|
1. In Scripturis sanctis considerandis nos regere debet earumdem
Scripturarum auctoritas. Sensum nostrum, fratres charissimi, in
Scripturis sanctis considerandis atque tractandis regere debet earumdem
Scripturarum manifestissima auctoritas; ut ex eis quae aperte dicta
sunt ad nutriendos nos, ea quae obscurius dicta sunt ad exercendos
nos, fideliter disserantur. Quis enim audeat aliter exponere
sacramenta divina, quam corde atque ore apostolico praedicatum atque
praescriptum est? Dicit autem apostolus Paulus: Nolo vos ignorare,
fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare
transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in
mari; et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem
potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente
eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in plurimis eorum
beneplacitum est Deo. Prostrati enim sunt in deserto. Haec autem
figurae nostrae factae sunt, ut non simus cupientes mala, sicut et
illi cupierunt. Et paulo post: Omnia haec, inquit, in figura
contingebant illis; scripta sunt autem ad correctionem nostram, in
quos finis saeculorum devenit (I Cor. X, 1-11).
2. Transitus maris Rubri figura Baptismi. Hinc itaque,
dilectissimi, nullus fidelium dubitaverit, transitum illius populi per
mare Rubrum figuram fuisse Baptismi nostri: ut a diabolo et angelis
ejus, qui nos tanquam Pharao et Aegyptii, luto carnis obnoxios velut
laterum operibus atterebant, duce Domino nostro Jesu Christo, cujus
tunc figuram Moyses gerebat, per Baptismum liberati, Cantemus
Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem projecit in
mare. Nobis enim mortui sunt, qui nobis jam dominari non possunt:
quoniam ipsa delicta nostra, quae nos illi subditos fecerant, lavacro
gratiae sanctae liberatis nobis, tanquam in mari submersa atque deleta
sunt. Cantemus ergo Domino: gloriose enim magnificatus est; equum
et equitem projecit in mare, superbiam et superbum delevit in
Baptismo. Jam quippe humilis subditus Deo cantat hoc canticum. Nam
superbo gloriam suam quaerenti, et se magnificanti, non est gloriose
magnificatus Dominus. Justificatus autem impius, credendo in eum qui
justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV,
5), ut justus ex fide vivat (Id. I, 17); ne ignorans Dei
justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non sit
subjectus (Id. X, 3); verissime cantat adjutorem et protectorem
sibi Dominum in salutem, Deum suum, quem honorificat. Neque enim
est ex illis elatis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum
honorificaverunt (Id. I, 21). Dicit itaque, Deus patris
mei. Deus est enim patris Abraham, qui credidit Deo, et deputatum
est illi ad justitiam (Id. IV, 3). Et ideo parvuli, non de
nostra justitia praesumentes, sed de ipsius gratia, magnificamus
Dominum, quoniam ipse conterit pugnas, qui pax est nostra. Et ideo
Dominus nomen est illi: cui dicimus apud Isaiam, Posside nos
(Isai. XXVI, 13). Dominus nomen est illi. Non eramus, et
fecit nos: perieramus, et invenit nos: vendideramus nos, et emit
nos. Dominus nomen est illi. Currus Pharaonis et exercitum ejus
projecit in mare. Et exaltationes saeculares, et catervas
innumerabilium peccatorum, quae in nobis diabolo militabant, delevit
in Baptismo. Ternos stratores curribus imposuerat, qui nos timore
doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant.
Haec omnia submersa sunt in Rubro mari, quia illi consepulti sumus
per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4), qui pro nobis
flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ita Rubro pelago omnes
hostes operuit, qui cruenta morte, qua nostra peccata consumerentur,
Baptismum consecravit. Quod si hostes nostri devenerint in profundum
tanquam lapis, illos solos possidet, et cum illis solis est duritia
diaboli, de quibus scriptum est, Peccator cum in profundum venerit
malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Non enim credunt
dimitti sibi posse quae fecerunt: et ea desperatione gravius altiusque
merguntur. Sed, Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute;
dextera manus tua, Domine, confregit inimicos; et multitudine
majestatis tuae, Domine, contrivisti adversarios. Misisti quippe
iram tuam, et comedit eos tanquam stipulam. Timuimus enim te
nascentem, et credidimus in te, et omnia delicta nostra consumpta
sunt. Nam quare per spiritum irae Domini divisa est aqua, et
gelaverunt tanquam murus aquae, gelaverunt fluctus in medio mari; cum
in ista divisione aquae, gelantibus fluctibus, via patuerit populo
liberato? Cur ergo non potius per spiritum misericordiae Domini
divisa est aqua; nisi quia terror irae Dei, quam contemnit ille
peccator, qui venit ad profundum malorum, ipse compellit ad
Baptismum, ut per aquam non praefocantem, sed transeuntes per viam
liberemur? Dixit inimicus, Persequar, et comprehendam; partibor
spolia, et replebo animam meam; interficiam gladio meo, dominabitur
manus mea. Neque intelligit inimicus vim dominici Sacramenti, quae
est in Baptismo salutari, eis qui credunt et sperant in eum: et adhuc
putat etiam dominari baptizatis posse peccata, quoniam carnis
fragilitate tentantur, nesciens ubi, et quando, et quomodo
perficiatur plena totius hominis renovatio, quae in Baptismo
inchoatur, et praesignatur, et spe certissima jam tenetur. Tunc enim
et mortale hoc induet immortalitatem, et evacuato penitus omni
principatu et potestate, erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV,
53, 54, 24, 28). Nunc autem, quamdiu corpus, quod
corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), dicit inimicus,
Persequar, et comprehendam. Sed misisti spiritum tuum, et operuit
eos mare. Modo non dicitur spiritus irae Dei, quando mare operuit
inimicos: et paulo ante dictum est, per spiritum irae tuae divisa est
aqua; cum per hoc potius transiens Dei populus liberatus sit. Sed
nimirum videtur Deus non irasci, cui sunt impunita peccata, et magis
ingravescit. Unde plumbo comparatus in profunda descendit, tanto
magis, quanto magis videt eos qui per fidem justificati sunt, et pro
spe futurae vitae praesentia mala tolerant, in laboribus vivere, in
quibus eos perferendis confirmat Spiritus Dei. Misit ergo Deus
Spiritum suum ad consolandos et exercendos in laboribus justos; et
operuit mare impios, non solum putantes nihil interesse inter se et
illos; sed potius aestimantes illis esse iratum Deum, qui tantis
tribulationibus affligerentur, sibi autem propitium, qui tantis
prosperitatibus laetarentur. Ita descenderunt tanquam plumbum in aquam
validissimam. Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis
tibi? gloriosus in sanctis, qui non gloriantur in se: mirabilis in
majestatibus, qui facis prodigia. Haec enim quae tunc facta sunt,
futurum aliquid praenuntiabant, quoniam figurae nostrae fuerunt.
Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra. Nullum certe
Aegyptiorum illo tempore terrae hiatus absorbuit; aqua cooperti sunt,
in mari perierunt. Quid est ergo, Extendisti dexteram tuam,
transvoravit eos terra? An recte intelligimus dexteram Dei eum, de
quo Isaias dicit, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai.
LIII, 1)? Ipse est enim unicus Filius, cui non pepercit
Pater, sed pro omnibus nobis tradidit illum (Rom. VIII,
32). Atque ita in cruce extendit manum suam dexteram, et
transvoravit impios terra, cum se victores, et illum contemptibilem
putabant. Terra enim tradita est in manus impii, et faciem judicium
ejus operuit (Job IX, 24), id est, divinitatem ejus. Ita
gubernavit Dominus populum suum, tanquam illo ligno portatum, ubi
terra, id est, caro Domini extenta impios transvoravit. Neque enim
navi transivit populus mare, ut gubernasti proprie diceretur. Sed
gubernasti justitia tua populum tuum, non praesumentem de justitia
sua, sed ex fide viventem sub gratia tua: populum tuum hunc, quem
liberasti. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II,
19).
3. Transitus per eremum figura peregrinationis nostrae in hac vita,
in qua adversantes superamus auxilio Christi.---Exhortatus es in
virtute tua, id est, in Christo tuo. Quia quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Et si crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII. 4).
Exhortatus es in virtute tua, et in refectione sancta tua. In eo
quippe quod carnis mortalitas in illo refecta est per resurrectionem,
et in illo jam corruptibile hoc induit incorruptionem, exhortati sumus
in futurum sperantes, et propter haec omnia praesentia tolerantes.
Restat enim post Baptismum transitus per eremum, per vitam quae
agitur in spe, donec veniamus ad terram promissionis, terram viventium
ubi nobis est portio Dominus, in aeternam Jerusalem; quo donec
veniamus, tota ista vita eremus nobis est, et tota tentatio. Sed in
eo qui vicit saeculum, vincit omnia populus Dei. Nam sicut in
Baptismo, tanquam hostes a tergo insequentes, praeterita peccata
delentur: sic post Baptismum, in itinere vitae hujus, cum escam
spiritualem manducamus, et potum spiritualem bibimus, omnia nobis
adversantia superamus. Terruit quippe inimicos viae nostrae nomen
Imperatoris nostri. Prius enim surrexit ira gentium ad perdendum
nomen christianum; ubi autem ira nihil potuit, conversa est in
dolorem, et magis magisque fide crescente atque occupante omnia, dolor
conversus est in timorem; ut et superbi hujus saeculi, tanquam
volatilia coeli, sub umbra oleris illius, quod ex minutissimo grano
sinapis multum crevit, refugium protectionemque conquirant (Matth.
XIII, 31, 32). Sic et in hoc cantico, ubi commemorantur
ea, quae tunc in figura contingebant in illis, servatus est ordo
irae, doloris, et timoris gentium. Audierunt, inquit, gentes, et
iratae sunt; dolores comprehenderunt habitatores Philistiim. Tunc
festinaverunt, id est conturbati sunt, duces Edom, et principes
Moabitarum: apprehendit eos tremor: tabuerunt omnes inhabitantes
Chanaan. Incumbat in eos tremor, et timor magnitudinis brachii tui.
Fiant tanquam lapides, donec transeat populus tuus, Domine, donec
transeat populus tuus hic, quem acquisisti. Sic factum est, sic
fit. Admiratione stupentes tanquam lapides fiunt inimici Ecclesiae,
donec transeamus ad patriam. Sed et qui resistere tentaverint, sicut
tunc Amalech extentis manibus Moysi (Exod. XVIII), ita nunc
in signo crucis dominicae superantur. Atque ita introducimur, atque
plantamur in monte haereditatis Domini, qui ex parvo lapide, quem
vidit Daniel, crevit et implevit universam terram (Dan. II,
34, 35). Haec praeparata est habitatio Domini. Templum enim
Dei sanctum est, et sanctificatio domus ejus quae ab ipso est.
Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (I
Cor. III, 17). Et ne quisquam respiceret ad terrenam
Jerusalem, ubi templum istud figuram quamdam temporaliter gessit,
sicut oportuit, significavit de regno aeterno se dicere, quod est
aeterna haereditas Dei, aeterna Jerusalem. Secutus enim ait: Quae
praeparaverunt manus tuae, Domine, qui regnas semper, et in
sempiternum, et adhuc. Estne quid ultra quam in sempiternum? Quis
hoc dixerit? Cur ergo addidit, et adhuc? Forte quia solet
sempiternum et pro longo nimis tempore intelligi, ad hoc additum est,
et adhuc, ut verum sempiternum, quod sine fine est, intelligeretur.
An quia regnat Deus semper in coelestibus, quae statuit in saeculum
saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit (Psal.
CXLVIII, 6); et in sempiternum in eis quibus ex
transgressione praecepti postea conversis peccata dimisit, et eos
acquisivit ex tempore, eisque beatitudinem sine fine donavit; regnat
et adhuc in eos, quos sub populi sui pedibus in suppliciis justissimis
ordinavit? Neque enim quisquam ejus regno subtrahitur, cujus aeterna
lege in distributione dandi atque reddendi et meritis praemiorum atque
poenarum, et justissima ordinatione creaturae cunctae coercentur.
Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi
IV, 6). Quia intravit equitatus Pharaonis cum curribus et
adscensoribus in mare; et adduxit super eos Dominus aquas maris.
Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare.
4. Maria tympano assumpto concinens quid figurat. Hoc cantavit
Moyses et filii Israel, hoc Maria prophetissa et filiae Israel cum
ea, hoc et nos modo, sive viri et feminae, sive spiritus et caro
nostra. Qui enim Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam
crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V,
24). Hoc significare congruenter intelligitur tympanum, quod
assumpsit Maria, ut huic cantico consonaret. In ligno enim caro
extenditur, ut tympanum fiat: et ex cruce discunt suavem sonum gratiae
confiteri. Humiles ergo per Baptismum facti gratiae pietate, et
exstincta ibi nostra superbia, per quam superbus inimicus nobis
dominabatur, ut jam qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor.
I, 31), Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum
et equitem projecit in mare.
ÿ
|
|