|
1. Pugna inter amorem Dei et amorem saeculi. Amores duo in hac
vita secum in omni tentatione luctantur, amor saeculi, et amor Dei;
et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tanquam pondere trahit.
Non enim pennis aut pedibus, sed affectibus venimus ad Deum. Et
rursum non corporeis nodis et vinculis, sed contrariis affectibus
terrae inhaeremus. Venit Christus mutare amorem, et de terreno
facere vitae coelestis amatorem: homo propter nos factus, qui nos
homines fecit; et assumens hominem Deus, ut homines faceret deos.
Hic propositus nobis agon, haec lucta cum carne, haec lucta cum
diabolo, haec lucta cum saeculo. Sed fidamus, quoniam ille qui hoc
certamen indixit, non sine adjutorio suo spectat, nec de viribus
nostris ut praesumamus hortatur. Qui enim de viribus suis praesumit,
utique quia homo est, de viribus praesumit hominis: et maledictus
omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Hujus
pii et sancti amoris flamma ardentes martyres, fenum quidem carnis
robore mentis arserunt; ipsi autem integri in spiritu ad eum, quo
accensi sunt, pervenerunt. Praestabitur tamen ipsa contemnenti carni
honor debitus in resurrectione mortuorum. Ideo enim seminata est in
contumelia, ut resurgat in gloria.
2. Amandus Deus super parentes. Hoc amore accensis, vel potius ut
accendantur hoc dicit: Qui amat patrem aut matrem super me, non est
me dignus: et qui non tulerit crucem suam et secutus fuerit me, non
est me dignus (Matth. X, 37 et 38). Amorem parentum,
uxoris, filiorum, non abstulit, sed ordinavit: non dixit, Qui
amat; sed, qui amat super me. Hoc est quod Ecclesia loquitur in
Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II,
4). Ama patrem, sed noli super Dominum: ama genitorem, sed noli
super Creatorem. Pater genuit, sed non ipse formavit: nam quis,
aut qualis sibi nasciturus esset, cum seminaret, ignoravit. Pater
nutrivit, sed non de suo pater panem esurienti instituit. Postremo
quidquid tibi pater reservat in terra, decedit ut succedas, vitae tuae
locum faciet morte sua. Pater autem Deus quod tibi servat, secum
servat; ut haereditatem cum ipso possideas patre, nec eum decessorem
quasi successor exspectes, sed inhaereas semper mansuro, semper in
illo mansurus. Ama ergo patrem, sed noli super Deum tuum. Ama
matrem tuam, sed noli super Ecclesiam, quae te genuit ad vitam
aeternam. Denique ex ipsorum parentum amore perpende quantum diligere
debeas Deum et Ecclesiam. Si enim tantum diligendi sunt qui
genuerunt moriturum, quanta charitate diligendi sunt qui genuerunt ad
aeternitatem venturum, in aeternitatem mansurum? Ama uxorem, ama
filios secundum Deum, ut consulas eis ad Deum colendum tecum: cui
junctus cum fueris, separationem nullam timebis. Ideo non debes illos
plus Deo diligere, quos omnino male diligis, si neglexeris tecum ad
Deum ducere. Veniet fortasse hora martyrii. Tu vis confiteri
Christum. Confessus excipies fortasse temporis poenam, excipies
temporalem mortem. Pater, aut uxor, aut filius blandiuntur ne
moriaris, et blandiendo efficiunt ut moriaris. Si non efficiant,
illic tibi veniet in mentem, Qui amat patrem, aut matrem, aut
uxorem, aut filios super me, non est me dignus.
3. Humanus affectus exemplo Christi vincendus. Humana voluntas in
Christo mortem refugiens. Sed blandimentis suorum flectitur carnalis
affectus, et quodam modo labitur humana mollities. Restringe sinus
fluentis vestis, virtute accingere. Cruciat te amor carnis? Tolle
crucem tuam, et sequere Dominum. Et ipse tibi Salvator tuus,
quamvis in carne Deus, quamvis cum carne Deus, humanum tamen
demonstravit affectum, ubi ait: Pater, si possibile est, transeat a
me calix iste (Matth. XXVI, 39). Noverat quod calix iste
transire non poterat, ad eum bibendum venerat. Voluntate, non
necessitate, bibendus ille calix. Omnipotens erat: si vellet,
utique transiret, quia Deus cum Patre, et ipse et Deus Pater unus
Deus. Sed ex forma servi, ex eo quod suscepit abs te pro te, vocem
hominis, vocem carnis emisit. Te in se dignatus est transfigurare,
ut de illo loquereris infirma, ut in illo apprehenderes fortia.
Voluntatem ostendit, qua tentari posses: et continuo docuit quam
voluntatem, cui voluntati praeferre deberes. Pater, inquit, si
fieri potest, transeat a me calix iste. Haec voluntas humana est;
hominem gero, ex forma servi loquor. Pater, si fieri potest,
transeat hic calix. Vox carnis est, non spiritus; vox infirmitatis,
non divinitatis. Si fieri potest, transeat calix iste. Illa est
voluntas, de qua et Petro dicitur, Cum autem senueris, alter te
cinget, et tollet, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18).
Unde ergo et martyres vicerunt? Quia voluntati carnis voluntatem
spiritus praeposuerunt. Amabant hanc vitam, et deponderabant. Inde
considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista
peritura. Moriturus mori non vult; et tamen erit necessario moriens,
quamvis continue mori nolens. Nil agis quod mori non vis, nil
efficis, nil extorques: nullam habes potestatem tollendi mortis
necessitatem. Veniet, te nolente, quod times; aderit, te
recusante, quod differs. Mortem quippe satagis ut differas; numquid
ut auferas? Si ergo in amatoribus hujus vitae tantum de differenda
morte satagitur, quantum de auferenda laborandum est? Mori certe non
vis. Muta amorem, et ostenditur tibi mors, non quae te nolente
aderit, sed quae, si volueris, non erit.
4. Mors duplex, prima et secunda. Mors prima omnibus necessario
subeunda, altera solis malis parata. A morte temporali homo se
pecunia redimit; ab aeterna morte, justitia. Sanguis Christi pro
nostra redemptione fusus. Vide ergo, si aliquantum in corde tuo amor
evigilavit, si scintilla de cinere carnis emicuit, si aliquid roboris
in corde tuo comprehendit, quod vento tentationis non solum non
exstinguatur, sed etiam vehementius accendatur: si non ardes ut
stupa, quae uno levi flatu exstinguaris; sed ardes ut robur, ardes ut
carbo, ut flatu potius exciteris: vide duas mortes, unam temporalem,
eamdemque primam; alteram sempiternam, et eamdem secundam. Prima
mors omnibus praeparata est: secunda solis malis, impiis,
infidelibus, blasphemis, et quidquid aliud sanae doctrinae
adversatur. Intende, propone tibi istas mortes duas. Si fieri
potest, ambas non vis pati. Scio, vivere amas, mori non vis; et de
hac vita in aliam vitam sic transire velles, ut non mortuus
resurgeres, sed vivus in melius mutareris. Hoc velles, hoc habet
humanus affectus; hoc ipsa anima nescio quo modo habet in voluntate et
cupiditate. Quoniam diligendo vitam, odit mortem: et quoniam carnem
suam non odit, nec ipsi vult accidere quod odit. Nemo enim unquam
carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Hunc affectum ostendit
Apostolus, ubi ait: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu
factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum
nostrum quod de coelo est superindui cupientes. In quo nolumus,
inquit, exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita.
Non vis spoliari: sed spoliandus es. Hoc tamen agas oportet, ut
spoliatus per mortem carnea tunica, inveniaris indutus lorica fidei.
Hoc enim secutus adjungit: Si tamen et induti, non nudi inveniamur
(II Cor. V, 1-4). Nam prima mors spoliatura est te carne,
interim seponenda, et suo tempore recipienda. Hoc velis, nolis.
Non enim quia vis, resurges; aut si nolis, non resurges; aut si
resurrectionem non credis, propterea non resurges. Opus est ut potius
agas, ut qui resurrecturus es, velis nolis, sic resurgas ut habeas
quod velis. Dominus quippe ipse Jesus dixit: Venit hora, quando
omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, sive
boni sint, sive mali sint; omnes qui in monumentis sunt, audient
vocem ejus, et procedent, et emittentur ex abditis. Nulla creatura
mortuum tenebit sub voce vivi Creatoris. Omnes, inquit, qui in
monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Hoc ut ait,
Omnes, fecit quasi confusionem et permixtionem. Sed audi
discretionem, audi et separationem: qui bona, inquit, fecerunt, in
resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii
(Joan. V, 28, 29). Hoc judicium, ad quod subeundum
resurgent impii, mors secunda appellatur. Quid ergo, christiane,
metuis istam primam? Et te invito veniet, et te recusante aderit.
Redimis te forte a barbaris, ne occidaris: redimis te magno, non
parcis omnino rebus tuis, et filios tuos spolias; et redemptus
crastino morieris. A diabolo te redimi oportet, qui te secum ad
secundam mortem trahit, ubi audient impii ad sinistram positi, Ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 41). Ab ista secunda morte oportet ut
redimaris. Respondebis, Unde? Noli quaerere hircos et tauros:
noli postremo arcam tuam discutere, et dicere in animo tuo, Ut me
redimerem a barbaris, habebam pecuniam: ut te redimas a secunda
morte, habeto justitiam. Pecuniam posset tibi ipso barbarus ante
tollere, et postea te captivum ducere, ut non esset unde te
redimeres, eo tua omnia possidente qui possedit et te: justitiam non
amittis invitus; in thesauro cordis intimo manet; ipsam tene, ipsam
posside, inde redimeris a secunda morte. Quae si nolis, ideo non
erit, quia illud, unde te ab ista morte redimes, si volueris, erit.
Justitiam voluntas impetrat a Domino, et bibit illam tanquam de fonte
suo. Ad quem fontem nullus prohibetur accedere, si dignus accedit.
Postremo adjutorium tuum vide. Redemit te a barbaris argentum tuum,
redemit te a prima morte pecunia tua: redemit te a secunda morte
sanguis Domini tui. Habuit ille sanguinem, unde nos redimeret; et
ad hoc accepit sanguinem, ut esset quem pro nobis redimendis
effunderet. Sanguis Domini tui, si vis, datus est pro te: si
nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit
sanguinem Deus meus, quo me redimeret: sed jam cum passus est, totum
dedit; quid illi remansit quod dei et pro me? Hoc est magnum, quia
semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est
salus, nolenti supplicium. Quid ergo dubitas, qui mori non vis, a
secunda potius morte liberari? qua liberaris, si vis tollere crucem
tuam, et sequi Dominum; quia ille tulit suam, et quaesivit servum.
5. Vita aeterna quantum amanda, cum tantum ametur vita temporalis.
In eos qui temporalis vitae amore perdunt vitam aeternam. Omnino,
fratres mei, non vos maxime hortantur ad amandam vitam aeternam, qui
sic amant temporalem vitam? Quanta faciunt homines, ut vivant paucos
dies? Quis enumerare poterit conatus et molimina omnium vivere
volentium, post paululum morientium? Quanta agunt pro ipsis paucis
diebus? Quid tantum agimus pro aeterna vita? Quid dicam, pro paucis
diebus redimendis, et his in terris? Paucos enim dies dico, si
liberatus senuerit; paucos dies dico, si liberatus puer decrepitus
factus fuerit. Non dico quia redemptus hodie, cras fortasse
morietur. Ecce ad incertum, propter ipsos paucos dies incertos,
quanta faciunt? quae excogitant? Si veniant per morbum corporis in
medici manus, salusque omnis a pronuntiantibus et inspicientibus
desperetur; si promittitur aliquis medicus, qui etiam desperatum
liberare sit idoneus, quanta promittuntur? quanta prorsus ad incertum
dantur? Ut modicum vivatur, hoc dimittitur unde vivatur. Jamvero si
in hostis aut praedonis manus inciderit, ne occidatur, ut redimatur,
etiam, si pater detentus fuerit, filii currunt, et quod eis
relicturus fuerat, impendunt, redempturi quem possint efferre. Quae
ambitiones? quae preces? qui conatus? quis hoc explicet? Et tamen
volo dicere aliud gravius, et nisi fieret, incredibilius. Quid enim
dico, quia dant homines pecuniam ut vivant, quia nihil sibi
dimittunt? Ut paucos dies eosdemque incertos paululum vivant cum
timore, vivant cum labore, quanta impendunt? quanta dant? Vae
generi humano! Dixi quod ut vivant impendunt unde vivant: quod est
pejus audite, quod est gravius, quod est sceleratius, quod est, ut
dixi, incredibile, nisi fiat. Ut liceat illis paululum vivere, dant
etiam illud, unde possent semper vivere. Quod dixi audite, et
intelligite. Adhuc enim clausum est, et tamen multos movet, quibus
jam Dominus cum clausum erat, aperuit. Dimitte illos qui dant et
perdunt unde possunt vivere, ut concedatur illis paululum vivere.
Illos attendite, qui perdunt unde possunt semper vivere, ut
concedatur eis paululum vivere. Quid est hoc? Fides vocatur, pietas
vocatur: haec omnis tanquam pecunia est, qua vita aeterna acquiritur.
Veniet de transverso inimicus territans, et non tibi dicet, Da mihi
pecuniam tuam, ut vivas: sed dicet tibi, Nega Christum, ut vivas.
Quod tu si feceris, ut liceat tibi paululum vivere, perdes unde
posses semper vivere. Hoc est amare vitam, qui timebas mortem? Homo
bone, quare timebas mortem, nisi amando vitam? Christus est vita.
Quare appetis parvam; ut perdas securam? An forte fidem non
perdidisti, sed quod perderes non habuisti? Tene ergo unde semper
vivas. Attende proximum tuum, quanta faciat ut modicum vivat.
Attende et illum qui Christum negavit, quantum malum fecit propter
paucos dies vitae. Et tu non vis ipsos paucos dies contemnere vitae,
ut nullo die moriaris, et in sempiterno vivas die, a Redemptore tuo
protegaris, in aeterno regno Angelis adaequeris? Quid amasti? quid
perdidisti? Ut sequereris Dominum, crucem tuam non tulisti.
6. Perdere animam, ut inveniatur anima. Vide quam prudentem te
velit, qui tibi dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me. Qui
invenerit, inquit, animam suam, perdet illam; et qui perdiderit eam
propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Qui
invenerit, perdet eam; qui perdiderit, inveniet illam. Ut perdas,
prius est ut invenias; et cum perdideris, postremum est ut rursum
invenias. Duae sunt inventiones: in medio est qua transit una
perditio. Nemo potest animam suam perdere propter Christum, nisi eam
prius invenerit; et nemo potest animam suam invenire in Christo, nisi
eam prius perdiderit. Inveni, ut perdas; perde, ut invenias.
Quomodo eam prius inventurus es, ut habeas quam perdas? Quando
cogitas te ex parte mortalem, quando cogitas eum qui te fecit, et
insufflando animam tibi creavit, et videris eam illi debere, qui
dedit; illi reddendam, qui commodavit; ab illo custodiendam, qui
instituit; invenisti animam tuam, inveniens eam in fide. Credidisti
enim hoc, et invenisti animam tuam. Nam perditus eras, antequam
crederes. Invenisti animam tuam: mortuus quippe fueras in
infidelitate, revixisti in fide. Talis es, de quo dici possit,
Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV,
32.) Ergo invenisti animam tuam in fide veritatis, si a morte
infidelitatis revixisti. Hoc est, animam tuam invenisti. Perde
eam, et anima tua semen tibi sit. Nam et agricola triturando et
ventilando invenit triticum, et rursus seminando perdit triticum.
Invenitur in area, quod perierat in semente. Perit in semente quod
inveniatur in messe. Qui ergo invenerit animam suam, perdet eam.
Qui laborat colligere, quare piger est seminare?
7. Animam cujus gratia perdere jubemur. Vide tamen ubi invenias,
et quare perdas. Unde enim invenires, nisi lumen tibi accenderet ille
cui dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine? (Psal.
XVII, 29.) Jam ergo invenisti, illo tibi accendente
lucernam. Vide quare perdas. Non enim passim perdendum est, quod
tam diligenter inventum est. Non ait, Qui perdiderit eam, inveniet
eam; sed, Qui perdiderit eam propter me. Naufragi forte
negotiatoris corpus cum in littore inspexeris, reddis lacrymas
miseratus, et dicis: Vae huic homini! propter aurum perdidit animam
suam. Bene plangis, bene miseraris. Redde illi fletum, cui non
praestas et auxilium. Propter aurum enim perdere animam suam
potuerit, propter aurum invenire non poterit. Ad damnum animae suae
idoneus fuit, ad eam lucrandam minus idoneus exstitit. Non enim
cogitandum est quod perdidit, sed quare perdidit. Si propter
avaritiam, ecce ubi jacet caro, ubi est quod erat charum? Et tamen
jussit avaritia, et propter aurum perdita est anima, et propter
Christum non perit anima, neque pereat. Stulte, noli dubitare:
audi consilium Creatoris. Ipse te instituit ut sapias, qui te fecit
antequam esses qui sapias. Audi, noli dubitare pro Christo animam
perdere. Fideli Creatori commendas quod diceris perdere. Tu quidem
perdes: sed ille suscipit, cui nihil perit. Si amas vitam, perde ut
invenias: quia cum inveneris, jam non erit quod perdas, non erit
quare perdas. Ea quippe invenitur vita, quae invenitur ut omnino
perire non possit. Quia et Christus, qui tibi nascendo, moriendo et
resurgendo dedit exemplum, surgens a mortuis jam non moritur, et mors
ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
|
|