|
1. Crucis signum. Sacrificium crucis. De Sacrificio vespertino
sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus,
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum
mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). In oratione
advertimus hominem, in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo
hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum
irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus
comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si
enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8). Hoc ergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit
nos fuso sanguine Creatoris. Non tamen creavit nos cum sanguine, sed
redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ab hoc creati sumus.
Sermo contextus adjungit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. Hoc est quo creati sumus. Quo vero redempti,
audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux
hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod
incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda
mundanda sunt: unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit,
lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non
sint tenebrae, possintque eam comprehendere; tenebrae enim
peccatores, tenebrae infideles: ut ergo non sint tenebrae, possintque
comprehendere, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce jam
auctor tuus, sed nondum est pretium tuum. Unde ergo redemptus? Quia
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
2. Joannes missus ante Christum, ut lucerna ante lumen. Paulo
superius attende. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam
non comprehenderunt. Quia ergo tenebrae lumen non comprehenderunt,
opus erat hominibus humano testimonio. Diem videre non poterant,
lucernam forte poterant tolerare. Quia ergo ad videndum diem minus
idonei erant, lucernam tamen utcumque tolerabant; Fuit homo missus a
Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit, ut testimonium perhiberet
de lumine. Quis, de quo hic venit, ut testimonium perhiberet de
lumine ? Quomodo non erat ille lumen, si vel lucerna erat? Primo
vide quia lucerna erat. Audire vis lucernam de die, et diem de
lucerna ? Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis ad horam
exsultare in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens (Joan.
V, 33 et 35). Joannes ergo iste quid videbat, qui lucernam
contemnebat? Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de
lumine. De quo lumine? Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et
Joannem. Qui nondum se volebat ostendere diem, ipse sibi suam
accenderat testem lucernam. Sed talis erat lucerna, quae de die
posset accendi. Audi ipsum Joannem confitentem: Nos, inquit,
omnes de plenitudine ejus accepimus. Christus putabatur, hominem se
esse fatebatur. Dominus putabatur, servum se esse confitebatur.
Bene agnoscis, lucerna, humilitatem tuam, ne te superbiae ventus
exstinguat. Erat enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum: id est omne animal, quod est illuminationis
capax, hoc est omnem hominem habentem mentem atque rationem, qua
possit esse particeps Verbi.
3. Mundus duobus modis intelligitur. Illud ergo quod erat lumen
verum, quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc
mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo
erat, et sol et luna in hoc mundo erant. Audi de die tuo, o mentis
humanae oculus! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est.
Sic erat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi non haberet ubi
esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et
ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et
mundus eum non cognovit. Quis est mundus, qui per cum factus est?
In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), quia
omnia per ipsum facta sunt. Quis mundus eum non cognovit? Mundus et
mundus, sicut domus et domus; domus in fabrica, domus in
habitatoribus. In fabrica domus; quemadmodum, Magnam domum fecit,
pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus; quomodo,
Bona domus, benedicat eam Dominus; mala domus, parcat ei Deus.
Ergo mundus per eum factus est, et habitatio et habitatores: et
mundus eum non cognovit, habitatores.
4. Christus quomodo non receptus a suis. Judaei ob superbiam
praecisi, Gentiles ob humilitatem in oliva inserti. Centurionis
humilitas et fides.---In sua propria venit, et sui eum non
receperunt. Ergo quare venit, quasi non praescius quod sui non essent
eum recepturi? Audi propter quod venerit : Quotquot autem receperunt
eum. Sui non receperunt, et sui receperunt ; mundus non credidit,
et mundus totus credidit. Sicut dicimus, Tota arbor plena foliis;
numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque
intelligi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena:
una arbor in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis.
Ergo, fideles ejus, servi ejus, dilectores ejus, quorum gloria
est, quorum spes, quorum res est; quando auditis, Sui eum non
receperunt, nolite dolere: quia credendo ipsius estis. Sui eum non
receperunt. Qui isti sunt? Forte Judaei olim vocati ex Aegypto,
liberati in manu potenti, per Rubrum mare trajecti, per siccum
evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute
eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non
receperunt: sed non recipiendo facti sunt alieni. In oliva erant,
superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine
baccarum aspernabilis, per totum mundum erat; illo totus mundus
horrebat silvestri oleastro : sed tamen per humilitatem ibi meruit
inseri, unde oliva superbiendo praecidi (Rom. XI, 17). Audi
olivam superbientem, et frangi dignam: Nos de servitute non sumus
nati, patrem habemus Abraham. Respondetur: Si filii Abrahae
essetis, facta Abrahae faceretis. Contra id quod dictum est, De
servitute non sumus nati: Si vos Filius liberaverit, vere liberi
eritis. Liberos vos esse jactatis? Omnis qui facit peccatum, servus
est peccati (Joan. VIII, 33-39). Quanto ergo tutius homo
servus esses hominis, quam perversae cupiditatis? Illi tamen
superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri,
Centurionem illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus :
Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres. Et Dominus:
Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. In oliva non
inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens praecidatur,
oleaster humilis inseratur. Vide inserentem, vide praecidentem:
Propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient;
multus veniet oleaster inserendus in oliva; et recumbent cum Abraham
et Isaac et Jacob in regno coelorum. Audisti quemadmodum oleaster
humilis inseratur; audi quemadmodum oliva superba praecidatur: Filii
autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor
dentium (Matth. VIII, 8-12). Quare? Quia sui eum non
receperunt. Et quare insertus oleaster? Quia quotquot eum
receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
5. Potestas data ut efficiamur filii Dei. Erige cor, genus
humanum, respira in aura vitae et securissimae libertatis. Quid
audis? quid tibi promittitur? Dedit eis potestatem. Quam
potestatem? An forte unde inflantur homines, judicandi de capitibus
humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus?
Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri. Jam enim erant non
filii, et fiebant filii ; quia ille per quem fiunt filii Dei, jam
erat Filius Dei, et factus est filius hominis. Jam ergo et illi
erant filii hominum, et facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod
non erat, quia aliud erat. Levavit te ad id quod non eras, quia
alius eras. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum est,
sed a magno promissum est. Multum et incredibile videtur, et quasi
non posse aestimatur filios hominum fieri filios Dei. Sed plus pro
illis factum est, quia Filius Dei factus est filius hominis. Erige
ergo spem, o homo, pelle a corde infidelitatem. Incredibilius jam
pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo
habeat vitam aeternam? miraris si homo perveniat ad vitam aeternam?
mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de
promisso, tanto pignore accepto? Vide ergo quomodo te confirmat,
quomodo promissionem Dei roborat: Quotquot, inquit, receperunt
eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Qua generatione? Non
illa usitata, non veteri, non transitoria vel carnali. Non ex
carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt. Miraris, non credis? Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, etc.). Ecce unde factum
est sacrificium vespertinum. Inhaereamus illi: nobiscum offeratur,
qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus
interficitur, et diluculo nova oritur.
|
|