|
1. Timor Dei in Scripturis quam crebro commendatus. Multa nobis,
fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere
Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima
copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate
potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse
laetetur, aut si nondum est, esse desideret? Sed quid dicit
Scriptura? Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10).
Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus
moneat: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis
terram: servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore
(Psal. II, 10, 11). Unde et Apostolus dicit: Cum timore
et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II,
12). Legimus etiam scriptum, Concupisti sapientiam, serva
justitiam, et Dominus praebebit illam tibi. Multos enim reperimus
negligentissimos justitiae, et avidissimos sapientiae. Hos docet
Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi
servando quod negligunt. Serva, inquit, justitiam, et praebebit
illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest,
nisi Deum timeat, servare justitiam? Dicit enim alio loco, Nam qui
sine timore est, non poterit justificari (Eccli. I, 16, 33,
28). Porro si Dominus non praebet sapientiam, nisi servanti
justitiam, qui autem sine timore est, non poterit justificari:
recurritur ad illam sententiam, Initium sapientiae timor Domini.
2. Gradus a timore ad sapientiam. Isaias etiam propheta cum septem
illa notissima dona spiritualia commendaret, incipiens a sapientia
pervenit ad timorem Dei, tanquam de sublimi descendens ad nos, ut nos
doceret ascendere. Inde ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc
pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit,
Spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus
consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus
timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Sicut ergo ille, non
deficiendo, sed docendo a sapientia usque ad timorem descendit; sic
nos, non superbiendo, sed proficiendo a timore usque ad sapientiam
oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini. Ipsa est
enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit, Ascensiones in
corde ejus disposuit in convalle plorationis. Per convallem quippe
humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum,
et eo timore conterens cor in lacrymis confessionis et poenitentiae?
Quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L,
19). Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde
contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in
illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ita Psalmus dicit:
Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum
quem disposuit (Psal. LXXXIII, 6, 7). Ubi fiunt
ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a
convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit,
quem disposuit. Quis iste est locus, nisi quietis et pacis? Ibi
enim est illa clara, et quae nunquam marcescit sapientia. Unde ad nos
exercitandos quibusdam doctrinae gradibus descendit Isaias a sapientia
usque ad timorem, a loco scilicet sempiternae pacis usque ad convallem
temporalis plorationis: ut nos in confessione poenitentiae dolendo,
gemendo, flendo, non remaneamus in dolore et gemitu et fletu; sed
ascendentes ab ista convalle in montem spiritualem, ubi civitas sancta
Jerusalem mater nostra aeterna fundata est, imperturbabili laetitia
perfruamur. Ergo ille cum praeposuisset sapientiam, lumen scilicet
mentis indeficiens, adjunxit intellectum: tanquam quaerentibus unde ad
sapientiam veniretur, responderet, Ab intellectu; unde ad
intellectum, A consilio; unde ad consilium, A fortitudine; unde ad
fortitudinem, A scientia; unde ad scientiam, A pietate; unde ad
pietatem, A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium
sapientiae timor Domini. A convalle plorationis usque ad montem
pacis.
3. Gradus ex Isaia septem comparantur ad octo beatitudines
Evangelii.---Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
regnum coelorum (Matth. V, 3). Ipsi sunt in convalle humiles,
ipsi in tremore, cor contritum et humiliatum sacrificant Deo: unde
ascendunt ad pietatem, ut non resistant voluntati ejus, sive in
sermonibus ejus, ubi non capiunt sensum ejus; sive in ordine ipso et
gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata
hominis voluntas exposcit: ibi quippe dicendum est, Verum non quod
ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 39). Beati
enim mansueti, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Id. V,
4): non terram morientium, sed terram de qua dictum est, Spes mea
es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ab
ista quippe pietate merebuntur scientiae gradum, ut noverint non solum
mala praeteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu
poenitentiae dolore fleverunt, sed etiam in quo malo sint hujus
mortalitatis et peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas
saecularis arridet. Nam ideo scriptum est, Qui apponit scientiam,
apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Beati enim lugentes,
quoniam ipsi consolabuntur. Inde assurgunt ad fortitudinem, ut mundus
eis crucifigatur, et ipsi mundo, ut in hujus vitae perversitate et
abundantia iniquitatis charitas non refrigescat; sed toleretur fames
sitisque justitiae, donec ad ejus saturitatem veniatur in illa
immortalitate sanctorum, et societate Angelorum. Beati enim qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth.
V, 5, 6). Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et quod
dictum est, Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7); si qua
forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana
praeoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque enim
tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum
astutissimo adversario continua certatione confligit, non aliquando
feriatur: maxime per tentationes linguae, ubi si dixerit quis fratri
suo, Fatue; reus erit gehennae ignis (Id. V, 22). Quod est
ergo consilium, nisi quod Dominus dicit, Dimittite, et dimittetur
vobis (Luc. VI, 37)? Et ideo sicut in gradibus quos per
Isaiam discimus, quintum est consilium; sic in Evangelio in illis
beatitudinis laudibus quinto loco ponitur, Beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sextus est apud Isaiam
intellectus: ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur,
ut pura intentio dirigatur in finem. Propterea sexto loco etiam
Dominus dixit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 7, 8). Cum vero ad finem perventum fuerit, jam
consistitur, jam requiescitur, jam secura pace triumphatur. Et quis
finis, nisi Deus Christus? Finis enim legis Christus, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Et sapientia Dei quis,
nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In illo ergo
sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt: et haec est
pax plena atque perpetua. Ideo cum apud Isaiam sit septima sapientia
sursum versus ascendentibus, unde coepit ipse ad nos docendo
descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos erigit, posuit,
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Has igitur
promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad Dominum, omnia
mundi hujus aspera et dura toleremus, nec nos ejus frangat saevitia,
qua victa in aeterna pace gaudebimus. Ad hoc nos enim jam demonstrato
fine cohortatur octava sententia, Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V,
9, 10).
|
|