|
1. Vita haec mors verius quam vita. Vera vita nonnisi aeterna.
Recordamini nobiscum, dilectissimi fratres, dixisse Apostolum,
Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim
ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Dominus enim
noster Jesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et vita
(Joan. XIV, 6), ambulare nos voluit et per seipsum et ad se
ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi
ad veritatem et ad vitam, vitam scilicet aeternam, quae sola vita
dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius
vitae comparatione mors esse convincitur; quae tanta mutabilitate
variatur, et nulla stabilitate firmatur, et cursu brevissimo
terminatur. Et ideo Dominus illi diviti, qui ei dixerat, Magister
bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? respondit, Si vis
venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 16, 17).
Erat utique in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi
homini loquebatur. Sed quia ille de consequenda vita aeterna
quaesiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam aeternam;
sed, Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata: videlicet hoc
intelligi volens, quoniam quae vita aeterna non est, nec vita dicenda
est; quia vera vita nonnisi aeterna est. Hinc et Apostolus, cum
eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint,
inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent,
thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram
vitam (I Tim. VI, 18, 19). Quam dixit veram vitam, nisi
aeternam vitam, quae sola vita dicenda est, quia sola beata est? Nam
utique illi divites, quibus praecipiendum esse dicebat ut
apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum habebant istam
vitam: quam tamen Apostolus si veram vitam esse judicaret, non
diceret, Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam: nihil aliud admonens, nisi non esse veram
vitam divitum; vitam, quae ab stultis non solum vera, sed etiam beata
nominatur. Quomodo autem beata est, quae vera non est? Non ergo
beata vita est, nisi vera vita; nec vera vita est, nisi aeterna
vita, quam divites intelliguntur per quaslibet delicias nondum tenere;
et ideo per eleemosynas admonentur apprehendere: ut in fine audiant,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Nam
quia ipsum regnum aeterna vita est, paulo post consequenter idem
Dominus ostendit dicens: Ibunt illi in combustionem aeternam, justi
autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 35, 46).
2. Peregrinatio per fidem in hac vita. Hanc vitam donec
apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus,
non per speciem. Ille quippe ait, Ego sum via, veritas et vita.
In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nunc
per speculum in aenigmate, et haec est fides: tunc autem facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12), et illa erit species. Item
dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus
vestris: haec via est, ubi ex parte scimus. Sed paulo post dicit,
cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 16, 17,
19): illa erit species, quando in ista plenitudine, cum venerit
quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII,
10). Item dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo: haec est fides. Deinde subjungit, Cum
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in
gloria (Coloss. III, 3, 4): illa erit species. Dicit et
Joannes, Dilectissimi, nunc jam filii Dei sumus, et nondum
apparuit quod erimus: haec est fides. Deinde subnectit, Scimus quia
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. III, 2): illa erit species. Quocirca ipse
Dominus, qui ait, Ego sum via et veritas et vita, cum loqueretur ad
Judaeos, inter quos erant qui jam in eum crediderant, ad ipsos jam
sermones suos dirigens, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere
discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit
vos. Jam isti crediderant: nam Evangelista sic ait, Dicebat autem
Jesus ad eos qui crediderant in eum: Si manseritis in verbo meo,
vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos? (Joan. VIII, 31, 32). Jam ergo
crediderant, et tanquam in via in Christo ambulare jam coeperant.
Hortatur itaque illos ut permanendo perveniant. Quo perveniant, nisi
ad id quod ait, Veritas liberabit vos? Quae est illa liberatio,
nisi ab omni mutabilitate vanitatis, ab omni corruptione mortalitatis?
Ergo ipsa est vita vera, aeterna vita, quam nondum apprehendimus,
quamdiu peregrinamur a Domino: sed apprehensuri sumus, quia in ipso
Domino per fidem ambulamus, si in ejus verbo constantissime
permanemus. Nam secundum id quod ait, Ego sum via; secundum hoc
ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et
secundum id quod ait, et veritas et vita; secundum hoc ait, et
cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. In hac ergo
peregrinatione et in hac via, id est in fide, quid vos exhortor,
fratres, nisi verbis Apostoli dicentis, Has ergo promissiones
habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et
spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini (II Cor.
VII, 1)? Qui enim lucem illam sincerissimae atque incommutabilis
veritatis, antequam credant, sibi expetunt ministrari, cum eam
contueri non possint nisi per fidem corde mundato; Beati enim mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): similes sunt
hominibus caecis, qui corpoream lucem solis istius prius videre
desiderant, ut a caecitate sanentur; cum eam videre non possint, nisi
ante sanentur.
|
|