|
1. Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus
non vanitate. Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse
cordibus vestris timorem Dei, quo ad veram et solidam fortitudinem
perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet;
perverse fortis est, qui primo Deum non vult timere, ut timendo
audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere
fortissimus, non superba duritia, sed secura justitia. Sic etiam
scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis (Prov. XIV,
26). Cum enim timetur poena quam minatur, discitur amari praemium
quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per
bonam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam
nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere.
Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut
enim dicit Joannes, Timor non est in charitate, sed perfecta
charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Dixit sane,
et veraciter dixit. Si ergo habere non vis timorem, prius vide utrum
jam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero
ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non
charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio,
sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate
pellendus est.
2. Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum. Discute
itaque conscientiam tuam, quisquis timere jam non vis. Noli
superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui.
Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem
saeculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et
capiaris illecebra, nulla inani jactantia tumidus extollaris, nulla
cura vanitatis exaestues: audeas nuntiare purum ac liquidum te videre,
quidquid latebrarum in conscientia perscrutaris, a factis, a dictis,
a cogitationibus pravis; si jam iniquitatis diligentia non fatigat,
utrum aequitatis negligentia nulla subrepat. Si haec ita sunt, recte
gaudes, gaude esse te sine timore. Excluserit autem eum charitas
Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente
tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te
ipsum: et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto corde,
ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte
diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea
minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis
intra te ipsum nulla irritaris cupiditate (quod quidem de se quis
audeat gloriari?), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te
ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil
times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed
recta dilectione qua tota diligimus Deum, et propterea proximum, ut
sic et ipse diligat Deum. Se autem in se diligere, et sibi placere,
non est justitiae charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc
Apostolus justa reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi
placentes (II Tim. III, 1-5). Perfecta ergo charitas
foras mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quae non est
vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Deo? Ecce quid amat, qui
se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli
altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Quia enim altum
sapit, et ideo non timet, utique perniciose non timet, qui non in
solido collocatur, sed flatu superbiae ventilatur. Neque mitis et
pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et
ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea; audiant
mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quid enim boni
amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum amat nihil timere? Potest
enim hoc sibi persuadere, non sanitate, sed immanitate. Verbi
gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior,
tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat
nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et
exercendo corroboret: quanto ejus fuerint majora commissa, tanto major
erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est,
quod et in homine pessimo inveniri potest.
3. Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse.
Quapropter irridendi sunt hujus mundi philosophi, non solum
Epicurei, qui etiam ipsam justitiam venalem habent, carnalis pretio
voluptatis. Dicunt enim propterea sapientem, justum esse debere, ut
vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos
se jactant, et nihil omnino timere se dicunt: quia nec quidquam Deum
res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea
credunt futuram; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo
se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso
corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea
cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam
contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos
dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis,
imo dilectio turpissimae vanitatis. Nam cum ipsam voluptatem de
membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam ejus imaginem in
animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam
vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris saevitia
mitigetur. Non solum ergo isti deridendi sunt, sed etiam ipsi
Stoici. Nam istae duae sectae Epicureorum et Stoicorum, sicut in
Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos
ausae sunt jactitare (Act. XVII, 18). Nam et Stoici se
fortissimos praeferunt, et non propter corporis voluptatem, sed
propter animi virtutem, idipsum non timere propter non timere
custodiunt, typho turgidi, et non sapientia sanati, sed errore
durati. Eo quippe minus minusque sani sunt, quo aegrotum animum a se
ipsis sanari posse crediderunt. Hanc autem putant esse animi
sanitatem, ut nec misereri dicant debere sapientem. Si enim
miseretur, inquiunt, dolet: quod autem dolet, sanum non est. O
stulta caecitas! Quid, si eo minus dolet, quo sanum non est?
interest enim utrum perfecta sanitate non doleat: quale erit sanctorum
et corpus et animus in resurrectione mortuorum, quam isti non credunt;
quia indoctos magistros habent, cum se ipsos habent. Interest ergo
utrum aliquid sanitate, an stupore non doleat. Nam secundum sanitatem
hujus mortalitatis sana caro cum pungitur dolet. Qualis est et animus
secundum istam vitam bene affectus, qui compunctus laborantis miseria,
condolescit misericordia. Caro autem graviore morbo stupida, vel
amisso etiam spiritu mortua, nec cum pungitur dolet: qualis est
istorum animus, qui sine Deo philosophantur, vel potius
praefocantur. Sicut enim corpus animo inspiratum, sic Deo inspiratus
ipse animus vivit. Videant ergo isti, qui non dolent nec timent, ne
forte non sint sani, sed mortui.
4. Timor in Christiano, alius paulatim ejiciendus, alius
permansurus. Timeat autem christianus, antequam perfecta charitas
foras mittat timorem: credat et intelligat se peregrinari a Domino,
quamdiu vivit in corpore quod corrumpitur et aggravat animam. Tanto
minor sit timor, quanto patria quo tendimus propior. Major enim timor
debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus
pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta
charitas foras mittit timorem. Timeat autem christianus, non eos qui
corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum qui habet
potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere (Luc.
XII, 4, 5). Est autem alius timor Domini, castus, permanens
in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Non ergo eum
perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in saeculum
saeculi: nec frustra, cum dictum esset, Timor Domini, additum est
castus; atque ita conjunctum est, permanens in saeculum saeculi.
Quare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mittit, propterea
pungit animam, ne amittatur aliquid, quod in creatura diligitur, vel
ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem?
Propterea enim timentur et apud inferos poenae et dolores ac tormenta
gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Deus illam desertus deserat,
timor est castus permanens in saeculum saeculi. De quo latius
dicerem, nisi sermo jam longior et meis senilibus viribus, et vestrae
fortasse satietati parcere cogeret.
|
|