|
1. Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia
licita, alia illicita. De charitate nobis paulo ante Apostolus
loquebatur, cum ejus Epistola legeretur: et eam nobis sic
commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei
dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa est, sola esse non
potest. Et nos ergo vestrae Charitati sermonem de charitate
reddamus. Charitas alia est divina, alia humana: alia est humana
licita, alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel
dilectionibus; duo enim nomina habet apud Latinos, quae graece
AGAPE dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo prima
est distributio mea, quod dixi, aliam humanam, aliam divinam esse
charitatem: eamdemque humanam in duo distribui, quod alia sit licita,
alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quae non
reprehenditur: deinde de humana illicita, quae damnatur: tertio de
divina, quae nos perducit ad regnum.
2. De humana charitate licita. Ut ergo breviter insinuem, licita
est humana charitas, qua uxor diligitur; illicita, qua meretrix vel
uxor aliena. In foro enim et plateis magis licita charitas diligitur
quam meretrix : in domo Dei, in templo Dei, in civitate Christi,
in corpore Christi, etiam meretricis amor ad gehennas amantem
perducit. Licitam ergo charitatem habete: humana est; sed, ut
dixi, licita est. Non solum autem ita licita est, ut concedatur:
sed ita licita, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana
charitate diligere conjuges, diligere filios, diligere amicos
vestros, diligere cives vestros. Omnia enim ista nomina habent
necessitudinis vinculum, et gluten quodam modo charitatis. Sed
videtis istam charitatem esse posse et impiorum, id est, Paganorum,
Judaeorum, haereticorum. Quis enim eorum non amat uxorem, filios,
fratres, vicinos, affines, amicos, etc.? Haec ergo humana est.
Si ergo tali quisque crudelitate effertur, ut perdat etiam humanum
dilectionis affectum, et non amet filios suos, et non amet conjugem
suam; nec inter homines numerandus est. Non enim laudandus est qui
amat filios suos; sed damnandus est qui non amat filios. Adhuc enim
videat cum quibus debet ei esse dilectio ista communis. Amant filios
et ferae: amant filios aspides, amant filios tigrides, amant filios
leones. Nulla enim bestia est, quae non filiis suis blande
immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo in
silvis, ut nemo transeat: intrat in speluncam, ubi habet filios
suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris eam ponit, cum ipsa non
ingreditur. Ergo qui non amat filios suos etiam leone pejor est.
Humana sunt ista, et licita sunt.
3. De illicito amore. Membra Christi. Illicitum amorem cavete.
Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum,
et terreamini. Non potuit enim gravius dicere, non potuit
vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore
fornicationum, nisi ubi dixit: Tollens ergo membra Christi, faciam
membra meretricis? Ut autem hoc diceret, superius ait: Nescitis
quia qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de
Scriptura dedit quod scriptum est, Erunt duo in carne una (I Cor.
VI, 15, 16, et Gen. II, 24). Dictum est enim hoc
divinitus: sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi
honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum, non ubi omni ratione
damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et
uxoris: sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et
amatoris. Cum ergo una fit caro, illud te terreat, illud exhorreat
quod addidit, Tollens ergo membra Christi. Membra Christi
attende, christiane: membra Christi noli in altero, in te attende
membra Christi, qui emptus es sanguine Christi. Tollens ergo membra
Christi, faciam membra meretricis? Hoc qui non horret, Deo
horret.
4. Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur.
Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei: ecce ponamus, quod non
est, promisisse Deum talibus impunitatem, et dixisse, Qui talia
fecerint, miserebor eorum, non eos damnabo. Faciamus hoc dixisse
Deum. Etiam promissa impunitate tollit quisque membra Christi, et
facit jam membra meretricis? Non facit, si est ibi tertia divina
dilectio. Etenim tres dilectiones commemoravi: de tribus me, quod
Dominus daret, dicturum esse promisi; de licita humana, de illicita
humana, de illa excellenti atque divina. Interrogemus divinam
charitatem, et ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus
ei: Ecce licita charitas humana, qua uxor diligitur, et filiae
aliaeque necessitudines saeculares: ecce alia illicita, qua diligitur
meretrix, qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non
petita, non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duae ante te sunt
charitates; cum qua istarum vis manere? Qui eligit manere cum illa
humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat,
Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis,
injuriam facis tanquam matronae, quae ibi habitat, divinae charitati.
Puto enim, quia si homo conjugatus sis, et diligas meretricem, non
mittis meretricem in domum tuam, ut habitet cum matrona tua. Non
usque adeo progrederis. Tenebras quaeris, latebras quaeris,
turpitudinem non profiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt
meretricum quasi licentius amatores (ideo dixi, Quasi, quia et ipsi
damnantur, si jam sunt fideles); puto quia et adolescens nondum
habens uxorem, si diligat meretricem, non eam facit habitare cum
sorore sua, non eam facit habitare cum matre sua, ne injuriam faciat
humanae pudicitiae, ne offendat decus sanguinis sui. Si ergo non
facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore
tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in
corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus
sanguinis Christi?
5. Lucis internae amore exemplo caeci clamandum bene vivendo.
Contradictio mundi. Amate Deum, nihil melius invenitis. Amatis
argentum, quia melius est ferro et aeramento: amatis plus aurum, quia
melius est argento: amatis plus lapides pretiosos, quia et auri
pretium superant: amatis postremo istam lucem, quam dimittere formidat
omnis qui mortem timet; amatis, inquam, istam lucem, quomodo eam
amore quodam ingenti desiderabat, qui post Jesum clamabat, Miserere
mei, fili David. Clamabat caecus Christo transeunte. Metuebat
enim ne transiret, et non sanaret. Et quantum clamabat? Ut turba
prohibente non taceret. Vicit contradictorem, tenuit Salvatorem.
Obstrepentibus turbis et clamare prohibentibus, stetit Jesus,
vocavit eum, et dixit ei: Quid vis tibi fieri? Domine, inquit, ut
videam. Respice, fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII,
38-42). Amate Christum; desiderate lumen, quod est
Christus. Si desideravit ille lumen corporis, quanto plus lumen
cordis desiderare debetis? Ad eum, non vocibus, sed moribus
clamemus. Vivamus bene, mundum contemnamus: nihil nobis sit omne
quod transit. Reprehensuri sunt nos, quando sic vixerimus, quasi
dilectores nostri homines saeculares, amantes terram, sapientes
pulverem, nihil de coelo ducentes, auras liberas corde, nare
carpentes: reprehensuri sunt nos procul dubio, atque dicturi, si
viderint nos ista humana, ista terrena contemnere: Quid pateris?
quid insanis? Turba illa est contradicens, ne caecus clamet. Et
aliquanti christiani sunt, qui prohibent vivere christiane: quia et
illa turba cum Christo ambulabat, et vociferantem hominem ad Christum
ac lucem desiderantem ab ipsius Christi beneficio prohibebat. Sunt
tales christiani: sed vincamus illos, vivamus bene; et ipsa vita sit
vox nostra ad Christum. Stabit; quia stat.
6. Christi transitus. Nam et ibi mysterium magnum est. Transiens
erat ille, quando ille clamabat: quando sanavit, stetit. Transitus
Christi intentos nos faciat ad clamandum. Quis est transitus
Christi? Quidquid pro nobis temporaliter pertulit, transitus ejus
est. Natus est, transiit: numquid adhuc nascitur? Crevit,
transiit: numquid adhuc crescit? Suxit: numquid adhuc sugit?
Defessus dormivit: numquid adhuc dormit? Manducavit et bibit:
numquid adhuc facit? Postremo prensus est, vinctus est, verberatus
est, spinis coronatus est, alapis caesus est, sputis illitus, ligno
suspensus, occisus, lancea percussus, sepultus resurrexit: adhuc
transit. Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris: stetit.
Clama quantum potes: modo te illuminat. Nam et in eo ipso quod
Verbum erat apud Deum, utique stabat, quia non mutabatur. Et Deus
erat Verbum: et Verbum caro factum est. Caro per transitum multa
fecit, et passa est: Verbum stetit. Ipso Verbo cor illuminatur;
quia ipso Verbo caro, quam suscepit, honoratur. Tolle Verbum,
quid est caro? Hoc est quod tua. Caro autem Christi ut honoretur,
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1,
14). Clamemus ergo, et bene vivamus.
7. Diligantur parentes, sed plus Christus. Amate filios vestros,
amate conjuges vestras, etsi saeculariter. Nam secundum Christum
amare debetis, ut secundum Deum illis consulatis, et non in eis nisi
Christum diligatis, et oderitis in vestris si Christum habere
noluerint. Ipsa enim est charitas illa divina. Nam quid eis proderit
transitoria et mortalis charitas vestra? Tamen quando et humanitus
diligitis, plus Christum amate. Non dico ut non diligas uxorem; sed
plus dilige Christum. Non dico ut non diligas patrem, non dico ut
non diligas filios; sed plus dilige Christum. Audi illum dicentem,
ne mea putes ista verba: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non
est me dignus (Matth. X, 37). Quando audis, Non est me
dignus, non times? De quo dicit Christus, Non est me dignus, non
est cum illo: qui cum illo non erit, ubi erit? Si non amas cum illo
esse, time sine illo esse. Quare time sine illo esse? Quia cum
diabolo eris, si cum Christo non fueris. Et ubi erit diabolus?
Audi ipsum Christum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Si igne coeli non
accenderis, ignem time gehennarum. Si non amas esse inter Angelos
Dei, time esse inter angelos diaboli. Si non amas esse in regno,
time esse in camino ignis ardentis, inexstinguibilis, sempiterni.
Vincat in te prius timor, et erit amor. Timor paedagogus sit, non
ipse in te remaneat, sed te ad charitatem, quasi ad magistrum
perducat.
|
|