|
1. Dicendum qualis futura sit justorum resurrectio. In memoria
retinentes pollicitationem nostram, congruas etiam ex Evangelio et
Apostolo fecimus recitari lectiones. Quicumque enim vestrum
praeterito sermoni adfuerunt, recordantur nobiscum propositam de
resurrectione quaestionem in geminam disputationem a nobis distributam:
ut primo dissereremus, propter eos qui dubitant, vel etiam qui
negant, utrum futura sit resurrectio mortuorum; postea vero, quantum
possumus, secundum Scripturas quaereremus, qualis in resurrectione
futura sit vita justorum. In prima ergo parte ubi tractavimus quod
resurgant mortui, tam diu sumus immorati, sicut meminisse dignamini,
ut secundae quaestioni tractandae tempus deficeret, atque ita eam in
hunc diem differre cogeremur. Hoc ergo a nobis debitum vestra poscit
intentio, et nos reddendi tempus agnoscimus.
Pariter ergo pia cordis intentione Dominum deprecemur, ut et nos
opportune solvamus debitum, et vos salubriter recipiatis. Est enim
haec, quod fatendum est, major quaestio: sed omnibus quaestionibus
difficilibus fortior est charitas, cui omnes servire debemus, ut Deus
qui hoc praecepit, omnes nostras difficultates in facilitatem
gaudiumque convertat.
2. Idem tractatur argumentum. Meministis esse a nobis illo die
responsum quibusdam dicentibus, sicut Apostolus eos arguit,
Manducemus et bibamus; cras enim morimur: subjungens et dicens,
Corrumpunt bonos mores colloquia mala; atque ita concludens, Sobrii
estote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam
habent; ad reverentiam vobis loquor (I Cor. XV, 32-34).
Haec verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et
quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit
enim, tanquam ager est semen excipiens seminantis: qui autem cordi
mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est
operienti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit
operatur, ipse est qui surgit in messem, et fructum affert cum
tolerantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum
(Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Huic non
ignis velut paleae, sed horrea sicut frumento praeparantur.
In ipsis ergo abditis horreis, in resurrectione mortuorum beatitudo
est illa perpetua etiam ipsa secreta justorum, quo eos recipiendos
Scriptura commendat.
3. Vasculorum nomine beatorum secretae sedes significatae.
Absconditum vultus Dei. Vasorum etiam nomine alio loco
commemoravit, quando ait Dominus Jesus Christus, simile esse regnum
coelorum sagenae, id est, retibus; retia enim quaedam sagena
appellantur. Simile ergo est, inquit, regnum coelorum sagenae missae
in mare, et ex omni genere congreganti: quae cum impleta esset,
educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos
autem foras miserunt (Matth. XIII, 47 et 48). Significare
voluit Dominus noster modo sic mitti verbum Dei super populos et super
gentes, quomodo sagena in mare jacitur. Colligit autem modo
sacramentis christianis et bonos et malos: sed non omnes quos sagena
tollit, etiam vasculis reconduntur. Vascula enim sunt sanctorum
sedes, et beatae vitae magna secreta, quo non poterunt omnes pervenire
quicumque christiani appellantur, sed qui sic appellantur, ut sint.
Sane autem boni et mali pisces intra sagenam natant, et boni tolerant
malos, donec in fine separentur. Dictum est etiam quodam loco,
Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21):
loquebatur enim de sanctis. Abscondes eos, inquit, in abscondito
vultus tui: id est, quo non possunt sequi oculi hominum, neque
cogitationes mortalium; secreta quaedam significans nimis abscondita
nimis occulta, in abscondito vultus Dei dixit. Numquid carnaliter
cogitandum est habere Deum quamdam faciem grandem, et in facie ejus
esse aliquod receptaculum corporale, ubi sancti abscondendi sunt?
Haec videtis, fratres, quemadmodum carnalia sint, et ab omnium
fidelium corde respuenda. Absconditum ergo vultus Dei quid oportet
intelligi, nisi quod tantummodo vultui Dei cognitum est? Cum ergo
dicuntur horrea, ut significentur secreta, et alio loco dicuntur
vascula; neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si
aliquid unum tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per
similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad
hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intelligatis, et horrei
nomine et vasculorum. Sed si quaeritis quale secretum, audite
Prophetam dicentem, Abscondes eos in abscondito vultus tui.
4. Ad patriam fide suspiramus. Quae cum ita sint, fratres, in hac
adhuc vita peregrinamur, adhuc in illam nescio quam patriam fide
suspiramus. Et quare nescio quam, unde cives sumus, nisi quia in
longinqua peregrinando obliti eam sumus, ut patriam nostram possimus
dicere nescio quam? Hanc oblivionem expellit de corde Dominus
Christus, rex ipsius patriae, veniens ad peregrinos; et susceptione
carnis divinitas ejus fit nobis via, ut per hominem Christum
pergamus, et in Deo Christo maneamus. Quid ergo, fratres?
secretum illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit (I Cor. II, 9), quo eloquio vobis explicaturi
sumus, aut quo oculo nos visuri? Possumus aliquid aliquando nosse,
quod eloqui tamen non possumus: quod autem non novimus, aliquando
eloqui non valemus. Cum ergo fieri possit ut si ego illa nossem,
eloqui ea vobis non possem; quanto difficilius eloquium meum erit,
quando et ego, fratres, vobiscum per fidem ambulo, nondum per
speciem? Sed hoc ego, an et ipse Apostolus? Nam consolatur
ignorantiam nostram, et aedificat fidem, dicens: Fratres, ego me
non arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea
quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis (Philipp. III, 13 et 14): unde se demonstrat in
via esse. Et alio loco: Quamdiu sumus, inquit, in corpore,
peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem
(II Cor. V, 6 et 7). Et iterum: Spe enim, inquit, salvi
facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25).
5. Ecclesia docet quod credidit, non quod novit. Sic ergo,
fratres, audite a me vocem quae est in Psalmis, piam, humilem,
mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non
temerariam. Ait enim quodam in loco Psalmus: Credidi, propter quod
locutus sum. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque
subjecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal.
CXV, 10, et II Cor. IV, 13). Vultis ergo ea me dicere
quae novi? Non vos fallo, audite quod credidi. Non vobis vilescat,
quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si
autem dicerem, Audite quod novi; audiretis temerariam
praesumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus
sanctorum litteris, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per
quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quantum satis
esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur:
Dominus autem ipse, quae noverat. Quid igitur, si solus Dominus de
vita in aeternum futura nosse poterat quod dicebat; alii vero sequentes
Dominum, ideo quia crediderunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum
Jesum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait
enim quodam in loco discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere;
sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Ille
propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod
noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum
infirmitatem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quae
digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis.
Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere;
non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem: quoniam
apud eum est fons vitae, in cujus lumine videbimus lumen (Psal.
XXXV, 10).
6. Christiano de resurrectione dubitare non licet. Quia ergo est
resurrectio disputavimus, sic credimus, sic credere debemus, sic
loquimur, quia sic credidimus, si christiani sumus, intuentes
potentiam brachii Domini sternentis usquequaque superbiam gentium, et
aedificantis hanc fidem tam late per orbem terrarum, quam promissum est
multo antequam fieret: haec intuentes, aedificamur ad credendum ea
quae nondum videmus, ut ipsam visionem mercedem fidei recipiamus. Cum
ergo manifestum sit fidei nostrae futuram resurrectionem mortuorum, et
ita manifestum, ut hinc quisquis dubitaverit, impudentissime se dicat
christianum; quaeritur qualia corpora habebunt sancti, et quae vita
eorum futura sit. Multis enim visum est resurrectionem quidem fieri,
sed per solas animas.
7. Quaestio, qualia futura sint corpora. Regula fidei, symbolum.
Apta similitudo. Quia vero resurgunt et corpora, non opus est diu
disserere post sermonem praeteritum. Sed objicitur hujusmodi
quaestio: Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia
nunc sunt, an alterius modi? Si alterius modi, quis ille modus? Si
talia, ergo ad eadem opera? Quia ergo non ad eadem praescribit
Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem
vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque
transeuntia, non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes.
Si ergo non ad eadem, nec talia. Si non talia, quomodo ergo caro
resurget? Carnis autem resurrectionem habemus in regula fidei, et eam
confitentes baptizamur. Et quidquid ibi confitemur, ex veritate et in
veritate confitemur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus
enim gestis et transeuntibus quibusdam ac praetereuntibus factis
instruimur ad vitam aeternam. Omnia quae gesta sunt, ut salubre
aliquid audiremus, ut miracula fierent, ut Dominus noster
nasceretur, esuriret et sitiret, comprehenderetur, contumeliis
afficeretur, vapularet, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur,
resurgeret, in coelum ascenderet, omnia transierunt; et cum
praedicantur, fidei nostrae actiones quaedam temporales et transitoriae
praedicantur. Numquid quia ipsae transeunt, quod per eas aedificatur
similiter transit? Intendat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc
per similitudinem. Architectus aedificat per machinas transituras
domum mansuram. Nam in isto tam magno et amplo, quod videmus,
aedificio, cum instrueretur, machinae fuerunt, quae hic modo non
sunt; quia quod per eas aedificabatur, jam perfectum stat. Sic
ergo, fratres, aedificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta
sunt quaedam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Jesus
Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit:
et quod ascendit in coelum, transactum est; neque enim adhuc
ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi jam non moritur, et mors
ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); quod vivit in aeternum
etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et
in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc aedificatum est, hoc semper
manet. Machinae autem per quas aedificatum est, transierunt. Non
enim semper in utero virginali concipitur, aut semper de Maria virgine
nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper judicatur,
flagellatur, crucifigitur, sepelitur. Omnia haec machinae
deputantur, ut aedificaretur per has machinas illud quod manet in
aeternum. Haec autem resurrectio Domini nostri Jesu Christi in
coelo posita est.
8. Aedificium coelestis Jerusalem habet fundamentum sursum.
Christus et fundamentum nostrum, et caput. Attendat Charitas vestra
aedificium mirabile. Aedificia quippe ista terrena pondere suo terram
premunt, totusque nutus ponderum in ista structura magnitudine ad
terram nititur, et nisi contineatur, ad inferiora contendit, quo
pondus adducit. Quia ergo in terra aedificatur, in terra fundamentum
praemittitur; ut supra fundamentum securus instruat qui aedificat.
Ergo ponit in imo firmissimas moles, ut idonee possint portare desuper
quod imponitur, et pro magnitudine aedificii magnitudo fundamenti
praeparatur: in terra tamen, ut dixi, quia et illud quod aedificatur
supra, utique in terra collocatur. Jerusalem illa nostra peregrina in
coelo aedificatur. Ideo praecessit fundamentum Christus in coelum.
Ibi enim fundamentum nostrum est et caput Ecclesiae: nam et
fundamentum dicitur et caput, et revera ita est. Quia et caput
aedificii fundamentum est: non enim caput est quod finitur, sed unde
incipit sursum versus. Terrenorum aedificiorum culmina subriguntur,
caput tamen in terrae soliditate constituunt. Sic et caput Ecclesiae
praecessit in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Quomodo operantur
homines, ut ad constituendum fundamentum aliquid trahant quod in imo
stabiliant, propter securitatem superventurae molis in constructionibus
fabricae futurae: sic per omnia illa quae contigerunt in Christo,
nasci, crescere, comprehendi, contumeliam pati, flagellari,
crucifigi, occidi, mori, sepeliri, velut attracta est moles ad
fundamentum coeleste.
9. Agendum ut in Christo aedificemur. Christus fundamentum est,
si primum in corde locum obtineat. Ignis gehennae quam timendus.
Posito ergo in summis fundamento nostro, aedificemur in eo. Audi
Apostolum: Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, praeter
id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Sed quid sequitur? Unusquisque autem videat quid superaedificet super
fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum,
stipulam. In coelo quidem Christus est, sed etiam in corde
credentium. Si primum locum habet Christus, recte positum est
fundamentum. Ergo qui aedificat, securus aedificet, si pro dignitate
fundamenti aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem
non pro dignitate fundamenti aedificat, lignum, fenum, stipulam;
saltem teneat fundamentum, et propter illa quae exstruxit arida et
fragilia, ad ignem se praeparet. Sed si fundamentum est, id est, si
primum locum in corde Christus obtinuit, saecularia vero sic amantur,
ut non Christo praeponantur, sed eis Dominus Christus, ut sit in
aedificio cordis tenens fundamentum, id est, primum locum:
detrimentum, inquit, patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen
quasi per ignem (I Cor. III, 10-15). Non est nunc tempus
hortari vos, ut potius aurum, argentum, lapides pretiosos
aedificetis, quam lignum, fenum, stipulam, super tam magnum et
validum fundamentum: sed tamen breviter dictum sic accipite, quasi diu
et multis verbis dictum. Novimus enim, fratres, quia quisquis
vestrum propter illa quae modo diligit, per comminationes alicujus
judicis in carcerem mitteretur, ut solum fumum pateretur, illa omnia
mallet amittere, quam locum illum pati. Nescio quo autem modo cum
ignis nominatur in die judicii futurus, omnes contemnunt, et flammas
foci timentes, flammam gehennae pro nihilo ducunt. Quae est ista
duritia? quae tanta perversitas cordis? Si vel sic timerent homines
quod ait Apostolus, per ignem, quomodo timet quisque ne vivus
ardeat, quod illi uno momento contingit, donec sensus membra deserens
omnes illas flammas superfluas facit; timeret tamen, et non faceret
aliquid quod jure prohibetur, ne ad illum cruciatum momenti unius
perveniret.
10. Resurrectio talis speranda qualis in Christo praecessit.
Angeli apud Abraham vere manducarunt. Sed, ut dixi, fratres, nunc
de hac re spatium non est disserendi: illud dico, hoc nos sperare
debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite
nostro, quod expressum est in corpore Domini nostri Jesu Christi.
Quisquis aliud sperat, jam non aedificat super fundamentum, non solum
aurum, argentum et lapides pretiosos, sed nec ipsam stipulam. Extra
enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit ergo
Dominus noster in eo corpore, in quo sepultus est. Resurrectio
promittitur Christianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in
Domino nostro praecessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim
praevenit, ut fides nostra superaedificetur. Quid igitur? Quomodo
non tales, quales nunc sumus? Caro enim Domini nostri Jesu Christi
resurrexit, sed ascendit in coelum. In terra officia humana
servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid
autem et in coelo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in
terra legimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et
cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma
erat illa manducatio, et non erat vera? Nonne manifestum est, quod
vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit;
ministravit angelis, et manducaverunt (Gen. XVIII, 1-9)?
Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt.
11. Homo ex necessitate manducat, angelus ex potestate. Quid ergo
dicit in libro Tobiae angelus? Vidistis me manducare, sed visu
vestro videbatis (Tob. XII, 19). Numquid quia non
manducabat, sed manducare videbatur? Imo vero manducabat. Quid est
ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico:
intendat in orationem plus quam in me; ut intelligatis quod dicimus,
ut et nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intelligere quod
auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est et moriturum,
indigentiam patitur refectionis, inde et fames existit: propterea
esurimus et sitimus; et si esuriem sitimque nostram distulerimus
diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem,
et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non
succedentibus: et si amplius fiat, mors etiam consequetur. Nam
semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio
discessionis, sed inde non sentimus vires discedentes, quia per
refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit,
paulatim discedit: propterea parvo tempore reficimus, productiore
autem tempore deserunt nos vires, quae acceptae sunt cum reficeremus.
Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, diutius
paulatimque consumitur. dum autem prope consumptum fuerit, jam languor
dammulae illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo
subvenimus, ut instauretur illa species, et maneat lux in lucerna,
cibo suo refecta cum adjicimus oleum. Sic vires nostrae, quas
accipimus manducando, eunt et deserunt nos perpetua discessione, sed
paulatim. Nam et idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus
actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessat ire quod
acceptum est: et si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur
quomodo lucerna exstinguitur. Ut autem non moriatur, id est, ut non
exstinguatur, non quia moritur animo, sed ut corporalis haec vita
nostra non exstinguatur, et quaedam quasi vigilatio in isto corpore
succedat, currimus et subjicimus quod recessit, et reficere dicimur.
Qui dicit refici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam
ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes, quia tale est hoc
corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem
significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de
paradiso (Gen. III, 21-24). Pelles enim mortem indicant,
quae a mortuis pecudibus detrahi solent. Cum ergo portamus istam
defectibilem infirmitatem, cui etsi cibus nunquam desit, sed subinde
reparet vires, non tamen efficit ut mors non sit futura (totus enim
ille status corporis per succedentes aetates, etiamsi diutius hic
vivatur, veniet aliquando ad terminum senectutis, et ultra quo
porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi
subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis
casibus non exstinguatur, ipsa stupa deficit, et quadam quasi
senectute consumitur): quamdiu ergo talia corpora gerimus, ex defectu
indigemus, ex indigentia esurimus, ex esurie manducamus. Angelus
vero non ex indigentia manducat. Aliud est enim ex potestate aliquid
facere, aliud ex necessitate. Manducat homo, ne moriatur: manducat
angelus, ut mortalibus congruat. Si enim mortem non timet angelus,
non ex defectu reficitur: si non ex defectu reficitur, non ex
indigentia manducat. Qui autem videbant angelum manducare, tanquam
esurientem putabant. Hoc est quod ait, Visu vestro videbatis. Non
enim dixit, Videbatis me manducare, sed non manducavi: Videbatis,
inquit, me manducare, sed visu vestro videbatis; id est, ego
manducabam ut vobis congruerem, non quia famem ullam aut indigentiam
patiebar, qua cogente vos manducare consuevistis, et ideo quos
manducare videritis, ex indigentia id fieri suspicamini, qui ex vestra
consuetudine metimini quod videtis: hoc est, visu vestro videbatis.
12. Manducandi potestas post resurrectionem erit, sicut in
Christo, non necessitas. Quid ergo, fratres mei? Scimus, sicut
dicit Apostolus, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur,
et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato,
mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9 et
10). Si ergo ille jam non moritur, et mors ei ultra non
dominabitur; sic nos resurrecturos speremus, ut in eo statu semper
simus, in quem resurgendo mutabimur. Manducandi autem et bibendi
etiamsi potestas erit, necessitas non erit. Erat autem tunc cur hoc
faceret Dominus, quia erant adhuc in carne quibus vellet congruere,
quibus etiam cicatrices ostendere voluit. Non enim qui fecit oculos
caeci, quos in matris utero non acceperat, sine cicatricibus resurgere
non valebat. Qui si vellet ipsius carnis suae mortalem indigentiam
ante mortem ita commutare, ut non haberet aliquam necessitatis
inopiam, posset utique: in manu enim habebat, quia Deus erat in
carne, et omnipotens Filius, sicut omnipotens Pater. Nam et ipsam
carnem suam ante mortem mutavit in quod voluit. In monte quippe cum
discipulis cum esset, sicut sol splenduit vultus ejus (Matth.
XVII, 2). Hoc autem potestate fecit, ostendere volens quia et
ipsam carnem suam posset ab omni indigentia commutare, ut non moreretur
si nollet. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me (Joan.
X, 18). Potestas haec magna, qua posset et non mori: sed major
misericordia, qua voluit mori. Ad hoc enim fecit per misericordiam,
quod posset et non facere per potestatem, ut nobis constitueret
fundamentum resurrectionis: ut illud quod propter nos mortale
portabat, et moreretur, quia morituri sumus; et ad immortalitatem
resurgeret, ut immortalitatem speremus. Ideoque ante mortem non solum
scriptum est quia manducavit et bibit, sed etiam quia esurivit et
sitivit (Matth. IV, 22, et Joan. XIX, 28): post
resurrectionem tantum quia et manducavit et bibit, non autem quia
esurivit et sitivit; quia in corpore non amplius morituro non erat illa
indigentia corruptionis, ut esset necessitas refectionis, sed erat
potestas edendi. Factum est causa congruendi, non ut subveniretur
inopiae carnis, sed ut suaderetur veritas corporis.
13. Quaestio, quomodo caro et sanguis non possidebit regnum Dei.
Adversus hanc tantam evidentiam, nonnulli nobis ex Apostolo faciunt
quaestionem: contra istam quippe disputationem, vide quid objiciunt.
Non, inquiunt, resurget caro: si enim resurget, possidebit regnum
Dei; aperte autem dicit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non
possidebit. Audistis, cum Apostolus legeretur. Dicimus carnem
resurgere, et clamat Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non
possidebit. Ergo contra Apostolum praedicamus, aut ipse contra
Evangelium praedicavit? Evangelium divina voce testatur, Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Si caro
factum est, vera caro factum est. Nam si non vera caro, nec caro.
Sicut vera caro Mariae, vera caro Christi, quae inde suscepta est.
Haec vera caro comprehensa, flagellata, colaphizata, suspensa; haec
vera caro mortua, haec vera caro sepulta est; haec vera caro a morte
etiam resurrexit. Reddunt testimonia cicatrices: vident oculi
discipulorum, et adhuc fluctuat admiratio; compalpat manus, ne
dubitet animus. Contra tantam evidentiam, fratres, quam hoc modo
poluit Dominus noster Jesus Christus persuadere discipulis eam per
orbem terrarum praedicaturis; contra hanc evidentiam pugnare videtur
Apostolus, dicens: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit?
14. Solvitur quaestio. Prima expositio Apostoli. Possemus hanc
quaestionem ita solvere, et resistere vanis calumniatoribus:
verumtamen et sic solvetur, quomodo potest cito responderi, et
diligentius, quod ait Apostolus, considerabimus unde sit dictum.
Dico ergo quomodo possimus facillime respondere. Quid habet
Evangelium? Quod resurrexit Christus in eo corpore, quo sepultus
est: quia visus, quia contrectatus est, quia discipulis ait
putantibus quod spiritus esset, Palpate, et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV,
39). Quid contra Apostolus? Caro et sanguis, inquit, regnum
Dei non possidebunt. Amplector utrumque, nec dico ista pugnantia,
ne ego ipse contra stimulum pugnem. Quomodo ergo amplector utrumque?
Cito, ut dixi, possem sic respondere: Apostolus ait, Caro et
sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Recte dixit;
non est enim carnis possidere, sed possideri. Non enim corpus tuum
aliquid possidet, sed anima tua per corpus possidet, quae ipsum etiam
corpus possidet. Si ergo sic resurgit caro, ut habeatur, non
habeat; ut possideatur, non possideat: quid mirum si caro et sanguis
regnum Dei non possidebit, quia utique possidebitur? Nam eos
possidet caro, qui non sunt regnum Dei, sed regnum diaboli, et ideo
subditi sunt voluptatibus carnis. Unde et ille paralyticus grabato
portabatur: sed sanato Dominus ait, Tolle grabatum tuum, et vade in
domum tuam (Marc. II, 11). Sic ergo paralysi sanata tenet
carnem suam, et ducit quo vult: non quo non vult a carne ipse
trahitur, et portat potius corpus, quam portatur a corpore.
Manifestum est quod in illa resurrectione non habebit caro illecebrarum
tractum, ut ducat animam per quasdam titillationes atque blanditias,
quo anima non vult, et plerumque superatur, dicens: Video aliam
legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me
ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Adhuc portatur
grabato paralyticus, nondum portat: exclamet ergo, Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondeatur,
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
22-25). Cum ergo resurrexerimus, non nos caro portabit, sed
nos eam portabimus: si nos portabimus, nos eam possidebimus: si nos
eam possidebimus, non ab ea possidebimur; quia liberati a diabolo
regnum Dei sumus: atque ita caro et sanguis regnum Dei non
possidebit. Ergo calumniatores illi conticescant, qui vere sunt caro
et sanguis, et nihil possunt nisi carnaliter cogitare. Quia etiam de
illis in eadem prudentia carnis perseverantibus, unde caro et sanguis
merito appellantur, recte dici potuit, Caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt.
Etiam hoc modo solvatur haec quaestio: quia tales homines, qui caro
et sanguis appellantur (de talibus enim etiam Apostolus dicit, Non
est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem [Ephes. VI,
12]), si non se ad spiritualem vitam converterint, et spiritu
facta carnis mortificaverint, regnum Dei possidere non poterunt.
15. Verior Apostoli sensus. Verumtamen quid ait Apostolus,
dixerit aliquis? Ille enim verior sensus est, qui circumstantia
lectionis aperitur. Itaque ipsum potius audiamus, et ex tota quae
circa est contextione Scripturae, quid in eo loco intelligi voluerit,
videamus. Sic enim ait: Primus homo de terra, terrenus; secundus
homo de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis
coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres,
quia caro et sanguis regnum Dei non possidebit; neque corruptio
incorruptionem (I Cor. XV, 47-50). Singula ergo
videamus. Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo,
de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni, id est, omnes
morituri: et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, omnes
resurrecturi. Jam enim coelestis homo resurrexit, et ascendit in
coelum: cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum;
membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod praemonstratum
est in capite, tempore suo demonstretur in membris: modo autem hoc
fide portemus, ut ad ipsam rem et speciem suo tempore veniamus. Sic
enim alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae
sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae
sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et
2). Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut
Christus in corpore, per fidem tamen cum Christo resurrexisse nos
dicimur: ita imaginem coelestis hominis, id est, qui jam in coelis
est, fide interim portare nos jubet.
16. Christus quomodo homo de coelo coelestis. Si quis autem
quaerit cur hominem secundum non in coelo dixerit, sed de coelo, cum
et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam
et Eva erat progenita; intelligat terrenum hominem secundum terrenam
concupiscentiam dictum: et quoniam affectus ille terrenus est, quo per
concubitum maris et feminae nascuntur homines, trahentes etiam ex
parentibus originale peccatum; corpus autem Domini nullo tali affectu
ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit
carnem, quod intelligitur Spiritus sanctus significare, dicens,
Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12); non tamen
terrenus, sed coelestis homo, et de coelo dicitur. Si enim suis hoc
fidelibus per gratiam praestitit, ut recte dicat Apostolus, Nostra
enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20): quanto
magis ipse coelestis homo, et de coelo dicendus est, in quo nullum
unquam peccatum fuit? Propter peccatum enim dictum est homini, Terra
es, et in terram ibis (Gen. III, 19). De coelo ergo
coelestis homo ille rectissime dicitur, cujus conversatio de coelo
nunquam recessit: quamvis Dei Filius etiam hominis filius factus de
terra corpus assumpserit, id est, formam servi. Non enim ascendit,
nisi qui descendit. Quia etsi caeteri, quibuscumque donaverit
ascendunt, vel potius ejus gratia levantur in coelum, etiam sic ipse
ascendit, quia corpus ejus fiunt; et secundum hoc unus ascendit:
quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus,
quo scriptum est, Et erunt duo in carnem unam (Ephes. V, 31).
Unde etiam dicitur, Igitur non jam duo, sed una caro (Matth.
XIX, 6). Quapropter nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo
descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III,
13). Propter hoc enim addidit, qui est in coelo, ne quisquam ejus
conversationem de coelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum
corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem
terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est, interim fide,
per quam etiam cum illo resurreximus: ut et sursum cor habeamus, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; et ideo quae sursum sunt
quaeramus, atque sapiamus, non quae super terram.
17. Hoc nobis resurrectione praestandum, quod in Christo
praecessit. Caro sanguis pro corruptione. Sed quia de resurrectione
corporis agebat; nam ita proposuerat: Sed dicit aliquis, Quomodo
resurgunt mortui (I Cor. XV, 35)? quo autem corpore veniunt?
et propterea dixerat, Primus homo de terra terrenus, secundus homo,
de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis,
tales et coelestes: ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in
Christi corpore praecessit; atque hoc quanquam nondum reipsa
percepimus, interim fide teneamus. Ideo subjunxerat, Sicut
portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo
est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum
hominem corruptibiliter agebamus, subjecit statim: Hoc autem dico,
fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non
possunt. Atque ostendere volens quid dixerit carnem et sanguinem,
quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine
carnis et sanguinis, quae corruptio tunc non erit. Corpus enim sine
corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si
enim caro est, corruptibilis atque mortalis est: si autem jam non
moritur, jam non corruptibilis; et ideo sine corruptione manente
specie, non jam caro, sed corpus dicitur: et si dicitur caro, non
jam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut
possumus forte propter eamdem similitudinem, etiam Angelorum carnem
dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus; cum essent corpus,
non caro: quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus
secundum similitudinem carnem appellare etiam corpus quod jam non
corrumpitur, secutus sollicitus Apostolus exponere voluit quid dixerit
carnem et sanguinem; quia secundum corruptionem hoc dixit, non
secundum speciem: et subjecit statim, Neque corruptio incorruptionem
haereditate possidebit: tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis
regnum Dei non possidebit; hoc dixi, quoniam corruptio incorruptionem
non possidebit.
18. Quomodo in coelo erit corpus nostrum, si non erit ibi
corruptio. Carnis non erunt eadem opera post resurrectionem.
Judaeorum et Sadducaeorum error de resurrectione. Resurrectio ad
vitam Angelorum. Et ne quisquam diceret, Si ergo incorruptio a
corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum?
audite quod sequitur. Quasi enim diceretur Apostolo, Quid est ergo
quod dicis? frustrane credidimus carnis resurrectionem? Si caro et
sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse
Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est,
in eo ascendisse in coelum coram oculis discipulorum suorum, de quo
coelo ad te clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act.
IX, 4)? Occurrit hoc Paulo sancto et beato apostolo, et pia
charitate parturienti filios suos in Christo per Evangelium genitos
(I Cor. IV, 15), quos adhuc parturiebat donec Christus in
eis reformaretur (Galat. IV, 19), id est, donec portarent per
fidem imaginem ejus qui de coelo est. Nolebat enim eos in ea ruina
remanere, ut arbitrarentur se talia facturos in regno Dei, in illa
aeterna vita, qualia faciebant in hac vita, in voluptatibus manducandi
et bibendi, nubendi, uxores ducendi, et eos carnaliter generandi :
haec enim opera corruptio carnis habet, non ipsa species carnis. Jam
ergo quia non ad talia resurrecturi sumus, praescripsit, ut jam dudum
dixeram, Dominus in evangelica lectione quae modo recitata est.
Judaei enim resurrectionem quidem credebant carnis, sed talem futuram
putabant, ut ea vita esset in resurrectione, qualem in hoc saeculo
gerebant; atque ita carnaliter cogitantes, Sadducaeis respondere non
poterant proponentibus de resurrectione quaestionem, cujus erit uxor
mulier, quam septem fratres sibi succedentes habuerunt, cum vellet
unusquisque fratri suo mortuo ex ejus uxore semen excitare. Sadducaei
enim secta erat quaedam Judaeorum, quae non credebat resurrectionem.
Judaei ergo Sadducaeis istam quaestionem proponentibus fluctuantes et
haesitantes respondere non poterant, quia regnum Dei a carne et
sanguine, id est, incorruptionem a corruptione possideri posse
arbitrabantur. Venit Veritas, interrogatur a deceptis et
deceptoribus Sadducaeis, proponitur illa quaestio Domino. Et
Dominus qui sciret quid diceret, et quod nesciebamus credere nos
vellet, respondet auctoritate majestatis suae quod credamus.
Apostolus autem exposuit quantum ei datum est: quod, quantum
possumus, intelligamus. Quid ergo Dominus Sadducaeis? Erratis,
inquit, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In
resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt; neque enim
incipiunt mori, sed erunt aequales Angelis Dei. Magna virtus Dei.
Quare non nubunt, neque uxores ducunt? Quia non incipient mori.
Ibi enim successor, ubi decessor. Nulla ergo ibi talis corruptio.
Et ille Dominus per aetates ab infantia usque ad juventutem cucurrit,
quia carnis adhuc mortalis gerebat substantiam: posteaquam resurrexit
in aetate in qua sepulpultus est, numquid credimus eum in coelo
senescere? Ergo erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Abstulit de
medio suspicionem Judaeorum, refellit calumnias Sadducaeorum: quia
Judaei credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quae opera
resurgerent, carnaliter sentiebant. Erunt aequales, inquit,
Angelis Dei. Audisti de virtute Dei, audi etiam de Scripturis.
De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus
ad Moysen de rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac,
et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth.
XXII, 23-32, et Luc. XX, 27-38).
19. Resurrectio ad vitam sine corruptione. Mutatio carnis in
melius bonorum propria. Quod ergo resurgamus, dictum est: et quoniam
ad vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus: in qua vero
specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Quia vero ipsa
species corruptionem non habebit, Apostolus dicit: Hoc autem dico,
fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non
possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit: ut
ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque
corporis se intelligere voluisse. Deinde solvit jam ipse quaestionem,
quam possent ab eo solliciti auditores exquirere: quia sollicitior ipse
de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subjungit
ergo, et dicit: Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua,
o homo, quisquis es. Coeperas enim cogitare de verbis Apostoli,
quod caro humana non resurgat, cum audires, Caro et sanguis regnum
Dei non possidebit: sed praebe aurem consequentibus verbis, et
corrige praesumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico
vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est
hoc? Mutatio quippe aut in pejus est, aut in melius. Si ergo posita
est mutatio, ut nondum videamus qualis erit, utrum in aliquid melius,
an in aliquid deterius: ergo sequatur, et ipse exponat; quid nobis
est suspicari? Et fortasse humana suspicione labi in errorem te non
permittit in conjecturas tuas apostolica auctoritas, et hoc liquide
exponit, cujusmodi mutationem velit intelligi. Quid ergo? Cum
dixisset, Omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur: video omnes
resurrecturos et bonos et malos; sed qui immutabuntur, videamus; et
hinc intelligamus mutationem, utrum in melius an in deterius sit
futura. Si enim malorum est ista mutatio, in pejus; si autem
bonorum, in melius erit. In atomo, inquit, in ictu oculi, in
novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et
nos immutabimur. Jam ergo in melius erit ista mutatio, cum dicit,
Et nos immutabimur: sed nondum expressum est quantum exprimi
oportuit, quousque corpus nostrum commutatur in melius. Quid est
ipsum melius, nondum dictum est. Nam et ab infantia in adolescentiam
cum mutatur, potest dici in melius commutari, ubi etsi minus
infirmum, adhuc tamen infirmum et mortale est.
20. Celeritas resurrectionis. Atomus, quid. Atomus in corpore.
Atomus in tempore. Ictus oculi. Ergo singula diligentius
retractemus. In atomo, inquit. Difficile videtur hominibus
resurgere mortuos: sed mirum est quemadmodum abstulerit Apostolus
omnes ancipites difficultates de cordibus fidelium. Dicis tu, Non
resurgunt mortui: ego non solum resurgere mortuum dico, sed tanta
celeritate, quanta non conceptus et natus es. Quanta enim mora est ut
formetur homo in utero, ut perficiatur, ut nascatur, ut aetatum
successione roboretur? Numquid forte sic resurrecturus est? Non:
sed in atomo, inquit. Multi nesciunt quid sit atomus. Atomus dictus
est a TOME, quod est sectio: ATOMOS graece quod secari non
potest. Sed dicitur atomus in corpore, dicitur in tempore. In
corpore dicitur, si quid inveniri potest quod quidem dividi non posse
perhibetur, corpusculum aliquod tam minutum, ut jam non habeat ubi
secari possit. Atomus autem in tempore momentum est breve, quod jam
non habet ubi dividatur. Verbi gratia, ut possint etiam corda
tardiora capere quod dico: lapis est; divide eum in partes, et partes
ipsas divide in lapillos, lapillos quidem in grana, veluti sunt
arenae, rursusque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem,
donec si possit pervenias ad aliquam minutiam, qualis jam dividi non
potest. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic
intelligitur. Annus, verbi gratia, dividitur in menses, menses
dividuntur in dies, dies adhuc in horas dividi possunt, horae adhuc in
partes horarum quasdam productiores, quae admittunt divisiones,
quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti
stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non
possit: haec est atomus temporis. Dicebas ergo non resurgere
mortuos: non solum resurgunt, sed tanta celeritate resurgunt, ut in
atomo temporis futura sit omnium resurrectio mortuorum.
Et exponens tibi atomi celeritatem, cum dixisset, in atomo, adjunxit
continuo, quantum fieri possit actionis ac motus in atomo temporis,
In ictu oculi ait. Scivit enim obscure dixisse, in atomo, et
planius dicere voluit quod facilius intelligeretur. Quid est ictus
oculi? Non quo palpebris claudimus oculum vel aperimus: sed ictum
dicit oculi emissionem radiorum ad aliquid cernendum. Mox enim ut
conjeceris aspectum, emissus radius in coelum pervenit, ubi solem et
lunam et stellas et sidera contuemur, tam immenso intervallo a terra
separata. Tubam vero novissimam, signum novissimum dicit. Canet
enim, inquit, tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos
immutabimur. Nos utique fideles dixit, et priores resurgentes ad
vitam aeternam. Ergo illa mutatio, quia piorum atque sanctorum est,
in melius erit, non in deterius.
21. Immutatio sanctorum in resurrectione qualis erit. Caro et
sanguis proprie corruptionis et mortalitatis nomina. Sed quae est ista
mutatio? quid est illud quod ait, Immutabimur? Species amittitur
quae nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est, Caro
et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio
incorruptionem haereditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad
desperandam carnis resurrectionem, subjecit, Ecce mysterium vobis
dico: omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus
immutationem in pejus futuram: et nos, inquit, immutabimur. Restat
ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc
corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et
mortale hoc induetur immortalitate; jam non erit corruptibilis caro.
Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in
carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis;
quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est, et caro resurget,
et quia immutatur et fit incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non
possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intelligere
voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est; ut qui jam
mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut
eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait, Et nos
immutabimur: eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad
omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem,
et mortale hoc induet immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus
est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio
tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod jam mortale non
est, non proprie dicitur caro et sanguis, quae terrena sunt corpora:
sed corpus dicitur, quod jam coeleste dici potest. Sicut idem
apostolus cum diceret de carnium differentia: Non omnis, inquit,
caro eadem caro. Alia quidem est hominum, alia pecorum, alia
piscium, alia volucrum, alia serpentium. Et corpora, inquit,
coelestia, et corpora terrestria (I Cor. XV, 39 et 55).
Nullo modo autem diceret carnes coelestes; quamvis carnes possint dici
corpora, sed terrestria. Omnis enim caro corpus est: non autem omne
corpus caro: non solum quia coeleste corpus non dicitur caro, sed
etiam quaedam ipsa terrestria, sicut ligna et lapides, et si quid
ejusmodi est. Etiam sic ergo caro et sanguis regnum Dei possidere non
possunt: quia resurgens caro in tale corpus commutabitur, in quo jam
non erit mortalis corruptio, et propterea nec carnis et sanguinis
nomen.
22. Error quorumdam circa veritatem resurrectionis. Sed
intendite, fratres, rogamus vos; non est res parvi pendenda, de fide
nostra agitur: cui non tam a Paganis cavendum est, quam a quibusdam
perversis, qui se Christianos dici et videri volunt. Non enim
deerant etiam sub Apostolis, qui dicerent resurrectionem jam factam
esse, et fidem quorumdam perverterent, de quibus Apostolus, Qui
circa veritatem, inquit, erraverunt, dicentes resurrectionem jam
factam esse; et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II,
18). Non autem vacat quod non ait, A veritate aberraverunt;
sed, circa veritatem, non tamen veritatem tenuerunt. Mors ergo
tollitur, et non erit quodam modo: sicut Apostolus ait,
Absorbebitur mortale a vita (II Cor. V, 4). Sic enim dictum
est et de Domino, quia deglutivit mortem (I Petr. III,
22). Non enim quasi recedit mors habens aliquam substantiam suam:
sed in ipso corpore ubi erat, esse desinet, ut speciem videas,
speciem teneas, quaeras corruptionem et mortalitatem, et non
invenias. Discessit ergo aliquo corruptio? Non: sed ibi interempta
est, ibi absorpta est. Propterea cum dixisset, Oportet corruptibile
hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem induere:
tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in
victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus
tuus? Et non ait, Discessit mors in victoriam; sed, Absorpta est
mors in victoriam. Quomodo ergo illi circa veritatem aberraverunt?
Quia veram dixerunt resurrectionem unam, sed aliam negaverunt.
23. Resurrectio duplex, in spiritu et in corpore. Corpora
impiorum qualia resurgent. Est enim resurrectio secundum fidem, in
qua omnis qui credit, resurgit in spiritu. Etenim ille bene resurget
in corpore, qui primo resurrexit in spiritu. Nam qui antea in spiritu
per fidem non resurrexerint, non ad illam commutationem resurgent in
corpore, ubi assumetur et absorbebitur omnis corruptio, sed ad illam
poenalem integritatem. Nam integra erunt et corpora impiorum, nihil
ex eis imminutum apparebit; sed ad poenam erit integritas corporis, et
quaedam, ut ita dicam, quaedam firmitas corporis, corruptibilis
firmitas: quia ubi dolor esse poterit, non potest dici non esse
corruptio; quamvis non deficiat illa infirmitas in doloribus, ne dolor
ipse moriatur. Nam ipsam corruptionem nomine vermis prophetice
significatam non incongrue creditur, et ipsum dolorem nomine ignis.
Sed quia firmitas tanta erit, ut nec doloribus cedat in mortem, nec
ad incorruptionem, in qua nullus dolor est, commutetur; propterea sic
scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non
exstinguetur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 43, 45).
Commutatio vero quae corruptionem non habebit, sanctorum erit.
Illorum ergo erit, qui modo habent resurrectionem spiritus per fidem:
de qua resurrectione dicit Apostolus, Si autem resurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim
estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quomodo
morimur secundum spiritum, et resurgimus secundum spiritum: sic postea
morimur secundum carnem, et resurgimus secundum carnem. Secundum
spiritum mors est, non credere vana quae credebat, non facere mala
quae faciebat. Secundum spiritum resurrectio est credere salubria quae
non credebat, et facere bona quae non faciebat. Qui terrena idola et
figmenta deos putabat, unum Deum cognovit, in eum credidit, mortuus
est in idololatria, resurrexit in fide christiana. Ebriosus erat,
sobrius est; mortuus est ab ebrietate, resurrexit in sobrietate. Sic
ab omnibus malis operibus cum receditur, mors quaedam fit in anima, et
in ejus bonis operibus resurgit. Mortificate, inquit Apostolus,
membra vestra quae sunt super terram, immunditiam, perturbationem,
concupiscentiam malam, et avaritiam, inquit, quae est idolorum
servitus (Coloss. III, 1-5). Mortificatis ergo istis
membris, resurgimus in bonis quae sunt istis contraria; in
sanctitate, in tranquillitate, in charitate, in eleemosynis.
Quomodo autem praecedit mors secundum spiritum, resurrectionem quae
est secundum spiritum: sic praecessura est mors secundum carnem,
resurrectionem quae futura est secundum carnem.
24. Testimonia de duplici resurrectione ex Apostolo. Utramque
ergo noverimus, et spiritualem et corporalem. Ad spiritualem pertinet
quod dictum est, Surge, qui dormis; et exsurge a mortuis (Ephes.
V, 14): et illud, Qui sedebant in umbra mortis, lux orta est
eis (Isai. IX, 2): et illud quod paulo ante commemoravi, Si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Ad corporalem
autem resurrectionem pertinet quod nunc dicit Apostolus, qui talem
sibi quaestionem proposuerat: Sed dicit aliquis, quomodo resurgunt
mortui? quo autem corpore venient? Agebat ergo de resurrectione
corporis, in qua praecessit Dominus Ecclesiam suam: de hac ergo
ait, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem. Propter illud quod dixerat, Caro et sanguis
regnum Dei non possidebit. Habemus autem alio loco apertissime ipsius
apostoli Pauli testimonium de resurrectione secundum spiritum, et de
resurrectione secundum carnem. Corpus enim mortale, quod animatum est
vel animatum fuit, caro dicitur. Sic ergo Apostolus loquitur: Si
autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus autem vita est propter justitiam. Ecce jam resurrectio
spiritus per justitiam facta intelligitur: vide utrum speranda sit
etiam corporis resurrectio. Mortale enim corpus noluit appellare
mortale, sed mortuum; et tamen hoc se significasse in consequentibus
aperit. Sequitur itaque, et dicit: Si ergo spiritus ejus qui
suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Dominum
nostrum Jesum, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem
Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Quapropter
illi circa veritatem aberraverunt, unam negaverunt resurrectionem. Si
enim omni modo eam negarent, a veritate aberrarent, non circa
veritatem. Quia vero circa veritatem aberraverunt, confessi sunt
unam, quae secundum spiritum fit; negaverunt autem alteram, quae per
carnis resurrectionem speratur, dicentes resurrectionem jam factam
esse: quod nisi ita dicerent, ut illam quae in corpore futura est
credi et sperari prohiberent, non de his diceretur, Fidem quorumdam
subvertunt.
25. Ambae resurrectiones in Evangelio. Resurrectio secundum
spiritum, quae nunc fit per fidem. Sed audite jam manifestissimum
testimonium ipsius Domini in Evangelio secundum Joannem, uno loco
ambas resurrectiones, et quae secundum spiritum modo fit, et quae
secundum carnem postea futura est, ita declarantem, ut omnino dubitare
non possit, qui quoquo modo christianum se dicit, et evangelicae
auctoritati subjectus est; ut nullus aditus calumniatoribus restet, et
quasi per fidem christianam volentibus evertere Christianos, inserendo
venena sua, ut occidant animas infirmorum. Sed ex ipso codice
audite. Propterea enim non tantum disputatoris, sed etiam lectoris
fungor officio, ut sermo iste noster sanctarum Scripturarum
auctoritate fulciatur, non humanis suspicionibus super arenam
aedificetur, si forte aliquid non memoriter occurrerit. Audite ergo
Evangelium secundum Joannem. Dominus loquitur: Amen, amen dico
vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet
vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte
in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est,
quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
habere in semetipso; et potestatem dedit ei et judicium facere, quia
filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes
qui in monumento sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona
fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in
resurrectionem judicii (Joan. V, 24-29). Arbitror quidem
multos intelligere ab ipso Domino in hoc loco utramque resurrectionem,
et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam
notissimam tubam distincte aperteque declaratam. Tamen haec eadem
verba diligenter consideremus, ut omnibus audientibus manifestum sit.
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui
misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed
transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est,
quae fit modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur, quasi adhuc
longe futura sit; quanquam non dixerit, Transiturus est a morte in
vitam; sed, transitum fecit a morte in vitam: tamen ne verbo
praeteriti temporis figurate usus videretur, sicut est, Foderunt
manus meas et pedes (Psal. XXI, 17), quod adhuc futurum
praenuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat: Amen,
amen dico vobis, inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui
audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quod supra
dixit, Transiit a morte in vitam; hoc nunc dicit, vivent. Sed ne
illud quod ait, Venit hora, in finem saeculi speraretur, quando
etiam corporum resurrectio futura est; addidit, et nunc est. Non
enim ait tantum, Venit hora; sed, Venit hora, et nunc est. Qui
autem audierint hanc vocem, vivent; scilicet vita quam superius
significavit, dicens, Transiit a morte ad vitam. Hic ergo eos
significavit qui ad poenam judicii non pertinent; quia praeveniunt
judicium fide sua, et transitum faciunt a morte ad vitam.
26. Resurrectio secundum carnem futura. Restat ergo ut judicium
futurum ostendat inter bonos et malos: quia hic bonos tantum
commemoravit ad praesentem resurrectionem, quae secundum spiritum est,
pertinere. Sequitur itaque, et dicit, Et potestatem dedit ei et
judicium facere, quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid
acceperit potestatem judicii: quia filius, inquit, hominis est. Nam
secundum id quod Filius Dei est, sempiternam cum Patre habet
potestatem. Jam quomodo sit futurum judicium, consequenter exponit:
Nolite, inquit, mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in
monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt,
in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem
judicii. Superius cum dixisset, Venit hora; adjecit, et nunc est:
ne illa hora praenuntiata putaretur, qua in fine saeculi futura est
corporum resurrectio. Hic ergo quia ipsam volebat intelligi, cum
dixisset, Venit hora; non adjecit, et nunc est. Item superius
mortuos dixit audire vocem Filii Dei, monumentorum autem nullam
commemorationem fecit: ut distingueremus mortuos per mentis errorem qui
resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis quorum cadavera in monumentis
sunt resurrectura in ultimo saeculi. Hic ergo ut illa in fine
speraretur corporum resurrectio, Omnes, ait, qui in monumentis
sunt, audient vocem ejus, et procedent. Item superius, Audient,
inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid opus erat
addere, Qui audierint; cum posset ita dici, Audient vocem Filii
Dei, et vivent: nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem
mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non
obtemperant, non credunt? Qui vero sic audiunt, quomodo volebat
audiri, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc.
VIII, 8); ipsi vivent. Audient ergo multi, sed qui
audierint, vivent, id est, qui crediderint. Nam qui sic audient,
ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita
eo loco dixerit: de morte scilicet quae ad solos malos pertinet, eo
ipso quo mali sunt; et de vita quae ad solos bonos pertinet, eo ipso
quo boni fiunt.
Hic autem, ubi secundum corpora resurrecturos pronuntiat, non ait,
Audient vocem ejus, et qui audierint, procedent. Omnes enim
novissimam tubam audient, et procedent, quia omnes resurgemus. Sed
quia non omnes immutabimur, sequitur et dicit, Qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem
judicii. Superius itaque ubi per fidem secundum spiritum
reviviscitur, ad eamdem sortem omnes reviviscunt; ut vita eorum non
distribuatur in beatitudinem et miseriam, sed ad bonam partem omnes
pertineant. Et ideo cum dixisset, Qui audierint, vivent; non
adjecit, Qui bona egerunt, in vitam aeternam; qui vero mala
egerunt, in poenam aeternam. Hoc enim ipsum quod dictum est,
vivent, in bono tantummodo accipi voluit: sicut etiam superius,
Transitum, inquit, fecit a morte ad vitam; nec dixit ad quam vitam;
quia per fidem a morte reviviscere, non potest esse mala vita. Hic
autem primo non, Audient vocem ejus et vivent; ipsum enim, vivent,
per totam istam lectionem in bono intelligi voluit: sed dixit,
audient, et procedent, quo verbo significavit corporalem motum
corporum de locis sepulturarum suarum. Sed quia procedere de
monumentis non omnibus ad bonum erit: Qui bona, inquit, fecerunt,
in resurrectionem vitae; etiam hic vitam in bono tantum intelligi
voluit: qui vero mala egerunt, inquit, in resurrectionem judicii,
judicium scilicet pro poena posuit.
27. Quale corpus, et qualis sanctorum vita post resurrectionem.
Jam ergo, fratres, nemo quaerat perversa subtilitate cujusmodi figura
erit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis
motus, qualis incessus. Sufficit tibi quod resurgit caro tua in ea
specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli
propter speciem timere corruptionem: si enim non timueris
corruptionem, non timebis et illam sententiam, Caro et sanguis regnum
Dei non possidebit: nec incides in laqueum Sadducaeorum, quem
propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut
ducant uxores, et generent filios, et agant opera vitae mortalis. Si
quaeris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita
erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum,
ostendet vitam eorum; quia aequales futuri erunt Angelis. Si autem
Angelorum vita occulta est, nemo quaerat amplius; ne per errorem non
perveniat ad id quod quaerit, sed ad quod sibi ipse confinxerit.
Praepropere enim quaerit, et festinans quaerit. Tu in via ambula;
venies ad patriam, si non deseras viam. Tenere ergo Christum,
fratres, tenete fidem, tenete viam: ipsa vos perducet ad id quod
videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit quod speretur
in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra
aedificetur fide, ut postea perficiatur in specie: ne forte cum
putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi
esse quod non est, et dimissa via in errorem devietis, et ad patriam
quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.
28. Vita similis Angelorum erit, carens operibus corruptionis et
indigentiae. Sabbatum perpetuum. Misericordiae opera cur ibi nulla
erunt. Dices, Quomodo vivunt Angeli? Sufficit tibi scire hoc,
quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid
ibi non erit, quam quid ibi erit. Possum enim et ego, fratres mei,
breviter vobis percurrere quaedam quae ibi non erunt: et hoc propterea
possum, quia ista experti sumus, et novimus ea quae ibi non erunt.
Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus,
nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino
(II Cor. V, 6 et 7). Quid ergo ibi non erit? Ducere
uxorem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors: non ibi erit
crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio:
non ibi erunt negotia, quia nec indigentia; nec ipsa laudabilia opera
hominum innocentium, quae cogit operari egestas et necessitas hujus
vitae. Non enim dico tantummodo non ibi futura opera latronum aut
feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter
indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt.
Sabbatum erit perpetuum, quod a Judaeis celebratur temporaliter, a
nobis autem in aeternum intelligitur. Quies erit ineffabilis, quae
explicari non potest; sed, ut dixi, utcumque explicatur, cum
dicuntur quae ibi non erunt. Ad illam quietem tendimus, ad illam
spiritualiter regeneramur. Sicut enim ad labores carnaliter nascimur,
ita ad quierem spiritualiter renascimur: clamante illo, Venite ad
me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos
(Matth. XI, 28). Hic pascit, ibi perficit: hic promittit,
ibi reddit: hic significat, ibi exprimit. Cum autem in illa
beatitudine et spiritu et corpore perfecti salvique fuerimus, ista
negotia non erunt; nec illa ibi erunt, quae hic laudantur in bonis
operibus Christianorum. Quis enim non laudatur christianus porrigendo
panem esurienti porumque sitienti, vestiendo nudum, suscipiendo
peregrinum, pacando litigiosum, visitando aegrotum, sepeliendo
mortuum, consolando lugentem? Magna opera, plena misericordiae,
plena laudis et gratiae. Sed nec ipsa ibi erunt: quia opera
misericordiae necessitas miseriae comparavit. Quem pascis, ubi nemo
esurit? Cui potum das, ubi nemo sitit? An vestiturus es nudum, ubi
omnes ipsa immortalitate vestiti sunt? Audisti paulo ante tunicas
sanctorum, loquente Apostolo, Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem. Ubi induere sonat, indumentum indicat. Hoc
indumentum Adam perdidit, ut pelles acciperet. An peregrinum
suscepturus es, ubi omnes in patria sua vivunt? Aegrotos visitabis,
ubi omnes eadem incorruptionis firmitate vigebunt? Mortuum
sepulturus, ubi semper vivunt? Litigantes concordaturus, ubi omnia
in pace sunt? Tristes consolaturus, ubi omnes in aeternum gaudebunt?
Quia ergo cessabunt simul miseriae, cessabunt haec opera
misericordiae.
29. Quae erit beatorum actio post resurrectionem. Amen et
Alleluia erit tota actio nostra sine taedio. Quid ergo ibi agetur?
Nonne jam dixi, facilius me dicere quid ibi non erit, quam quid ibi
erit? Illud scio, fratres, quod non sumus dormitaturi vacando, quia
et ipse somnus subsidium defectionis datus est animae. Quippe
intentionem perpetuam mortales sensus agitantem non ferret fragile
corpus, nisi sensibus consopitis ad eamdem agitationem ferendam
repararetur ipsa fragilitas; et quemadmodum ex morte innovatio futura
est, sic nunc ex somno vigilatio fieret. Ibi ergo non erit. Ubi
enim non est mors, nec imago mortis erit. Nec tamen cuiquam subrepat
timor taediorum, cum ei dicitur quod semper vigilabit, et non aget
aliquid. Possum dicere, et quomodo quidem futurum sit, non possum
dicere, quia nec videre adhuc possum: tamen aliquid non impudenter
dico, quia de Scripturis dico, quae ibi erit actio nostra. Tota
actio nostra, Amen et Alleluia erit. Quid dicitis, fratres?
Video quod auditis et gavisi estis. Sed nolite iterum carnali
cogitatione contristari, quia si forte aliquis vestrum steterit et
dixerit quotidie, Amen et Alleluia, taedio marcescet, et in ipsis
vocibus dormitabit, et tacere jam volet: et propterea putet sibi esse
aspernabilem vitam, et non desiderabilem, dicentes vobismetipsis:
Amen et Alleluia semper dicturi sumus, quis durabit? Dicam ergo,
si potero, quantum potero. Non sonis transeuntibus dicemus Amen et
Alleluia, sed affectu animi. Quid est enim Amen? quid Alleluia?
Amen, est verum: Alleluia, laudate Deum. Quia ergo Deus veritas
est incommutabilis, sine defectu, sine provectu, sine detrimento,
sine augmento, sine alicujus falsitatis inclinatione, perpetua, et
stabilis, et semper incorruptibilis manens; haec autem quae agimus in
creatura et in ista vita, velut figurae sunt rerum per significationes
corporum, et quaedam in quibus ambulamus per fidem: cum viderimus
facie ad faciem quod nunc videmus per speculum in aenigmate (I Cor.
XIII, 12), tunc longe alio et ineffabiliter alio affectu
dicemus, Verum est; et cum hoc dicemus, Amen utique dicemus, sed
insatiabili satietate. Quia enim non deerit aliquid, ideo satietas:
quia vero illud quod non deerit semper delectabit, ideo quaedam, si
dici potest, insatiabilis satietas erit. Quam ergo insatiabiliter
satiaberis veritate, tam insatiabili veritate dices, Amen. Jam
quale est quis potest dicere, quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Quia
itaque sine aliquo fastidio et cum perpetua delectatione videbimus
verum, et certissima evidentia contuebimur, amore ipsius veritatis
accensi et inhaerentes ei dulci et casto amplexu eodemque incorporeo,
tali etiam voce laudabimus eum, et dicemus, Alleluia. Exsultantes
enim se ad parilem laudem flagrantissima charitate invicem et in Deum,
omnes cives illius civitatis dicent, Alleluia; quia dicent, Amen.
30. Requies et recubitus beatorum in contemplatione ac laude
veritatis. Haec igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in
coelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter
vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis,
nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus erit
ipsa veritas: ipsa autem requies tanquam recubitus. Quod enim dictum
est, quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus, Quia multi
venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et
Jacob in regno Patris mei (Matth. VIII, 11): hoc
significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis.
Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est: tu
consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis
iste, qui deficit ut reficiat, et ne vitam finiat qui eum accipit,
ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulae
illae, veritas incommutabilis erit: epulatio illa, vita aeterna
erit, id est, ipsa cognitio. Quia haec est, inquit, vita aeterna,
ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3).
31. Vita delectabiliter summeque vacantium in visione Dei.
Precatio post concionem. Nam quia illa vita in contemplatione
veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter
permanebit, multis locis Scriptura testatur, quae omnia commemorare
non possumus. Inde est illud: Qui diligit me, mandata mea
custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi (Joan.
XIV, 21). Tanquam enim fructus et merces ab eo quaereretur,
quia mandata ejus custodiuntur: Ostendam, inquit, me ipsum illi;
perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et
illud: Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid
erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei crimus; quia
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ideo et
Apostolus Paulus, Tunc, inquit, facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12): quia etiam dixit alio loco, In eamdem imaginem
transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II
Cor. III, 18). Et in Psalmis dicit, Vacate, et videte
quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Tunc ergo optime
videbitur, quando summe vacabitur. Quando autem summe vacabitur,
nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus
modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et
tribulos, ut in sudore vultus sui manducet panem suum? Temporibus
ergo terreni hominis omni ex parte transactis, et die coelestis hominis
omni ex parte perfecto, summe videbimus; quia summe vacabimus.
Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non
erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur, Recumbite et
manducate; ita dictum est, Vacate et videte. Vacabimus ergo et
videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et haec
erit vita sanctorum, haec actio quietorum, quia sine defectu
laudabimus. Non uno die laudabimus: sed sicut dies ille non habet
terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis;
et ideo in saecula saeculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam
dicentem Deo, quod nos desideramus: Beati qui habitant in domo tua;
in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).
Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plebe sua
astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque
dignetur; per Jesum Christum filium ejus Dominum nostrum, qui cum
eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|