|
Deo gratias, fratres, congratulamini fratri vestro, qui mortuus erat
et revixit, perierat et inventus est. Gratias patientiae et
misericordiae Domini Dei nostri: patientiae, quia sustinuit
tardantem; misericordiae, quia suscipere dignatus est redeuntem.
Haec est vinea, ubi non operabar, et vires meas in aliena
consumpseram. O vinea dilecta Domino meo, non solum labor meus nihil
tibi proderat, verum etiam contra te inimico tuo serviebam. Magno
sudore spargebam, quando tibi non colligebam. Gratias plantatori
tuo, apud quem non manet merces operariorum etiam hora novissima
vocatorum. Serus advenio, sed denarium non despero (Matth. XX,
9). Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus
adversum te: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I
Tim. I, 13). Tenebam enim verba parentum meorum, non
Patriarcharum, non Prophetarum, non Apostolorum; sed parentum
carnis meae. Non acquievi carni et sanguini; sed acquievi superatus
veritati, et requievi redditus unitati. Numquid non easdem
Scripturas legebam, quas et nunc lego? Sed etiam ille doctor
Gentium vas electionis, ex Saulo Paulus, ex elato minimus, ex
praedone pastor, ex lupo aries, Hebraeus erat ex Hebraeis, secundum
legem Pharisaeus (Philipp. III, 5, 6), ad pedes Gamalielis
doctoris legem eruditus (Act. XXII, 3): et tamen Christum,
quem legebat in Prophetis, nec sedere noverat in coelis, nec coli
permittebat in terris. Fidem passionis et resurrectionis ejus nesciens
ore cantabat, et saeviens errore vastabat. Secundum Prophetas, in
quibus natus erat et creverat, jam Christus surgens a mortuis sedebat
in coelo; et ille adhuc in parentum suorum caecabatur mendacio, quia
eum discipuli ejus furati fuerant de sepulcro. Sic et ego de Ecclesia
catholica toto orbe diffusa circumtundebar divinarum vocibus
Litterarum; et me surdum faciebant a parentibus intentata falsa
crimina traditorum. Non me Pauli meritis comparo, sed peccatis.
Etiamsi tam bonus esse non merui, non tamen sine medicina correptionis
tam malus fui. Nec ille sponsum agnoscebat in Libris quos legebat,
nec ego sponsam. Qui revelavit illi de Christi clarificatione quod
scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ipse revelavit mihi de
Ecclesiae effusione quod sequitur, Super omnem terram gloria tua
(Psal. CVII, 6). Utraque testimonia aperta sunt videntibus,
sed clausa caecis. Illis oculos aperuit Baptismus Christi, mihi pax
Christi. Illum lavacrum aquae sanctae reddidit novum: meorum autem
charitas cooperuit multitudinem peccatorum.
|
|