|
1. Animadvertimus, cum Apostoli Epistola legeretur, laudabilem
motum fidei charitatisque vestrae, quemadmodum exhorrueritis homiues,
qui putantes hanc solam esse vitam, quam cum pecoribus habemus
communem, post mortem autem finiri totum quod est hominis, nec esse
spem ullam vitae alterius melioris, pruritum malarum aurium
corrumpentes, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim morimur (I
Cor. XV, 32). Hinc ergo sumatur nostrae disputationis
exordium, et hic sit nostri velut cardo sermonis, quo caetera, quae
Dominus suggerere dignatus fuerit, referantur.
2. Spes fidesque nostra, resurrectio mortuorum. Charitas nostra.
Duae quaestiones de futura resurrectione. Spes enim nostra est
resurrectio mortuorum: fides nostra, est resurrectio mortuorum.
Charitas etiam nostra est, quam praedicatio rerum quae nondum videntur
inflammat, et accendit desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra
capacia beatitudinis quae ventura promittitur, quamdiu creditur quod
nondum videtur: charitas ergo etiam ipsa nostra, nec circa temporalia
haec et visibilia debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in
resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus, melius vivimus
melioresque sumus, carnales videlicet voluptates atque delicias.
Sublata itaque fide resurrectionis mortuorum, omnis intercidit
doctrina christiana. Fundata vero fide resurrectionis mortuorum, non
continuo securitas est de animo christiano, nisi distinguatur vita illa
quae futura est, ab ista quae transit. Itaque sic proponendum est:
Si non resurgent mortui, nulla spes nobis est futurae vitae: si autem
resurgent mortui, erit quidem vita futura; sed secunda quaestio est,
qualis erit. Prima itaque disputatio est, utrum futura sit
resurrectio mortuorum: secunda vero disputatio est, qualis futura est
in resurrectione vita sanctorum.
3. In altera infidelis errat, in altera christianus carnalis.
Christianus auctoritatis pondere ducendus. Qui ergo dicunt mortuos
non resurgere, christiani non sunt: qui vero putant mortuos cum
resurrexerint, carnaliter esse victuros, carnales christiani sunt.
Quidquid ergo disputationis est adversus opinionem eorum qui
resurrectionem mortuorum negant, adversus eos est qui foris sunt, ex
quorum numero non hic arbitror adesse aliquem. Unde superflua videri
potest nostra dissertio, si fuerit immorata, ut docere conemur
resurgere mortuos. Auctoritatis enim pondere christianus ducendus
est, qui jam Christo credidit, qui nullo modo putat mentiri
Apostolum. Sufficit ergo ut iste audiat, Si mortui non resurgunt,
inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Si
mortui, inquit, non resurgunt, neque Christus resurrexit (Ibid.
14, 13). Si autem Christus resurrexit, in quo salus est
Christianorum, non utique impossibile est resurgere mortuos: quoniam
ille qui suscitavit Filium suum, et ille qui suscitavit carnem suam,
caetero corpori, quod est Ecclesia, in capite demonstravit exemplum.
Poterat ergo esse superflua disputatio de resurrectione mortuorum, ut
jam susciperemus eam quam inter se Christiani solent habere, cum
resurrexerimus quales erimus, quemadmodum vivemus, quae erunt negotia
nostra, eruntne aliqua, aut nulla: si nulla erunt, desidiose victuri
sumus nihil agendo; aut si aliquid agemus, quid agemus: deinde,
manducaturi et bibituri sumus, conjunctiones marium feminarumque
futurae sunt, an aliqua simplex et incorrupta vita communis; et si ita
est, qualis erit ipsa vita, qualis motus, qualis figura ipsorum
corporum. Istae disputationes Christianorum sunt, salva fide
resurrectionis.
4. Resurrectionem futuram probare suscipit. Ad hanc ergo
disputationem, quantum vel suscipi vel promi per homines hominibus
potest, quales vel nos sumus, vel vos estis, jam jamque transirem,
nisi me in illa quaestione, ubi quaeritur, utrum omnino resurgant
mortui, aliquantulum immorari cogeret sollicitudo quaedam de nimis
carnalibus fratribus nostris et prope paganis. Nam neminem hic paganum
nunc esse arbitror, sed omnes christianos. Pagani vero et irrisores
resurrectionis quotidie in auribus Christianorum immurmurare non
cessant: Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Et quod dixit
Apostolus, subinferens sollicitudinem suam et subjungens huic
sententiae, Corrumpunt mores bonos colloquia mala: metuentes ista
mala et sollicitudinem gerentes pro infirmis, non solum paterna, sed
etiam materna quadam charitate, etiam hinc dicemus aliquid, quantum
forte sufficiat Christianis, quia hodierno die hos omnes qui
convenerunt devotio circa Scripturas major adduxit. Neque enim diei
alicujus festi solemnitas ad ecclesiam Dei etiam turbas theatricas
convocavit. Solent enim quidam non de pietate, sed de solemnitate
concurrere. Haec consideratio fecit ut primo dicamus de resurrectione
mortuorum; et deinde, si copiam Dominus dederit, qualis sit postea
vita futura justorum.
5. In eos qui sic vivendum hic decernunt, quasi post mortem supersit
nihil.---Timeo, inquit Apostolus, ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in
Christo (II Cor. XI, 3). Horum autem mentes corrumpunt illa
colloquia. Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Qui haec
amant, qui haec sectantur, qui solam esse vitam istam arbitrantur,
qui nihil de caetero sperant, qui Deum aut non rogant, aut propter
hoc rogant, quibus onerosus est sermo diligentiae, audiant nos cum
magna tristitia ista dicentes. Manducare volunt et bibere; cras enim
moriuntur. Utinam vere cogitarent se cras esse morituros. Quis enim
tam demens atque perversus est, quis tam hostis animae suae, qui
crastino die moriturus non cogitet finita esse omnia propter quae
laborat? Sic enim scriptum est, In illo die perient omnes
cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Etsi homines propter eos
quos hic relinquunt, testamenti curam gerunt imminente die mortis
suae; quanto magis debent de anima sua aliquid cogitare? Cogitat homo
quos relinquat, et se qui haec omnia relinquit non cogitat? Ecce
habebunt filii tui quod dimittis, tu nihil habebis, et tota cogitatio
tua in eo consumitur qua peregrini post te transeant, non quo
transeuntes perveniant. Utinam ergo esset cogitatio de morte. Sed
cum efferuntur mortui, cogitatur mors, et dicitur: Vae misero!
talis fuit, heri ambulabat; aut, ante septem dies illum vidi, illud
atque illud mecum locutus est; nihil est homo. Murmurant ista. Sed
forte cum mortuus plangitur, cum funus curatur, cum exsequiae
praeparantur, cum effertur, cum itur, cum sepelitur, viget iste
sermo: sepulto autem mortuo, etiam talis cogitatio sepelitur.
Redeunt illae curae mortiferae, obliviscitur quem deduxerit, de
successione cogitat decessurus; reditur ad fraudes, ad rapinas, ad
perjuria, ad vinolentiam, ad infinitas corporis voluptates, non
dico, cum exhaustae fuerint, perituras, sed cum hauriuntur
pereuntes; et, quod est perniciosius, de sepulto mortuo argumentum
sepeliendi cordis assumitur, et dicitur, Manducemus et bibamus; cras
enim morimur.
6. Resurrectionis fides irridetur ab incredulis. Parentalia. In
eos qui objiciunt nullum a mortuis rediisse. Irrident etiam fidem
asserentium resurrecturos esse mortuos, dicentes sibi: Ecce iste
positus est in sepulcro, audiatur vox illius. Sed hujus non potest:
patris mei vocem audiam, avi mei, proavi mei. Quis inde surrexit?
Quis indicavit quid agatur apud inferos? Bene nobis faciamus, cum
vivimus: cum autem mortui fuerimus, etiamsi parentes nostri, aut
chari, aut propinqui afferant ad sepulcra nostra, sibi afferent qui
vivunt, non nobis mortuis. Et haec quidem irrisit etiam Scriptura,
dicens de quibusdam bona praesentia non sentientibus, Tanquam si
epulas, inquit, mortuo circumponas (Eccli. XXX, 18): et
manifestum est hoc ad mortuos non pertinere, et consuetudinem hanc esse
Paganorum, non venire de propagine illa et vena justitiae patrum
nostrorum Patriarcharum, quibus exsequias celebratas esse legimus,
parentatum esse non legimus. Hoc etiam in moribus Judaeorum
animadverti potest: non enim tenuerunt inde virtutis frugem, sed tamen
tenuerunt in quibusdam solemnitatibus consuetudinis vetustatem. Et
quod objiciunt quidam de Scripturis, Frange panem tuum, et effunde
vinum tuum super sepulcra justorum, et ne tradas eum injustis (Tob.
IV, 18); non est quidem de hoc disserendum, sed tamen posse dico
intelligere fideles quod dictum est. Nam quemadmodum ista fideles
faciant religiose erga memorias suorum notum est fidelibus; et quia non
sunt ista exhibenda injustis, id est, infidelibus, quia, Justus ex
fide vivit (Rom. I, 17), etiam hoc fidelibus notum est. Nemo
ergo quaerat de medicina vulnus, et de Scripturis conetur torquere
vinculum, unde laqueum mortis injiciat animae suae. Manifestum est
quemadmodum illud intelligatur, et aperta atque salubris est haec
celebratio Christianorum.
7. Fides nostra in corde, quasi Christus in navi dormiens,
excitanda, ut tempestas sedetur. Illud ergo, ut coeperam dicere,
videamus, propter homines immurmurantes in aures infirmorum,
Manducemus et bibamus; cras enim morimur: quia dicunt, Nullus inde
resurrexit, non audivi vocem cujusquam, ex quo ibi positus est avus
meus, ex quo atavus, ex quo pater; nullius audivi vocem.
Respondete, Christiani, si christiani estis: ne forte cum vultis in
populis inebriari, pigeat vos corruptoribus respondere. Habetis quid
respondeatis: sed fluctuatis concupiscentia voluptatum, et vultis
ingurgitari et vivi sepeliri. Surgit cupiditas ebrietatis, et quasi
fluctus quidam irruit in animam, attractus flatu male suadentis.
Tempestatem ergo magnam pateris, non vis respondere corruptori, cum
faves propinatori; sed fluctus concupiscentiae nimis erigitur, et
obruere vult tanquam navem cor tuum. Christiane, dormit in navi tua
Christus: excita illum; jubebit tempestatibus ut omnia tranquillentur
(Matth. VIII, 24-26). Illo enim tempore, quando
discipuli in navi fluctuabant Christo dormiente, significaverunt
fluctuare Christianos christiana fide dormiente. Vides enim quid
dicit Apostolus: Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibus
vestris (Ephes. III, 17). Secundum enim praesentiam
pulchritudinis et divinitatis suae semper cum Patre est; secundum
praesentiam corporalem jam supra coelos ad dexteram Patris est:
secundum praesentiam vero fidei in omnibus Christianis est. Et ideo
ergo fluctuas, quia Christus dormit: hoc est, ideo concupiscentias
illas, quae excitantur flatibus male suadentium, non superas, quia
fides dormit. Quid est, fides dormit? Sopita est. Quid est,
sopita est? Oblitus es eam. Quid ergo est excitare Christum?
Excitare fidem, reminisci quod credidisti. Ergo recordare fidem
tuam, excita Christum: ipsa fides tua jubebit fluctibus, quibus
turbaris, et ventis perversa suadentium: statim discedent, statim
omnia conquiescent; quia etsi non desistit malus suasor loqui, jam non
commovet navem, non fluctum excitat, non mergit vehiculum quo
portaris.
8. Resurrectionis futurae fides resurgente Christo satis
comprobata. Totus orbis attestatur fidei nostrae. Omnia testimonium
per hibent resurrectioni. Quid ergo facis excitans Christum? Quid
tibi dixerat malus ille sermocinator? Quid dixerat ille corruptor,
corrumpens bonos mores per colloquia mala? quid dixerat? Certe hoc
dixerat: Nemo inde reversus est, non audivi patrem meum, non avum
meum; redeat inde aliquis, dicat quid illic agitur.
Tu jam excitato Christo in navi tua, recolens fidem tuam, responde
illi, et dic: Stulte, si pater tuus resurgeret, crederes; Dominus
omnium resurrexit, et non credis? Unde enim ita voluit mori et
resurgere, nisi ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur? Et
quid faceret pater tuus, si resurgeret et loqueretur, iterum
moriturus? Attende cum quanta ille potestate resurrexerit, qui jam
non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Ostendit se ipsum discipulis et fidelibus suis: contrectata est
soliditas corporis, cum parum esset quibusdam videre quod meminerant,
nisi etiam tangerent quod videbant. Confirmata fides est, non solum
in cordibus, sed etiam in oculis hominum. Ascendit ille, qui haec
demonstravit, in coelum, misit Spiritum sanctum discipulis suis,
praedicatum est Evangelium. Si mentimur haec, interroga orbem
terrarum. Multa quae promissa sunt, facta sunt: multa quae
sperabantur, impleta sunt: in fide christiana totus orbis viget. Non
audent Christi resurrectioni detrahere, nec illi qui nondum Christo
crediderunt. Testimonium in coelo, testimonium in terra: testimonium
ab Angelis, testimonium ab inferis. Quid remansit, quod non
clamet? Et tu dicis, Manducemus et bibamus; cras enim morimur!
9. Exemplum resurrectionis in semine. Sed tristis factus es de
sepulto charissimo tuo, quia non statim audisti vocem ejus. Vivebat,
mortuus est: manducabat, jam non manducat: sentiebat, jam non
sentit: non interest gaudiis et laetitiae vivorum.
Numquid plangeres semen, quando arares? Si ergo esset quisquam ita
rerum imperitus, qui quando effertur semen in agrum, et in terram
mittitur, et fracta gleba sepelitur; si ergo esset quisquam ignarus
rerum etiam prope futurarum, qui plangeret triticum, quia meminisset
aestatis, et cogitaret apud se dicens, Hoc frumentum, quod modo
sepultum est, quanto labore messum, apportatum, trituratum,
purgatum, servabatur in horreo, videbamus ejus decorem, et
gratulabamur; modo ablatum est ab oculis nostris; terram exaratam
video, frumentum vero nec in horreo, nec hic cerno: frumentum quasi
mortuum atque sepultum lugubriter plangeret, fleret ubertim, attendens
glebas et terram, messem autem non videns: quomodo irrideretur a
quibuslibet indoctis, sed in illa re non indoctis; imperitis quidem
aliarum rerum, peritis autem illius rei quam plangeret ille deformiter
imperitus? Et quid ei dicerent illi qui scirent, si forte propterea
ipse plangebat, quia nihil horum sciebat? Noli esse tristis; hoc
quod sepelivimus certe jam non est in horreo, non est in manibus
nostris: veniemus ad agrum hunc, et delectabit te videre speciem
segetis, ubi nunc plangis nuditatem arationis. Ille qui noverat quid
esset de frumento venturum, et in ipsa aratione gauderet: ille vero
incredulus vel potius insipiens, et, ut verius dicam, inexpertus
plangeret quidem forsitan primo, sed experto credens consolatus
abscederet, et futuram messem cum experto speraret.
10. Resurrectionis nostrae exemplum in Christo. Omnis creatura
loquitur resurrectionem. Evigilatio animalium. Novilunia. Frondes
arborum. Sed solent videri per annos singulos messes: generis autem
humani una ultima in fine saeculi messis assurget. Ostendi nunc oculis
non potest: sed de uno principali grano datum est experimentum. Dicit
ipse Dominus, Si granum sic manserit, et non mortificatum fuerit,
solum manebit (Joan. XII, 24), dicens de sua mortificatione,
quia multiplex futura est in illum credentium resurrectio. Exemplum
datum est de uno grano, sed tale exemplum cui crederent omnes qui grana
esse vellent. Quanquam et omnis creatura loquitur resurrectionem, si
surdi non sumus: unde conjicere debemus quid in fine semel de genere
humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie videamus.
Resurrectio Christianorum semel erit, somnus animalium et evigilatio
quotidiana est. Dormire, morti simile est: evigilare, resurrectioni
simile est. Ex hoc quod quotidie fit, crede quod semel futurum est.
Luna per omnes menses nascitur, crescit, perficitur, minuitur,
consumitur, innovatur. Quod in luna per menses, hoc in resurrectione
semel in toto tempore. Quomodo id quod de dormientibus quotidie, hoc
de luna per singulos menses. Unde abeunt, unde redeunt frondes
arboribus? in quae secreta discedunt, de quibus secretis adveniunt?
Hiems est, certe nunc arbores arentibus similes verno tempore
virescunt. Nunc primum factum est, an et praeterito anno ita fuit?
Imo et praeterito sic fuit. Interceptum est ab autumno in hieme,
redit per vernum in aestate. Ergo annus redit in tempore, et
homines, facti ad imaginem Dei, cum mortui fuerint interibunt?
11. Quomodo de terra quaedam instaurantur. Sed potest mihi aliquis
dicere minus diligenter inspiciens mutationes instaurationesque rerum:
Illa folia putruerunt, nova nascuntur. Bene autem considerans videt
quod et illa quae putrescunt, in vires terrae cedunt. Unde enim terra
pinguificatur, nisi de putredine terrenorum? Attendunt haec qui agrum
colunt; et qui non colunt, quia in urbe semper vivunt, de hortis
certe vicinis urbi cognoscant contemptibilia quaeque purgamenta
civitatis quibus studiis serventur, a quibus etiam pretio comparentur,
quo portentur. Certe jam contemptibilia, exinanita omni utilitate,
ab inexpertis possent putari. Et quis dignatur stercus intueri? Quod
intueri homo horret, servare curat. Illud ergo quod consumptum jam et
abjectum videbatur, redit in pinguedinem terrae, pinguedo in succum,
succus in radicem; et quod de terra in radicem transit, invisibilibus
accessibus migrat in robur, distribuitur per ramos, a ramis in
germina, a germine in fructus et folia. Ecce quod horrebas in
putredine stercoris, in arboris fecunditate et viriditate miraris.
12. Objectio, quod corpus abeat in cinerem. Mos Aegyptiorum.
Gabbarae. Nolo mihi jam opponas quod soles opponere: Non manet
integrum corpus sepulti mortui; nam si maneret, resurgere crederem.
Aegyptii ergo soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant
cadavera mortuorum. Morem enim habent siccare corpora, et quasi aenea
reddere: Gabbaras ea vocant. Ergo secundum istos, qui secretos
naturae sinus ignorant, ubi omnia salva sunt Conditori, etiam cum
mortalibus sensibus subtrahuntur, soli Aegyptii bene credunt
resurrectionem mortuorum suorum, aliorum vero Christianorum spes in
angusto est? Saepe enim vel vetustate vel aliqua non sacrilega
necessitate apertis vel nudatis sepulcris, inventa sunt corpora
putruisse, et suspirantes gemuerunt homines, qui solent corporali
specie delectari, et dixerunt in cordibus suis: Itane iste cinis
aliquando habebit illam speciem pulchritudinis, reddetur vitae,
reddetur luci? Quando istud erit? Quando ego aliquid vivum de hoc
cinere sperem? Qui hoc dicis, vides in sepulcro vel cinerem: replica
aetatem tuam, si es, verbi gratia, triginta, quinquaginta vel
amplius annorum: in sepulcro vel cinis est mortui, tu ante
quinquaginta annos quid eras? ubi eras? Corpora omnium nostrum, qui
nunc loquimur, vel audimus, post paucos annos cinis erunt, ante
paucos annos nec cinis erant. Qui ergo potuit parare quod non erat,
deficiet reparare quod erat?
13. Contra mala colloquia fides a Christo firmata. Desinant ergo
murmura male loquentium, et corrumpentium mores bonos colloquiis
malis. Figite pedes in via, figite: ut non relinquatis viam, non ut
remaneatis in via, sed quemadmodum dictum est, Sic currite, ut
comprehendatis (I Cor. IX, 24). Semper vigeat Christus in
corde, qui voluit in capite ostendere quod membra caetera sperent. In
terra quidem laboramus, caput nostrum in coelo jam nec moritur, nec
deficit, nec aliquid patitur: passum est tamen pro nobis. Quia
traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hoc nos per fidem
novimus: quibus autem se ostendit, per oculos didicerunt. Non tamen
nos reprobati sumus, quia resurrexit, et eum videre oculis carnalibus
non potuimus. Habemus pro nobis ipsius Domini testimonium, quod
dixit dubitanti discipulo et tactu quaerenti quod crederet. Nam cum
exclamasset cicatricum contrectatione convictus, et dixisset, Dominus
meus, et Deus meus: ille contra, Quia vidisti me, inquit, et
credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. XX,
24-29). Expergiscimini ergo ad beatitudinem vestram, nullus
male suadens excutiat de cordibus vestris quod Christus infixit.
14. In eos qui resurgere Christo tantum licuisse dicunt.
Membrorum conjunctio cum Christo capite. Apta similitudo. Neque
mihi illud dicatur. Hoc enim dicitur ab omnibus, qui jam etiam inviti
auctoritati Christi cesserunt. Omnes enim pene Pagani, etiam qui
nolunt aut differunt Christum devotione apprehendere, non audent
reprehendere: quamvis audeant Christianos, Christum non audent;
cedunt capiti, et adhuc corpori insultant. Sed corpus audiens
insultationes eorum, qui jam cedunt capiti, non se praecisum putet a
capite, sed subnixum. Nam si praecisi essemus, debuimus timere voces
insultantium: non autem nos esse praecisos ille ipse testatur, qui
Paulo, adhuc Saulo Ecclesiam persequenti, ait, Saule, Saule,
quid me persequeris? Jam transierat per manus impietatis Judaeorum,
jam inferna penetraverat, jam de sepulcro resurrexerat, jam in coelum
ascenderat, jam dono Spiritus sancti credentium corda ditaverat atque
firmaverat, ad dexteram Patris sedens interpellans pro nobis: non se
iterum morti traditurus, sed nos de morte liberaturus, quid poterat
perpeti a Saulo saeviente? Unde illum manus illa tangebat, quamvis
esset ille, sicut scriptum est, Spirans caedem (Act. IX, 4,
1)? In Christianos humi laborantes impetum facere poterat: in
Christum autem quando et quomodo? Clamat tamen pro caeteris membris,
et non dicit, Quid persequeris meos? si enim diceret, Quid
persequeris meos? crederemus servos. Sed non tantum cohaerent servi
domino, quantum Christiani Christo. Alia est ista compago: alius
ordo membrorum, alia unitas charitatis. Caput pro membris loquitur,
neque hoc saltem dicit, Quid persequeris membra mea? sed dicit,
Quid me persequeris? Non tangebat caput, sed tangebat quod capiti
junctum est.
Jam saepe diximus, sed quia similitudo apta est, et rem bene
insinuat, repetenda est. Qui te in turba calcat, pedem tuum premit,
linguae autem nihil facit. Quid sibi ergo vult, quod lingua clamat,
Calcas me? Pressura pedis est, nulla linguae laesio, sed una
compago. Et si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra; et
si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor.
XII, 26). Si ergo lingua tua pro pede tuo loquitur, Christus
in coelo pro Christianis non loquitur? Non sic ergo loquitur lingua
tua pro pede, ut dicat, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, cum
ipsa non tacta sit. Cognosce illum caput tuum, cum pro te de coelo
loquitur, et dicit, Saule, Saule, quid me persequeris? Ergo,
fratres cur hoc diximus? Ne forte ita vobis subrepant illi de quibus
dicit Apostolus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; quia
dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur (Id. XV,
33, 32): ut dicant vobis (non audent enim Christum
reprehendere, contremiscunt majestatis auctoritatem toto orbe
fundatam; sed quomodo scriptum est, Peccator videbit, et irascetur,
dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10): frendere
potest, et tabescere potest; blasphemare autem Christum non audet);
ne forte ergo ita loquantur et dicant, Christo tantum licuit.
Aliquando enim et ex animo dicunt, aliquando autem timore dicunt: tu
tamen et quid audeant dicere attende, et quid non audeant.
15. Christus dolose ab infidelibus laudatur, ne similem
resurrectionem speremus. Dicturi ergo sunt: Dicis mihi quod
resurrexerit Christus, et inde speras resurrectionem mortuorum; sed
Christo licuit resurgere a mortuis. Et incipit jam laudare
Christum, non ut illi det honorem, sed ut tibi faciat desperationem.
Serpentis astuta pernicies, ut laude Christi te avertat a Christo,
dolose praedicat quem vituperare non audet. Exaggerat majestatem
illius, ut singularem faciat, ne tu speres tale aliquid, quale in
illo resurgente monstratum est. Et quasi religiosior apparet erga
Christum, cum dicit: Ecce qui se audet comparare Christo, ut quia
resurrexit Christus, et se resurrecturum putet. Noli perturbari
perversa laude Imperatoris tui; hostiles insidiae te perturbant, sed
Christi humilitas et humanitas te consolatur. Ille praedicat quantum
erectus sit Christus a te: Christus autem dicit quantum descendit ad
te. Responde ergo huic: excita illam fidem; tempestas est, fluctus
sunt, laborat navis, dormit Christus; excita illam fidem, noli
oblivisci quod credidisti (Matth. VIII, 24-26). Statim
respondebis, cum in te fides evangelica vigilare coeperit. Non eris
inops in respondendo: non enim tu eris qui loqueris; manens in te
Christus arripiet instrumentum suum linguam tuam, velut gladium suum,
utens corde tuo et voce tua tanquam possessor inhabitans, resistet
adversario, securum te faciet: tu tantum excita dormientem, id est,
recordare oblitam fidem.
16. Christi resurrectione spem nobis resurrectionis merito allatam
esse. Mortalitas Christi unde. Christus quomodo factus mediator.
Peccata quomodo in Christo. Mortalitas poena peccati. Modo enim
quid dicturus sum, unde talibus responsurus sis? Non novum aliquid
dicam, sed id quod credidisti. Excita ergo fidem, et responde
dicenti, Christus solus potuit, nos non possumus: responde et dic,
Ideo Christus potuit, quia Deus; ille utique, quia Deus. Si
quia Deus, quia omnipotens; si quia omnipotens, cur desperabo quod
poterit et in me, quod demonstravit in se propter me? Deinde quaero
unde resurrexit Christus. Respondebit, A mortuis. Quaero quare
mortuus sit. Numquid enim Deus mori potest? Illa etiam divinitas
Verbum aequale Patri, ars omnipotentis artificis, per quem facta
sunt omnia, incommutabilis sapientia, in se ipsa manens, innovans
omnia (Sap. VII, 27), attingens a fine usque ad finem
fortiter et disponens omnia suaviter (Id. VIII, 1), mori
potuit? Non, inquit. Et tamen Christus mortuus est. Unde mortuus
est? Videlicet quod non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo,
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ante autem quid
ait? Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6 et 7).
Formam Dei acceperat, an in ea naturaliter erat ? Distinguit
Apostolus. Cum formam Dei diceret, esset dixit: cum formam servi
nominaret, accipiens dixit. Christus ergo erat aliquid, accepit
aliquid, ut cum illo unum esset quod acceperat. In forma Dei erat
aequalis Deo, sicut evangelista ille piscator loquitur, Verbum erat
in principio, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 1): hoc est, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo. Quod enim non naturaliter inest, sed
usurpatur illicite, rapina est. Aequalitatem Dei usurpavit angelus,
et cecidit, et factus est diabolus: aequalitatem Dei usurpavit homo,
et cecidit, et factus est mortalis. Hic autem, qui natus est
aequalis, quia non natus ex tempore, sed sempiterno Patri sempiternus
Filius, semper natus, per quem facta sunt omnia, in forma Dei
erat. Ut autem mediator esset inter Deum et homines, inter justum et
injustos, inter immortalem et mortales, assumpsit aliquid ab injustis
et mortalibus, servans aliquid cum justo et immortali. Cum justo enim
et immortali servans justitiam, ab injustis et mortalibus assumens
mortalitatem, factus in medio reconciliator, dejiciens murum
peccatorum nostrorum; unde illi canitur a populo suo, Et in Deo meo
transgrediar murum (Psal. XVII, 30): reddens Deo quod
peccata abalienaverant, redimens suo sanguine quod diabolus
possidebat; mortuus est pro nobis, et resurrexit pro nobis. Portavit
peccata nostra, non illis inhaerens, sed ea sustinens: sicut Jacob
portavit pelles haedorum, ut pilosus patri benedicenti videretur
(Gen. XXVII, 16). Esaü malus pilos proprios habebat,
Jacob autem bonus alienos portabat. Mortalibus quippe hominibus
peccata inhaerent. Non autem inhaerebant illi qui dixerat,
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam (Joan. X, 18).
Mors ergo in Domino nostro signum fuit alienorum peccatorum, non
poena propriorum. In omnibus autem hominibus mortalitas poena peccati
est: trahitur enim ab origine peccati, unde omnes venimus; de illius
hominis lapsu, non de hujus descensu. Aliud enim est cadere, aliud
descendere. Cecidit unus nequiter, descendit alius misericorditer.
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes
vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Portans ergo aliena
peccata, Quae non rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal.
LXVIII, 5): id est, peccatum non habens moriebar. Ecce,
inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Quid
est, nihil in me inveniet? Non in me inveniet meritum mortis.
Meritum enim mortis peccatum est. Quare ergo morieris? Sequitur,
et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio,
surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Et surgit
pergens ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris sui faciebat,
non quia principi peccatorum aliquid debebat, in quo peccatum nullum
erat. Ergo Dominus noster Jesus Christus divinitatem secum
attulit, mortalitatem autem a nobis assumpsit. Hanc accepit in utero
virginis Mariae, conjungens se ipsum Verbum Dei humanae naturae,
tanquam sponsus sponsae in thalamo virginali, ut ipse tanquam sponsus
procederet de thalamo suo (Psal. XVIII, 6).
17. Mortalitas in Christo vera, non ex merito, sed ex
misericordia. Christi resurrectio secundum carnem antea mortalem. Si
justum eum fatentur, non fefellit promittens resurrectionem. Redi
ergo ad id quod dicebam. Mortalitas de peccato venit in omnes
homines: in Domino autem de misericordia erat, et tamen vera erat;
quia talis caro vera erat, et vere mortalis erat, similitudinem habens
carnis peccati (Rom. VIII, 3); non similitudinem carnis, sed
similitudinem carnis peccati: vera enim caro, sed non peccati caro.
Non enim mortalitatem illam, ut dixi, merito peccati acceperat, qui
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus obediens usque
ad mortem. Quid ergo erat, et quid habebat? Divinitas erat, habens
mortalitatem. Unde autem mortuus est, inde resurrexit.
Ad eos jam respicite qui dicunt: Christus solus potuit resurgere,
non autem tu. Sed responde et dic: Christus in eo quod ex nobis
acceperat, resurrexit. Tolle formam servi, non esset in qua
resurgeret; quia non esset in qua moreretur. Quid ergo mihi de laude
Domini mei fidem vis destruere, quam in me aedificavit Dominus meus?
Ex illo enim quod formam servi accepit, mortuus est. Secundum hoc
autem resurrexit, secundum quod mortuus est. Nullo modo ergo servi
resurrectionem desperaverim, cum in forma servi Dominus resurrexerit.
Aut si potentiae hominis tribuunt quod Christus resurrexit a mortuis;
nam et hoc solent dicere, quia homo erat tam justus, ut posset etiam
resurgere a mortuis: ut interim secundum ipsos loquar, et de Domini
nostri divinitate non dicam; ille tam justus, ut a mortuis etiam
resurgere mereretur, nullo pacto nos fallere potuit, cum etiam nobis
resurrectionem promisit.
18. Unde probata superius resurrectio futura. Omnia ergo quae
dicta sunt, fratres, ad id valent, ut sitis instructi, si qui dicunt
non resurgere mortuos. Dicta sunt autem, si meministis, quantum
Deus suggerere dignatus est necessaria, et de rerum natura
quotidianisque exemplis dicta sunt testimonia; et de ipsa omnipotentia
Dei cui nihil difficile est, qui si potuit facere quod non erat,
multo magis potest reparare quod erat; et de ipso Domino et Salvatore
Jesu Christo, quem constat resurrexisse, neque ejus resurrectionem
factam nisi in forma servi, quia neque mors fieri potuit, unde opus
esset resurgere, nisi per formam servi. Unde quoniam servi sumus, id
in forma nostra sperare debemus, quod ille in forma servi praemonstrare
dignatus est. Obticescant ergo linguae dicentium, Manducemus et
bibamus; cras enim morimur. Prorsus et vos respondete, et dicite:
Jejunemus et oremus; cras enim moriemur.
19. Ultimum judicium exspectare exemplo Noe admonemur. Restat ut
dicamus qualis erit in resurrectione vita justorum. Sed quia jam hodie
moderatum tempus videtis assumptum, id quod reddidimus ruminate: hoc
autem quod debemus, orate ut aliquando reddamus. Illud maxime tenete
quare locuti sumus, praesertim propter dies festos istos, fratres
mei, quos Pagani celebrant. Attendite vobis: transit hic mundus,
recordamini Evangelium ubi praedicit Dominus sic futurum novissimum
diem, quomodo in diebus Noe. Manducabant et bibebant, emebant et
vendebant, uxores ducebant, nubebant, donec intravit Noe in arcam;
venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 27). Habetis
apertissime Dominum praemonentem, et alio loco dicentem, Non
graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Id. XXI, 34).
Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes ; et similes estote
pueris exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Id.
XII, 35, 36). Exspectemus eum venturum, non nos torpentes
inveniat. Turpe est mulieri conjugatae non desiderare virum suum:
quanto turpius Ecclesiae non desiderare Christum? Venit vir ad
carnales amplexus, et magnis votis castae uxoris accipitur: venturus
est sponsus Ecclesiae ad tradendos aeternos amplexus, ad faciendos nos
sibi sempiternos cohaeredes, et nos ita vivimus, ut ejus adventum non
solum non desideremus, sed etiam timeamus! Quam verum est quod sic
venturus est dies ille, quomodo in diebus Noe? Quam multos sic
inventurus est, et eos qui christiani appellantur? Ideo per tot annos
aedificatur arca, ut evigilent qui non credunt (Gen. VI). Per
centum annos illa aedificata est, et non evigilaverunt ut dicerent,
Non sine causa homo Dei arcam aedificat, nisi quia imminet exitium
generi humano; et placarent iram Dei, conversi ad mores qui placent
Deo, quomodo fecerunt Ninivitae.
Fecerunt enim fructum poenitentiae, et propitiaverunt iram Dei.
20. Ninive juxta prophetiam eversa, sed per poenitentiam.
Annuntiavit Jonas, non misericordiam, sed iram futuram: non enim
dixit, Triduo, et Ninive evertetur; si autem poenitentiam in isto
triduo egeritis, parcet vobis Deus: non dixit hoc. Eversionem solam
minatus est, et praenuntiavit: et tamen illi de Dei misericordia non
desperantes, converterunt se ad poenitendum; et pepercit Deus
(Jonae III). Sed quid dicemus? quia Propheta mentitus est?
Si carnaliter intelligas, falsum videtur dixisse: si spiritualiter
intelligas, factum est quod dixit Propheta. Eversa est enim
Ninive. Attende quid erat Ninive, et vide quia eversa est. Quid
erat Ninive? Manducabant et bibebant, emebant, vendebant,
plantabant, aedificabant, perjuriis vacabant, mendaciis,
ebrietatibus, facinoribus, corruptionibus: haec erat Ninive.
Attende modo Ninive: plangunt, dolent, contristantur, in cilicio
et cinere, in jejuniis et orationibus. Ubi est illa Ninive? Nempe
eversa est, quia non in illis superioribus actibus constituta est.
21. Reprehensione digniores qui nunc Christo aedificante Ecclesiam
non convertuntur, quam qui olim Noe aedificante arcam. Ergo,
fratres, et modo aedificatur arca, et illi centum anni tempora ista
sunt: totus iste tractus temporis illo annorum numero significatus
est. Si ergo digne perierunt, qui Noe aedificante arcam
dissimulaverunt; quid digni sunt, qui Christo aedificante Ecclesiam
a salute dissimulant? Tantum interest inter Noe et Christum,
quantum inter servum et Dominum; imo vero, quantum inter Deum et
hominem. Nam servus et dominus possunt et duo homines dici. Et tamen
quia homine aedificante arcam non crediderunt homines, datum est de
illis cavendum exemplum posteris. Christus Deus propter nos homo
aedificat Ecclesiam; illi arcae fundamentum se ipsum posuit: quotidie
ligna imputribilia, fideles homines renuntiantes huic saeculo, intrant
in arcae compaginem; et adhuc dicitur, Manducemus et bibamus; cras
enim morimur? Vos ergo, ut dixi, fratres, contra illos dicite,
Jejunemus et oremus; cras enim morimur. Illi enim dicunt,
Manducemus et bibamus; cras enim morimur, qui resurrectionem non
sperant: nos autem qui jam resurrectionem et loquentibus Prophetis,
et praedicante Christo et Apostolis credimus et annuntiamus, qui
speramus nos post istam mortem victuros, non deficiamus, nec corda
nostra oneremus crapula et ebrietatibus; sed solliciti exspectantes,
accincti lumbis et lucernis ardentibus, adventum Domini nostri,
jejunemus et oremus, non ideo quia cras moriemur, sed ut securi
moriamur. Quod restat ergo, fratres, in nomine Domini alio tempore
a nobis exigite. Conversi ad Dominum, etc.
|
|