo: tu conjux
debes hoc facere marito tuo? Dedit et Susanna, nec dimisit eos
inanes, si impleri vellent consilio pudicitiae. Non solum enim non
consensit; sed et non tacuit quare non consensit. Si consentio,
inquit, vobis, pereo Deo; si non consentio, non effugio manus
vestras: melius autem est in manus vestras incidere, quam Deo perire
(Dan. XIII). Quid est autem, Melius est in manus vestras
incidere, quam Deo perire? Vos Deo peristis, qui talia quaeritis.
Ergo hanc regulam tenete. Date quando petimini, etsi non hoc quod
petimini. Hoc fecit Dominus. Petebat ille, quid? Divisionem
haereditatis. Dedit Dominus, quid? Peremptionem cupiditatis.
Quid petebat? quid accepit? Dic fratri meo, ut dividat mecum
haereditatem. Dic, homo, quis me constituit divisorem haereditatis
inter vos? Ego autem dico vobis, quid? Cavete ab omni cupiditate.
Et dico quare. Forte enim dimidium haereditatis ad hoc petis, ut
ditescas. Audi: Hominis cujusdam divitis successit regio; successus
magnos habuit, id est, multis fructibus fecundata est. Et cogitavit
apud se dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et
diligenter cogitans, Inveni, inquit, quid faciam. Destruam veteres
apothecas, faciam novas, implebo eas. Majores enim faciam, quam
erant veteres. Et dicam animae meae: Habes multa bona; satiare,
jucundare. Ait illi Deus: Stulte, qui valde tibi videris esse
cordatus: nosti enim destruere vetera, et aedificare nova, et tu in
vetustate ruinae remansisti, qui vetera in te ipso destruere debuisti,
ut jam terrena non saperes: Stulte, quid dixisti? cui dixisti?
Animae tuae dixisti, Jucundare, habes multa bona. Hac nocte
repetetur anima tua, cui talia promisisti. Quae promisisti, cujus
erunt (Luc. XII, 13-20)? Noli ergo timere, cum dives
factus fuerit homo; quia non, cum morietur, accipiet ea.
4. Concordia fratrum in coelesti haereditate. Litigare quis
censendus. Ecce quale consilium Dominus fratribus dedit
dissidentibus, quo concordes essent, ut carerent cupiditate, et
continuo implerentur veritate. Inveniamus ergo talem haereditatem.
Quamdiu loquimur de concordia terrenorum fratrum, quae rara est, quae
suspecta est, quae difficilis est? Loquamur de illa fratrum
concordia, quae vera esse debet, et potest. Fratres sint Christiani
omnes, fratres sint fideles omnes, fratres sint nati ex Deo et ex
visceribus matris Ecclesiae per Spiritum sanctum: fratres sint,
habeant et ipsi haereditatem dandam, et non dividendam. Haereditas
eorum Deus ipse est. Cujus sunt ipsi haereditas, ipse est vicissim
eorum haereditas. Quomodo sunt ipsi ejus haereditas? Postula a me,
et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Quomodo
est ille ipsorum haereditas? Dominus pars haereditatis meae, et
calicis mei (Psal. XV, 5). In hac haereditate concordia
custoditur: pro hac haereditate non litigatur. Alia haereditas
litigando acquiritur: ista litigando amittitur. Nolentes homines hanc
haereditatem perdere, vitant litigare. Et quando forte videntur
litigare, non litigant. Sed forte videntur litigare, aut putantur
litigare, cum volunt fratribus consulere. Videte quam consors sit
eorum litigatio, quam pacifica, quam benigna, quam justa, quam
fidelis. Nam nos litigare videmur cum Donatistis: sed non
litigamus. Ille enim litigat, qui adversario suo male vult; litigat
ille qui adversarium suum vult detrimentum pati, se augmentum; illi
aliquid decedere, sibi accedere. Non sic sumus nos. Scitis et vos,
scitis qui extra unitatem litigatis; scitis et vos, qui ex divisione
acquisiti estis: scitis quia ista lis non est talis lis, quia non est
malevola, quia non tendit in detrimentum adversarii, sed magis in
lucrum. Volebamus enim eos, cum quibus litigare videbamur, vel adhuc
videmur, acquirere nobiscum; non perdere, ut nos acquiramur.
Denique alia vox nostra est, quam fuit fratris illius, qui
interpellavit Christum in terra ambulantem. Nam et nos interpellamus
eum in hac causa in coelo sedentem: et non dicimus, Domine, dic
fratri meo, ut dividat mecum haereditatem; sed, Dic fratri meo, ut
teneat mecum haereditatem.
5. Catholicorum propositum et voluntas pro Ecclesiae pace. Quoniam
hoc volumus et publica Gesta testantur: quoniam hoc voluerimus,
indices sunt non tantum sermones, sed litterae nostrae datae ad illos.
Episcopatum amatis? Nobiscum habete. In vobis nihil odimus, nihil
detestamur, nihil exsecramur, nihil anathemamus, nisi humanum
errorem. Humanum, diximus, detestamur errorem, non divinam
veritatem: sed quod Dei habetis, agnoscimus; quod vestrum improbum
habetis, corrigimus. Signum Domini mei, signum Imperatoris mei,
characterem Regis mei in desertore agnosco; quaero, invenio,
admoveo, accedo, apprehendo, duco, corrigo desertorem, non violo
characterem. Si quis advertat, si quis attendat, hoc non est
litigare, sed amare. Diximus posse in una Ecclesia, pacis causa,
esse fratres concordes: speciosa enim res est concordia fratrum. Non
posse enim duos esse episcopos. Diximus, ut ambo sedeant in una
simplici basilica; ille in cathedra, ille ut peregrinus; ille in
cathedra christiana, ille in haeretica quasi collega juxta sedeat:
rursus ille in congregatione sua praesideat, vicissim ille in sua.
Poenitentiam praedicatam esse in remissionem peccatorum per omnes
gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem, diximus. Quid
respondebis huic Ecclesiae, quae est per omnes gentes ab Apostolis
incipientibus ab Jerusalem aedificata? Diximus: Ponamus omnino
malam habuerit causam Caecilianus. Unus homo malam causam habens,
duo homines, quinque, decem, praejudicabunt tot millibus fidelium
toto orbe terrarum multiplici fecunditate diffusorum? Diximus ista.
Credidit Abraham, et promissae sunt ei omnes gentes: peccavit
Caecilianus, et perierunt omnes gentes, ut plus valeat quod iniquitas
commisit, quam quod veritas promisit? Dicta sunt haec: leguntur.
Omnino contra exempla divina, contra testimonia, quae asserunt
Ecclesiam toto orbe terrarum diffundi, cujus Ecclesiae in nomine
Domini tenemus unitatem, nihil illi respondere potuerunt.
6. De Caeciliano, salva Ecclesiae causa, judicium haberi
voluerunt. Caecilianus inventus innocens. Salva ergo causa
Ecclesiae, confirmata, et incommutabiliter fixa ac stabilita,
tanquam supra fundamentum petrae, quam portae inferorum non vincant:
hac ergo salva, venimus et ad causam Caeciliani, jam securi quidquid
ille inveniretur admisisse. Forte enim, si ut homo inveniretur in
aliqua culpa, nos litigaturi eramus, ut propter culpam unius hominis
damnandi aut rebaptizandi judicaremur? Et diximus, Salva causa
Ecclesiae, cui nihil praejudicat peccatum Caeciliani; nec justitia
Caeciliani coronat Ecclesiam; nec culpa Caeciliani damnat
Ecclesiam; videamus et ipsius causam qualis sit. Suscepimus eam
discutiendam, sed tanquam fratris, non tanquam patris, aut matris.
Pater nobis Deus est, mater nobis Ecclesia est: Caecilianus frater
fuit, aut frater est; si bonus, bonus frater; si malus, malus
frater, tamen frater. Si invenerimus eum innocentem, jam vos ubi
eritis, qui et in ipsa humana calumnia defecistis? Si autem inventus
fuerit nocens, si inventus fuerit reus, nec sic victi sumus, quia
unitatem Ecclesiae, quae invicta est, obtinemus. Inventus sit
prorsus reus, hominem anathemo, Christi Ecclesiam non desero. Hoc
fecimus, diximus: deinceps eum ad altare inter episcopos, quos
fideles et innocentes credimus, non recitabimus. Hoc solum fecimus.
Numquid propter Caecilianum rebaptizaturi estis orbem terrarum? Hac
securitate constituta et firmata, coepit discuti causa Caeciliani.
Inventus est innocens, inventus est a calumniantibus appetitus.
Semel absens damnatus, praesens ter absolutus : damnatus a factione,
absolutus ab ecclesiastica veritate. Lecta sunt haec, probata sunt
haec. Quaesitum utrum haberent quod contra dicerent. Consumptis
omnibus tergiversationibus calumniarum suarum, aut ubi nihil contra
evidentissima proferre documenta, nec contra ipsius innocentiam
Caeciliani potuerunt, prolata sententia est adversus eos. Et tamen
ipsi dicunt, Vicimus. Vincant, sed se, ut possideat eos
Christus; vincat eos qui redemit eos.
7. Multi ex Donatistarum schismate conversi ad Ecclesiam. Et
tamen de multis gaudemus. Multi eorum fructuose victi sunt, quia nec
victi sunt. Error humanus victus est, homo salvatus est. Nam
medicus non contendit cum aegroto; et si aegrotus facit cum medico,
vincitur febris, et sanatur aegrotus. Nam hoc intendit medicus,
vincere: hoc intendit et febris, vincere. Positus est quasi in medio
aegrotus. Si vicerit medicus, salvus est aegrotus: si vicerit
febris, morietur aegrotus. In contentione ergo nostra contendebat
medicus pro salute, pro febre contendebat aegrotus. Qui
animadverterunt medici consilium, vicerunt, febrem superaverunt.
Habemus eos sanos et gaudentes nobiscum in Ecclesia. Blasphemabant
nos antea, quia fratres nos non agnoscebant: febris enim mentem
turbaverat. Nos tamen illos et detestantes nos, et saevientes in nos
amamus, et saevientibus aegrotis serviebamus. Resistebamus,
contendebamus, et quasi litigabamus; et tamen amabamus. Molesti enim
sunt omnes qui talibus languentibus serviunt; sed ad salutem molesti
sunt.
8. Obstinatorum quorumdam inepta excusatio. Aliorum insania et
furor. Invenimus autem homines aliquando pigros dicentes, Verum
est, domine, verum est; non est quid dicere. Quid ergo? Veni,
age. Pater meus ibi est mortuus, mater mea ibi sepulta. Mortuum
nominasti et sepultum. Vivis, adhuc est cum quo loqui. Parentes tui
christiani fuerunt in parte Donati: parentes eorum forte et ipsi
christiani, avi aut proavi certe pagani. Qui ergo primi facti sunt
christiani, cum extulissent parentes suos paganos, numquid contra
veritatem frigidi fuerunt? numquid auctoritatem mortuorum parentum
secuti sunt, et non potius mortuis parentibus vivum Christum
praetulerunt? Si ergo hic vera unitas est, extra quam necesse est in
aeternum moriaris, quare mortuos parentes tuos sequi vis, mortuos tibi
et Deo? Quid dicis? responde. Verum dicis, non est quid dicere.
Quid vis faciam? Consuetudo nescio quae tenet sibi homines tales.
Lethargici sunt, contrario morbo laborant, dormiendo morituri sunt.
Alii phrenetici sunt, molesti sunt. Nam etsi moriturus est
lethargicus, vel servienti sibi non est molestus. Phrenetici molesti
sunt, qui mentem perdiderunt, et insani atque furiosi armati vagantur
hac atque illac, quaerentes quos occidant, quos excaecent. Nova enim
nobis nuntiata sunt, cuidam presbytero nostro linguam exsecuerunt.
Isti phrenetici sunt. Excercenda est charitas, amandi et ipsi.
Multi correcti fleverunt, multi correcti: nos novimus, ad nos
venerunt de numero ipsorum furiosorum. Flent quotidie praeterita sua,
nec satiantur lacrymis attendentes eorum furorem, qui non digesta
ebrietate vanitatis adhuc saeviunt. Ergo quid facimus? Talibus
servire charitas cogit. Et quamvis molesti sumus utrique generi, et
lethargicum excitando, et phreneticum ligando, ambos tamen amamus.
9. Concordia fratrum in Christo. Bona res concordia fratrum; sed
videte ubi: in Christo, Christianorum. Et amor proximorum.
Quid, si adhuc nondum est frater in Christo? Quia homo, proximus
est; ames et ipsum, ut lucreris et ipsum. Si ergo concordes cum
fratre christiano, ames autem proximum, etiam cum quo modo concordia
non est, quia nondum in Christo frater est, quia nondum in Christo
renatus est, nondum Christi sacramenta novit; paganus est, Judaeus
est; est tamen proximus, quia homo est: si amas et ipsum, accessisti
et ad aliam dilectionem alio dono, et sic sunt in te duo, Concordia
fratrum, et amor proximorum. Ex his omnibus concordiam tenentibus cum
fratribus et amantibus proximum, constat Ecclesia devota Christo, et
subdita viro, ut fiat tertium, Vir et mulier sibi consentientes
(Eccli. XXV, 2). Unde admonemus Charitatem vestram, et vos
exhortamur in Domino, praesentia contemnatis, fratres mei, quae non
vobiscum moriendo portatis: caveatis peccata, caveatis iniquitates,
caveatis saeculares cupiditates. Tunc enim est fructus noster in nobis
integer, et merces nostra apud Dominum plena gaudiorum. Nam etsi
dicimus quod dicendum est, etsi praedicamus quod praedicandum est, et
solvimus nos apud Dominum in conspectu Domini, quia non tacuimus quod
timemus, non tacuimus quod amamus, ut super quem venerit gladius
vindictae dominicae, quid speculatori imputet non inveniat: tamen
nolumus mercedem nostram securam esse vobis perditis, sed vobis
inventis. Nam et apostolus Paulus securus erat de mercede sua, et
tamen quid ait populo? Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I
Thess. III, 8). Loquor vobis et Charitati vestrae, secundum
jussionem Domini, patres et fratres. Loquor etiam pro fratre meo
episcopo vestro, cujus gaudium esse debetis, obediendo Domino Deo
nostro. Certe in nomine Dei facta est vobis haec ecclesia opera
ipsius, per fidelium fratrum collationes beneficas, misericordes,
devotas. Facta est vobis haec ecclesia: sed vos magis estis
Ecclesia. Facta est vobis, quo corpora vestra intrent: sed mentes
vestrae debent esse, quo Deus intret. Honorastis episcopum vestrum,
ut hanc basilicam Florentiam vocare velletis; sed Florentia ejus vos
estis. Nam sic dicit Apostolus: Gaudium et corona mea vos estis in
Domino (Philipp. IV, 1). Quidquid est in saeculo, vanescit,
transit. Vita ista quid est, nisi quod Psalmus dixit: Mane sicut
herba transiet, mane floriet et praeteriet: vespere decidet, durescit
et arescit (Psal. LXXXIX, 6)? Hoc est omnis caro. Ideo
Christus, ideo nova vita, ideo spes aeterna, ideo consolatio
immortalitatis promissa, et in Domini carne jam reddita. A nobis
enim assumpta est illa caro, quae jam immortalis est, et nobis quod in
se implevit, ostendit. Propter nos enim carnem habuit. Nam propter
se, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum (Joan. I, 1). Quaere carnem et sanguinem: ubi in
Verbo? Quia vere nobis compati voluit, et nos redimere, induit se
forma servi, et descendit qui hic erat, ut appareret qui non aberat;
et voluit fieri homo qui fecit hominem, creari de matre, qui creavit
matrem. Ascendit usque in crucem, mortuus est, et ostendit nobis
quod noveramus, nasci et mori. Implevit in se humilis haec vetera
nostra usitata et nota. Nasci et mori noveramus: resurgere et in
aeternum vivere non noveramus. Duo ergo nostra vetera humilis
assumpsit: duo alia magna et nova excelsus implevit. Resuscitavit
carnem, levavit in coelum carnem, sedet ad dexteram Patris. Caput
nostrum esse voluit, caput pro membris clamavit: quia et cum hic
esset, dixit, Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et isti mecum
(Joan. XVII, 24). Speremus hoc et de carne nostra,
resuscitationem, commutationem, incorruptionem, immortalitatem,
aeternam mansionem: et agamus ut perveniamus. Haec erit Florentia,
vera Florentia.
|
|