|
1. Susanna exemplum pudicitiae conjugalis. Castitas donum Dei.
Susanna divinitus liberata a falsis testibus. Divinae lectiones, et
sancta oracula Dei, quae insonuerunt auribus nostris, nidum faciant
in mentibus nostris: non volent et transeant, aut sedeant, et
discedant ; sed aliquid pariant. Nam si passer invenit sibi domum,
et turtur nidum ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII,
4); quanto magis passer verbum Dei et turtur misericordia Dei?
Audivimus de Susanna lectionem: aedificetur pudicitia conjugalis, et
tam firmo fundamento innitatur muroque valletur, ut et insidiantes
repellat, et falsos testes convincat. Remanserat casta mulier
moritura, nisi adesset qui videbat quod judicantes latebat.
Conscripta sunt verba ejus, quae habuit in paradiso, hoc est in
viridario suo: quae verba nullus hominum audivit, nisi soli duo, qui
pudori uxoris alienae insidiabantur, et reluctanti falsum testimonium
meditabantur. Illi soli audierunt quod dictum est: Angustiae mihi
undique. Si enim hoc fecero, mors mihi est; si autem non fecero,
non effugiam manus vestras. Melius est autem mihi manus vestras non
evadere, quam in conspectu Dei peccare (Dan. XIII, 22).
Contemnebat quod audiebat, quia timebat quem non videbat; cujus tamen
divinis oculis erat ipsa conspicua. Neque enim quomodo illa Deum non
videdat, sic non videbatur a Deo. Videbat Deus quod aedificabat,
inspiciebat opus suum, habitabat templum suum; ibi erat ipse,
insidiantibus respondebat. Nam si castitatis dator deseruisset,
castitas interiisset. Ait ergo, Angustiae mihi undique. Sed et
exspectabat eum, qui eam salvam faceret a pusillanimitate, et
tempestate falsorum testium, tanquam ventorum malorum. In illis tamen
ventis et fluctibus naufragium castitas non fecit; quia Dominus
gubernavit. Clamatum est, ventum est, processum est: pervenit causa
ad judicium. Domus Susannae crediderat contra dominam senioribus
falsis: et quamvis anteacta illaesa et immaculata vita idoneum
videretur pudicitiae testimonium perhibere; illis tamen irreligiosum
videbatur senioribus non credere. Nullus talis sermo unquam sonuerat
de Susanna. Illi ergo falsi testes; sed noti Deo. Aliud credebat
domus, aliud videbat Dominus: sed quod videbat Dominus, homines
nesciebant, senioribus recte credi videbatur. Ergo moriendum erat:
sed si caro moreretur, castitas coronaretur. Adfuit Dominus
precanti, exaudivit quam noverat: non deseruit ne moreretur, cui
subvenit ne adulteraretur. Excitavit Dominus spiritum sanctum
Danielis adhuc novelli aetate, sed robusti pietate. Quia ergo erat
in eo propheticus Spiritus, continuo nequissimorum seniorum vidit
fallaciam. Sed quod ille intuebatur, providendum erat quomodo
caeteris monstraretur. Falsi, inquit, testes sunt; redite in
judicium. Sed quod falsi essent, ille noverat, cui propheticus
Spiritus revelaverat: docendi erant qui nesciebant. Ergo si judices
docendi, testes procul dubio convincendi. Convincens ergo eos,
intendens falsitatem testimonii, quam ipse jam noverat, jussit eos ab
invicem separari. Interrogavit singulos: unam enim concupiscentiam
habere ambo potuerunt, sed unum consilium meditari non potuerunt.
Interrogatus est unus, sub quam arborem comprehendisset adulteros;
respondit, Sub lentisco. Interrogatus est alius; respondit, Sub
ilice. Dissonantia testimoniorum patefecit veritatem, liberavit
castitatem (Dan. XIII).
2. Susannae, quia liberata est, non major exinde felicitas. Et
castitas quidem, fratres, sicut jam dixi, liberaretur et
coronaretur, etiamsi caro quandoque moritura, illo judicio moreretur.
Morituri enim sumus omnes: nec agit quisquam qui cupit evadere, ut
mortem auferat; sed ut differat debitum. Hoc omnes tenet, hoc omnes
reddituri sumus, quod de Adam traximus; et quod mori nolumus, ab
exactore hujus debiti non securitas datur, sed dilatio postulatur.
Susanna ergo religiosa mulier et pudica conjux erat utique quandoque
moritura: et ipsum quandoque si tunc esset, pudicitiae quid obesset,
dum caro conderetur sepulcro, et castitas redderetur Deo, coronaretur
a Deo? Putatis enim, fratres, tanquam ad magnum meritum pertinere,
si falsi testes, non praevaleant adversus innocentem? Non est magnum
meritum, si non praevaleat falsum testimonium adversus innocentem.
Magnum meritum esset, si adversus Dominum non praevaluisset. Ipse
autem Dominus noster Jesus Christus per linguas falsorum testium est
crucifixus. Sed ipsi quidem falsi testes ad horam praevaluerunt,
resurrecturo quid nocuerunt? Exemplo itaque suo Dominus Deus noster
in carne sua, in infirmitate sua, et in forma servi, quam suscepit ad
liberandum servum, ad quaerendum fugitivum, ad redimendum captivum,
solvendum vinctum, faciendum de servo fratrem; ad hoc veniens in forma
servi demonstravit servo exemplum, ne falsos testes perhorrescat; et
cum creduntur, non timeat. Possunt enim facere malam famam; sed non
possunt interficere conscientiam puram. Liberati sunt tres viri de
camino ignis ardentis, adfuit Deus eorum, deambulaverunt inter ignes
innoxios, circum ardentes et non urentes, et in ipsa deambulatione
laudes dixerunt Deo, et illaesi sicut missi fuerant, evaserunt;
adfuit ergo Deus eorum (Dan. III): numquid defuit Deus
Machabaeorum (II Machab. VII)? Illi evaserunt, illi mox
arserunt: utrique tentati, hi carne consumpti, hi carne illaesi; sed
utrique coronati. Ut evaderent flammas tres viri, Nabuchodonosor
praestitum est, ut crederet in Deum eorum. Nam qui eos potuit in
manifesto liberare, potuit et in occulto coronare. Sed si illos in
occulto coronasset, regem, qui saevierat, non liberasset. Salus
corporis illorum, salus animae facta est illius. Illi Deum laudando
evaserunt, sed praesentes ignes: ille in Deum credendo evasit, sed
aeternas gehennas. Plus ergo illi, quam illis, praestitum est.
Antiochus autem non erat dignus cui talia praestarentur, a quo
Machabaei torquebantur: ideo illis igne tormentisque consumptis,
exsultavit: sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII,
14).
3. Maria a falsa suspicione Joseph liberata. Qui ergo liberavit
Susannam mulierem castam, conjugem fidelem a falso testimonio
seniorum, ipse liberavit et virginem Mariam a falsa suspicione mariti
sui. Inventa est ergo virgo illa praegnans, ad quam vir non
accesserat. Uterus quidem fetu intumuerat; sed virginalis integritas
manserat. Seminatorem fidei fide conceperat, Deum in suum corpus
assumpserat, qui ejus corpus violari non permiserat: marito tamen
tanquam homini venit in suspicionem. Aliunde esse credebat, quod de
se non esse sciebat, et ipsum aliunde adulterium suspicabatur. Ab
angelo corrigitur. Quare dignus fuit ab angelo corrigi? Quia non in
illo erat malevola suspicio: quales Apostolus dicit malevolas
suspiciones nasci inter fratres (I Tim. VI, 4). Malevolae
suspiciones sunt calumniantium, benevolae suspiciones sunt
gubernantium. Licet cuiquam de filio male suspicari; sed de filio non
licet calumniari: utique suspicaris malum; sed optas invenire bonum.
Qui benevole suspicatur, vinci cupit: tunc enim bene laetatur,
quando falsum inventum fuerit quod male suspicabatur. Talis erat
Joseph circa conjugem suam, cui corpore non erat mixtus, sed tamen
fide jam fuerat copulatus. Venit ergo et virgo in falsam suspicionem:
sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria
adfuit angelus. Ad Joseph inquit angelus: Noli timere accipere
Mariam conjugem tuam: quod enim de ea nascitur, de Spiritu sancto
est (Matth. I, 18-20). Ablata suspicio est, quia inventa
redemptio est.
4. Virginum et conjugatarum castitas, praemium inaequale, sed
aeternum utraque habet. Jugum Christi lene et sarcina levis
amantibus. Gaudebant paulo ante conjugatae ad Susannam, gaudeant
virgines ad Mariam: utraeque teneant castitatem; illae conjugalem,
illae virginalem. Utraque enim castitas habet apud Deum meritum:
etsi virginalis major est, conjugalis minor; tamen utraque grata est
Deo, quia donum est Dei. Ad vitam aeternam omnes perveniunt; sed
in vita aeterna non omnes eumdem honorem, eamdem dignitatem, idem
meritum comparant. Sic erit vita aeterna et regnum Dei, quomodo,
similitudinis causa, quod dicimus coelum. In coelo sunt omnia
sidera: sic et in regno Dei omnes erunt boni fideles. Vita aeterna
par erit omnibus: non enim ibi alius plus vivit, alius minus; quando
omnes sine fine victuri sumus. Ipse est denarius quem accepturi sunt
operarii, sive qui in vinea mane laboraverunt, sive qui ad horam
undecimam venerunt (Id. XX, 9, 10): denarius ille vita
aeterna est, quae omnibus par est. Sed intuemini coelum, recordamini
Apostolum: Alia corpora coelestia, et alia terrestria. Alia gloria
solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum; stella enim a
stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor.
XV, 40-42). Ergo unusquisque, fratres mei, pro dono quod
accepit, certet in hoc saeculo, ut gaudeat in futuro. Conjugatus
es? Inferior vita est, inferius praemium spera; aeternum tamen
regnum non despera. Praecepta tibi conjugalia retinenda sunt. Quid
enim, quia uxorem habes, non te debes agnoscere peregrinari in hoc
mundo, moriturum non te debes cogitare, exiturum de lecto voluptatis?
et vide quo utcumque pergas, ad tormentum calamitatis, an ad praemium
aeternitatis. Cogita ergo, serva quod accepisti, ferto sarcinam
tuam: quia levis est, si diligis; gravis, si odisti. Non enim
frustra Dominus ait, aut vere cum hoc ait, solis continentibus
loquebatur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et
ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia
mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris:
non carnibus vestris, sed animabus vestris. Jugum enim meum lene
est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30): levis
amanti, gravis neganti. Jugum Domini in cervicem sumpsisti? Lene
est, si bene conaris; asperum, si reluctaris. Circumstant
tentationes conjugalem vitam. Numquid enim ista Susanna ideo non
tentata est in ipsa pudicitia, quia marito erat conjuncta? Numquid
hae solae in hac parte non tentantur, quae viris copulantur? Ecce
Susanna uxor aliena erat, maritum habebat: tamen tentata est,
fluctuavit in tempestate. Angustiae, inquit, mihi sunt undique. A
falsis enim testibus timuit mori: sed a Deo judice vero timuit penitus
mori. A falsis enim testibus ad tempus moreretur: a judice Deo in
aeternum puniretur. Appendit, elegit: prius timuit, et appendit;
appendit, et elegit; elegit, et vicit. Docuit feminas conjugatas
religiosas, tentatori resistere docuit, pugnare docuit, laborare
docuit, adjutorium implorare docuit.
5. Feminis exemplum Susanna. Agendum non solum ut bona sit vita,
sed et fama illaesa. Si de femina tanta Scriptura testis est;
numquid viros deseruit? numquid eis exemplum imitationis deesse
permisit? Intuebamur Susannam tentatam a viris concupiscentibus ejus
corruptionem, intuebamur certantem. Lectio illa theatrum nostri
cordis erat, athletam Dei pudicum spiritum exspectabamus, certantem
adversarium videbamus, de victo cum vitrice triumphemus. Habent
exemplum suum religiosae conjuges, habent quod imitentur. Deo debeant
quod servant, non homini: tunc enim servant, si Deo debeant; tunc
servant, si illi debeant, qui videt quod servant, quod etiam maritus
non videt. Saepe enim absens est maritus, semper est praesens Deus:
et aliquando, quia homo est maritus, suspicatur falsum; tunc oret
mulier pro marito suo suspicante falsum; oret ut ille salvetur, non ut
ille damnetur. Falsa enim viri suspicio non claudit oculos Dei.
Illius conscientia nuda est coram illo, qui creat eam. Ipse enim ad
tempus oppressam liberat in aeternum. Sed oret pro marito, et det
operam non solum habere bonam vitam, sed etiam illaesam famam. Bonam
enim vitam ipsa pudicitia liberat, ne damnetur: bona vero fama alios
liberat, ne falsum suspicando labantur, et forte in peccatum
decidant, dum quod non vident judicant: sicuti judices isti
ceciderunt, et Daniel sanctus, imo per Danielem Dominus, magis
illos judices, quam Susannam, ab interiore morte liberavit.
Liberavit enim illam, ne ad tempus damnaretur: liberavit autem
illos, ne male judicando et innocentem damnando, in aeternum
supplicium caderent ejus judicis, quem nemo potest corrumpere, a quo
nemo se potest abscondere.
6. Joseph viris exemplum pudicitiae. Dicebam ergo de viris, quia
nec ipsi sine exemplo dimissi sunt. Viri casti, viri timentes Deum,
viri quibus sufficiunt conjuges suae; viri qui non violatis quod vobis
violari non vultis; viri qui fidem, quam exegistis, reddidistis;
expsectate et vos me commemorante, quod exspectabant uxores vestrae
lectore recitante. Nec vos sine exemplo Scriptura divina dimisit.
Illae Susannam audiebant, et in ea vincente gaudebant: vos Joseph
attendite; non illum Joseph, cui desponsata fuerat virgo Maria,
quae peperit Christum; nam ille suspicione tentatus est, et ab angelo
mox sanatus est. Alium Joseph sancta Scriptura testatur, quem
tentavit impudica: amavit pulchrum non casta, sed perversa mente, ubi
oculos non habebat, ubi videretur spiritualis et invisibilis
pulchritudo; quem amabat pulchrum, nolebat castum. Amavit alienum,
amavit servum viri sui: sed fidem servantem domino suo non amavit. An
putas amavit illum, an potius se? Ego puto quia nec illum, nec se.
Si enim illum amabat, quare volebat perdere? si se amabat, quare
volebat perire? Ecce probavi quia non amabat. Veneno libidinis
ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed ille noverat videre,
quod illa non noverat. Pulchrior erat intus, quam foris; pulchrior
in cordis luce, quam in carnis cute: quo illius feminae oculi non
penetrabant, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo
interiorem pulchritudinem castitatis, quando illam maculari, quando
violari illius feminae tentatione permitteret? Amabat illa; sed
amabat et ille: et plus erat quod amabat ille, quam quod amabat illa;
quia videbat ille, quod non videbat illa.
7. Castitatem in aliis impudici vel ipsi amant. Si vis videre
quomodocumque spiritualem pulchritudinem pudicitiae, si habes ad illam
qualescumque oculos, exempli gratia aliquid tibi propono: ipsam amas
in conjuge tua. Noli ergo odisse in aliena, quod amas in tua.
Quidnam amas in tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena,
quam amas in tua: hanc odisti in aliena, cum qua concumbendo ejus vis
perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena?
Quod amas in tua, hoc vis perdere in aliena? Quomodo habebis
orationem pietatis, homicida castitatis? Serva ergo in aliena, quod
servari cupis in tua: ipsam castitatem potius dilige, quam carnem.
Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris tuae, non
castitatis. Sordida quidem cogitatio; sed non te dimitto sine
exemplo. Ego enim puto quod castitatem plus ames in conjuge tua, quam
carnem. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem esse castitatis
magis quam carnis, hanc amas in filia tua. Quis hominum est qui non
filias suas castas esse velit? quis hominum est qui non filiarum suarum
congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? numquid concupiscis
corpus pulchrum, ubi exhorrescis incestum? Ecce probavi te amatorem
esse castitatis. Si ergo amatorem castitatis ostendi te, quid te
offendisti, ut non illam ames in te? Ecce habes compendium, ama in
te quod amas in filia tua: ama hoc in uxore aliena; quia et filia tua
uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Si uxorem alienam
amaveveris, non continuo habebis: si castitatem amaveris, mox
habebis. Ama ergo castitatem, ut habeas aeternam felicitatem.
8. Pudicitiae amore resistendum in tentatione exemplo Susannae et
Joseph. Sed forte tentaberis, amabit te mulier impudica, inveniet
te in solitudine, conabitur extorquere complexum; si renueris,
minabitur infamando supplicium. Hoc seniores falsi Susannae
fecerunt, hoc uxor domini sui fecit sancto Joseph Sed attendite
illum, quem attendit et Susanna et Joseph. Num quia nullus testis
est, Deus ibi non est? Ejus oculos noluit offendere Joseph, oculos
Domini sui praesentis. Noluit impudicae mulieri ad concubitum
illicitum consentire. Repulit concupiscentiam alienam, amplexus est
pudicitiam suam. Fecit tamen illa, quod minata est: mentita est
viro; credita est a suo marito. Adhuc patiens Deus. Traditur
Joseph in carcerem; custoditur tanquam reus, a quo non est offensus
Deus: sed nec ibi defuit Deus, quia ille non erat reus. Adfuit
Dominus Joseph patienti: quod non cito subvenit, ad majora praemia
distulit (Gen. XXXIX, XLI). Laetificavit merito, quem
exercuit supplicio. Debuit enim sanctus ipse Joseph pro ipsa
pudicitia aliquid etiam durum pati, hoc est, amarum. Si ipsam
impudicam mulierem forsitan amaret, pro illa paratus esset dura
perpeti: et illa amorem suum erga se non probaret, nisi propter illam
talia molesta vel dura toleraret, et charitati, imo non charitati,
sed malae cupiditati, vicem redderet. Exardesceret illa in illum
vicissim, quia videret eum tanto amore suo inardescere, ut propterea
non recusaret quaecumque supplicia tolerare. Si hoc pro impudica,
quanto magis pro ipsa pudicitia? Bene ergo aliquando Deus differt
adjutorium suum; ut probet hominem, ut exerceat hominem, ut ipse sibi
homo innotescat. Nam Deum nihil latet.
9. Pro pudicitia spernendae delectationes et molestiae. Hoc ergo
monuerim Charitatem vestram, fratres, ut ante omnia concupiscentiis
carnalibus et gaudiis saecularibus et vanae pompae et volaticae,
vaporique vitae hujus praesentis praeponatis decus et pulchritudinem
sapientiae, praeponatis dulcedinem suavitatemque sapientiae,
praeponatis decus pudicitiae, pulchritudinem castitatis. Haec omnia
abscondita sunt in thesauro coelesti, nudae coram oculis Dei gemmae
sunt istae pretiosae, multum lucent; si oculos habetis, videtis.
Diversis ergo et illicitis delectationibus ista praeponite; et si
tentatio usque accesserit, ut etiam molestiam patiamini, fratres mei,
quis non patiatur propter sacculum suum? quis non patiatur pro agro
suo, pro uno lapide limitis agri sui? Si pro his rebus patiamini,
quas non habetis in potestate, quamdiu vultis retinere, et quibus
vultis dimittere; sed saepe amittuntur, cum vivimus, saepe post
mortem nostram ab eis quos odimus, possidentur: si pro his bonis (si
tamen dicenda sunt bona, quae non faciunt bonos) tanta mala homines
aequo animo patiuntur; pro fide quare pigri sunt? pro thesauro
coelesti quare timidi sunt? pro illis divitiis, quas nec naufragia
nobis possunt auferre? Justus enim naufragus evadit dives et nudus.
10. Job in stercore quam dives. His divitiis plenus erat sanctus
Job: omnia uno ictu perierunt, nihil in domo ejus remanserat, quibus
paulo ante opulentus videbatur, subito mendicus, in stercore a capite
usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? Quid
interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat
Deus: sed habebat ipsum, qui dederat omnia, Deum. Nudus,
inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram.
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est: sit nomen Domini benedictum. Certe pauper est? certe nihil
habet? Si nihil remanet, de quo thesauro gemmae istae laudis Dei
proferebantur? Postea usque ad carnem tentator accessit: omnibus
sublatis, tentatricem mulierem reliquit. Evam dimisit; sed Adam
ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori
blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, tanquam una ex
insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala
cur non toleramus (Job I et II)? O virum putrem et integrum! o
foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et
in coelo regnantem! Si amamus, imitemur; ut imitemur, laboremus;
et si in labore subdeficimus, adjutorium imploremus. Adjuvat
certantem qui certamen indixit. Non enim sic te Deus exspectat
certantem, ut populus aurigam: clamare novit, adjuvare non novit.
Non sic te Deus esxpectat certantem, ut agonista exspectat athletam:
coronam feneam parat, vires subministrare laboranti non novit; nec
enim potest, homo enim est, non Deus. Et forte dum exspectat, plus
laborat sedendo, quam ille luctando. Nam Deus quando exspectat
certatores suos, adjuvat eos invocatus: nam ejus athletae vox est in
Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua,
Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non ergo simus
pigri, fratres mei: petamus, quaeramus, pulsemus. Omnis enim qui
petit, accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur
(Matth. VII, 8).
|
|