|
1. Praesens vita spe futurae vitae contemnenda. Divitibus vita haec
somnus. Loquar Charitati vestrae, fratres, quod pertineat ad
contemptum praesentis saeculi, ad spem futuri saeculi. Si quaeris
quid contemnas, omnis martyr vitam praesentem contempsit: si quid
speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu
homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat,
erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum praecipit
Timotheo dicens: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe
sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deum vivum, qui
praestat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis, facile
tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut
apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Et maxime
hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum
habetis, et tamen cupiditate ardetis: quos quando pauperes intuentur,
murmurant, gemunt, laudant et invident; aequari optant, et impares
se dolent; et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt, Soli isti
sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues
divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam
erigamini, o vos divites: sed potius Apostolum audite, morbi
curatorem, et non verbi adulatorem. Vita ista somnus vester est:
divitiae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant
vitam veram. Paulum audite, et superbire nolite. Audi et Psalmum,
o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non
habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt
somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis
(Psal. LXXV, 6). Aliquando et mendicus in terra jacens et
frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet,
exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In
somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes. Tamen
donec evigilet, dives est: cum dormierit, invenit quod certum
doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et
thesauros somnianti. Nam ille dives, qui induebatur purpura et
bysso, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis ante januam
jacentis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et
sepultus: evigilavit, et se in flamma invenit (Luc. XVI,
19-24). Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit;
quia nihil operatus est de manibus suis, id est, de divitiis suis.
2. Vita peritura redimitur omnibus bonis: vita aeterna quanti
emenda. Propter vitam quaeruntur divitiae, non vita propter
divitias: quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam
redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum ne vitam
amitterent. Totum dedisti barbaris quod habuisti, frater? Totum,
inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Totus
occidendus eram, ideo totum dedi. Et quare tibi hoc contigit? Vis
dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, pauperi non
subveniebas, ut per pauperem eleemosyna ad Christum perveniret?
Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti,
dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, et non
accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam
perituram, quanti comparanda est vita aeterna? Qui das hosti, ut
vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas
paucis diebus, quod hostis exigit facis, et quod Christus exigit,
contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci
sunt: et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia
omnes finierat; qui utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci
erant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus
plenos redimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce
inimicus, qui te captivaverat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi:
et ut viveres totum dedisti; hodie redemptus, cras moriturus; ab isto
redemptus, ab alio trucidandus. Ecce quanta a barbaris patiuntur
homines propter vitam temporalem, et piget aliquid pati pro vita
aeterna! Erudiant nos ista pericula, fratres. Ecce totum dedisti,
et abjecisti; et gaudes quia vivis, et hoc dicis: Etsi pauper,
nudus, egens, mendicus, gaudeo quia vivo, et istam lucem dulcem non
perdidi. Appareat Christus; paciscatur et ipse tecum: non barbarus
qui te captivaverat; sed qui pro te captus est, qui pro te occidi
dignatus est. Ille qui se dedit pro te, ipse tibi dicit: Mecum
paciscere. Habere vis te? habe et me. Oportet ut oderis te, et
diligas me. Vitam tuam perdendo invenies, ne tenendo perdas eam.
3. Divitiae ne hic pereant, in coelum praemittendae. De divitiis
tuis, quas amas possidere, quas pro vita praesente paratus es dare,
do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod
si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas eas, praemitte eas
quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus eas amittas, aut
mortuus. Jam dedi consilium: non dixi, Perde; sed, Serva. Jam
dixi, Thesaurizare vis? Bene: non dico, Noli; sed dico ubi.
Consultorem me accipe, non perditorem. Scriptum est, Thesaurizate
vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo
exterminat (Matth. VI, 20). Sed forte dicis: Non video
locum in coelo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus
sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam?
Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene
satis: si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo,
qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui
tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu
vivis, gubernat. Pecuniam servare vis? Serva quomodo vis. Si
inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam.
Commendo, inquit, servo meo. Bene: quanto melius Domino tuo? Et
servum tuum praeponis Domino tuo? O christianum virum! Servus tuus
fortassis auferet et fugiet: numquid Christus hoc facturus est?
Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum
ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas? Servo, inquit,
meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aurum meum.
Bene satis, praefers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo:
animam tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quanto melius, o
homo, illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est
in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam?
Servat tibi, qui servat et te. Laudas fidem servi tui? Etiam, ego
novi fidem servi mei. Tota fides ejus est, ne fraudet, ne tollat:
numquid agit ne perdat? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius,
et tulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam
excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in
coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset,
faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam
possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In coelo thesauriza: non
dicit tibi, Scalas quaere, machinas liga, pennas apta. Hoc dicit:
Mihi in terra da, et tibi in coelo servo. Ideo veni egere ego in
terra, ut sis tu dives in coelo. Fac trajectitium. Forte times
fraudatorem, ne perdas; et quaeris qui portet, qui migret. Christus
tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper et
laturam.
4. Christus accipit quod pauperibus erogatur. Cor hominis cum
thesauro suo. Sed Christum ubi invenio, inquit, in terra? Eum ubi
invenio, ut dem illi? Cum habeat fides mea, quod audio in
Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc sacramento imbutus sum:
passus est, mortuus et sepultus est, resurrexit tertio die, post
quadraginta dies in coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, in
fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo, ut ad eum
deferat? Noli satagere, totum audi: aut si totum audisti, vel
legisti, an istud nunquam audisti, quia cum Ecclesiam Saulus
persequeretur, superbus, crudelis, sanguinem Christianorum sitiens,
non audisti quid ei clamaverit, quem sedentem in coelo confiteris?
Recole. Quid ergo dixit? Saule, Saule, quid me persequeris
(Act. IX, 4)? Quem Paulus nec videbat, nec tangebat, in
coelo clamat, Quid me persequeris? Non ait, Quid persequeris
familiam meam, servos meos, sanctos meos, vel fratres? Nihil eorum
dixit. Et quid dixit? Quid me persequeris? ait, id est, membra
mea. Pro quibus in terra calcatis caput de coelo clamabat: quia et si
pedem tuum in terra calcet aliquis, lingua tua de capite clamat; non,
Calcas pedem meum; sed, Calcas me, dicis. Quid ergo dubitas?
quid dicis? Qui dixit Saulo, Quid me persequeris? ipse tibi
dicit, Pasce me. In terra Saulus saeviebat, et Christum in coelo
tangebat: sic et tu in terra eroga, et Christum in coelo pascis.
Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus.
Commovebuntur et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit,
Esurivi, et dedistis mihi manducare; respondebunt, Domine, quando
te vidimus esurientem? Et audient continuo, Cum uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Si audieras
hoc, aperte dic, Nolo dare: et non habes unde te excusare, sed voce
tua te damnare. De divitiis ergo tuis dicit tibi Dominus tuus, Dedi
consilium quid facias: amas divitias? Amo, inquis. Ergo migra
eas, et cum migraveris eas, sequere eas interim corde, cum vivis:
quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Id. VI,
21). Si autem in terra obruis cor tuum, erubesce quia mentiris,
cum respondes quando audis, Sursum cor. Nam dicitur, Sursum cor;
et continuo respondes, Habemus ad Dominum. Deo mentiris. Una hora
in ecclesia verum non dicis, Deo mentiris, quod semper hominibus
facis. Dicis, Habemus ad Dominum, et in terra obrutum habes cor;
quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
5. Divitiae verae regni coelorum. Divitiae terrenae nihil praeter
sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum
sequaris Si feceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dives
fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in
incerto divitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum,
ut apprehendas veram vitam: jam interroga Deum et Dominum tuum, et
dic illi, Ecce jam migravi, Domine, in coelum quod habui; vel quod
habeo, sic habeo, tanquam si non habeam. Tanti valet regnum
coelorum, quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere
tale est, ut tanti valeat. Hoc dicit Dominus tuus, quem
interrogasti de patrimonio tuo: Ad tempus victurus es, et postea
moriturus; in regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum victurus
es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad
subvectionem multa animalia quaeris, ne deficias; ad victum epulas
copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo
dives es, et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur,
nec rheda vehitur, nec mensam honestis implet apparatibus; nec ei
vestis texitur, quia luce aeterna vestitur. Disce, o homo dives,
veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis, ut habeas unde
multum manduces, quia deficis: ille te vere divitem facit, qui tibi
donat ne in aeternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora
quinta, antequam ad mensam accedas, esuris, et deficis, quia miser
es. Numquid hoc angelus sustinet? Absit. Nec esuriem, nec
defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non
est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de
divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias
invenisti, requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum
cogitas: cum dormis, latrones somnias. In die sollicitus, et nocte
pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi
regnum coelorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras
divitias, illam veram et beatam vitam, quanti paratus es redimere
istos miseros et laboriosos dies? Aliquid multo plus valere debet quod
multo plus est; quia regnum coelorum est.
6. Idem tractatur argumentum. Et quid faciam, inquis? Ecce,
sancte episcope, monita tua audivi, consilio tuo parui, jussum
Domini non sprevi, quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum
indigentibus communico; quid plus possum facere? Habes adhuc,
temetipsum habes: tu ipse plus es, tu dees rebus tuis, tu addendus
es. Consilium Domini tui fecisti? Feci, inquit. Quid mentiris?
Non totum fecisti: ex una parte fecisti, ex alia nihil tetigisti.
Audi quod jubet: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus.
Numquid dimisit eum? Et ne se ille perdere putaret quod pauperibus
erogavit, securum eum reddidit dicens, Et habebis thesaurum in
coelo. Numquid sufficit hoc? Non. Et quid? Veni, sequere me
(Matth. XIX, 21), dicit. Amas, et sequi vis eum quem
amas? Cucurrit, volavit: quaere qua. Nescio qua. O christianum!
nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico tibi, qua eum sequaris? Per
pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem,
per alapas et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem,
et per mortem. Quid piger es? Ecce demonstrata est tibi via. Sed
dura est, inquis, via; quis per istam illum sequatur? Erubesce
barbare, erubesce: a virtute vir diceris. Feminae secutae sunt,
quarum hodie natalitia celebramus. Feminarum martyrum Suburbitarum,
solemnitatem celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus
illarum, Redemptor vitae nostrae, de via angusta et aspera
praecedendo stratam eam vobis fecit, stratam securam, munitam,
Christus Dominus noster, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|