|
1. Mors animae timenda, non corporis. Deus animae vita. Dominus
Jesus martyres suos non solum instruxit praecepto, sed et firmavit
exemplo. Ut enim quod sequerentur haberent passuri, prior ille passus
est pro eis: iter ostendit, et viam fecit. Mors aut animae est, aut
corporis. Sed anima non potest mori, et potest mori: mori non
potest, quia sensus ejus nunquam perit; mori autem potest, si Deum
perdit. Sicut enim est ipsa anima sui corporis vita; sic Deus est
ipsius animae vita. Quomodo ergo corpus moritur, quando illud
dimiserit anima, id est vita ipsius; sic anima moritur, quando illam
dimiserit Deus. Ut autem animam non dimittat Deus, sit semper in
fide, ut non timeat mortem pro Deo; et non moritur dimissa a Deo.
Restat ergo ut mors quae timetur, corpori timeatur. Sed etiam inde
Dominus Christus securos martyres suos fecit. Quomodo enim incerti
essent de integritate membrorum, qui securitatem acceperant de numero
capillorum? Capilli, inquit, vestri numerati sunt (Matth X,
30, et Luc. XXII, 7). Alio autem loco apertius dicit:
Dico enim vobis, quia capillus capitis vestri non peribit (Luc.
XXI, 18). Dicit Veritas, trepidat infirmitas?
2. Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi
responsum. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis
illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine
fine immortalitatem; nobis dimiserunt in istis solemnitatibus
exhortationem. Quando audimus quomodo passi sunt martyres, gaudemus
et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim
si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent?
Quare non faceret confessio, quod factura fuerat aegritudo? Audistis
persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum
sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale erat illud beati
Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in
mente haberet, et oraret pro illo, respondit: Me orare necesse est
pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Quis
enim orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat
pro universis. Ab eo nullum membrum praetermittitur, cujus oratio pro
toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur admonuisse istum, a
quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis? Sine dubio
intelligitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro
illo. Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque
ad occidentem diffusa. Tu si vis ut pro te orem, noli recedere ab
illa, pro qua oro.
3. Responsum Eulogii diaconi. Martyres honorandi, Deus
colendus. Mortuis hominibus cultus a Paganis impensus. Quale est
etiam illud sancti diaconi, qui cum episcopo suo passus et coronatus
est? Ait illi judex: Numquid et tu Fructuosum colis? Et ille:
Ego non colo Fructuosum, sed Deum colo, quem colit et Fructuosus.
Quo modo nos admonuit, ut martyres honoremus, et cum martyribus Deum
colamus. Neque enim tales esse debemus, quales Paganos dolemus. Et
quidem illi mortuos homines colunt. Illi quippe omnes, quorum nomina
auditis, quibus templa constructa sunt, homines fuerunt; et in rebus
humanis habuerunt plerique eorum et pene omnes regiam potestatem.
Auditis Jovem, auditis Herculem, auditis Neptunum, auditis
Plutonem, Mercurium, Liberum et caeteros: homines fuerunt. Non
ista solum in fabulis poetarum, sed etiam in historia gentium
declarantur. Qui legerunt, noverunt: qui non legerunt, credant eis
qui legerunt. Illi ergo homines beneficiis quibusdam temporalibus res
humanas sibi conciliaverunt et ab hominibus vanis et vana sectantibus
ita coli coeperunt, ut dii vocarentur, dii haberentur; tanquam diis
templa aedificarentur, tanquam diis supplicaretur, tanquam diis arae
construerentur, tanquam diis sacerdotes ordinarentur, tanquam diis
victimae immolarentur.
4. Templum et sacrificium uni vero Deo debitum. Templum autem
solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri
debet. Ista ergo quae debentur rite et integre uni vero Deo,
exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam
perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus
incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem
respexit indignos; impletum est quod prophetice praedictum est in
Cantico canticorum: Exsurge, aquilo; et veni, auster; et perfla
hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16). Tanquam
dictum est, Exsurge, aquilo. Aquilonia enim pars mundi frigida
est. Sub diabolo tanquam sub aquilone animae friguerunt, et
charitatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge,
aquilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit
quod super prostratos recubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de
parte lucis atque fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata.
Ista paulo ante aromata legebantur.
5. Aromata, sancti et martyres. Quae sunt ista aromata? De
quibus dicit ipsa Dominica sponsa: Post odorem unguentorum tuorum
curremus (Cant. I, 3). Cujus odoris memor apostolus Paulus
dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi
fiunt, et in his qui pereunt. Magnum sacramentum: Christi bonus
odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui
pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis
ad mortem. Et ad haec intelligenda quis idoneus (II Cor. II,
14-16)? Quomodo bonus odor alios vegetat, alios necat? Bonus
odor, non malus. Non enim ait: Bonus odor bonos vegetat, et malus
odor malos necat. Non ait: Aliis quidem sumus odor bonus ad vitam,
aliis odor malus ad mortem. Non hoc ait: sed, Christi bonus odor
sumus in omni loco. Vae miseris, quos bonus odor occidit. Si ergo
bonus odor estis, o Paule, quare iste odor alios occidit, alios
vegetat? Quod alios vegetat, audio, intelligo: quod alios occidit,
difficile assequor: maxime quia dixisti, Et ad haec quis idoneus?
Non est mirum quia non sumus idonei. Faciat nos idoneos, cujus odor
erat de quo loquimur. Cito enim mihi respondet Apostolus:
Intellige, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui
salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nos tamen bonus odor, aliis odor
vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem. Odor iste vegetat
diligentes, necat invidentes. Si enim non esset claritudo sanctorum,
invidia non surgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor
sanctorum: sed quomodo ampullae unguentorum, quanto magis
frangebantur, tanto amplius odor diffundebatur.
6. Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus. Beati
quorum passio recitata est. Beata Agnes sancta, cujus passionis
hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine
agnam significat; graece, castam. Erat quod vocabatur: merito
coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus
illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia,
altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse
comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum injuria est, quia vel
dico. Quibuscumque, qualibuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc
carnalibus et lacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi
comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet
Juno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem
christianum quid valet Hercules? Vicit Cacum, vicit Hercules
leonem, vicit Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum
mundum. Compara virum viro. Agnes puella tredecim annorum, vicit
diabolum. Eum puella ista vicit, qui de Hercule multos decepit.
7. Templa et sacrificia non martyribus, sed Deo soli exhibentur.
Martyres loco meliore recitantur ad altare. Et tamen, charissimi,
nos martyres nostros, quibus illi nulla ex parte sunt conferendi, pro
diis non habemus, non tanquam deos colimus. Non eis templa, non eis
altaria, non sacrificia exhibemus. Non eis sacerdotes offerunt:
absit. Deo praestantur. Imo Deo ista offeruntur, a quo nobis
cuncta praestantur. Etiam apud memorias sanctorum martyrum cum
offerimus, nonne Deo offerimus? Habent honorabilem locum martyres
sancti. Advertite: in recitatione ad altare Christi loco meliore
recitantur; non tamen pro Christo adorantur. Quando audistis dici
apud memoriam sancti Theogenis, a me, vel ab aliquo fratre et
collega meo, vel aliquo presbytero : Offero tibi, sancte
Theogenis? aut offero tibi, Petre? aut, offero tibi, Paule?
Nunquam audistis. Non fit: non licet. Et si dicatur tibi, numquid
tu Petrum colis? responde quod de Fructuoso respondit Eulogius:
Ego Petrum non colo, sed Deum colo, quem colit et Petrus. Tunc
te amat Petrus. Nam si volueris pro Deo habere Petrum, offendis
petram, et vide ne pedem frangas, offendendo in petram.
8. Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent. Ut noveritis
verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum
cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lycaonia, cives
ejusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad
homines, et crediderunt esse Barnabam Jovem, Paulum autem
Mercurium, quia ipse erat in sermone promptissimus. Hoc credentes
attulerunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium.
Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo
consciderunt, et dixerunt eis: Fratres, quid facitis? Et nos sicut
vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum.
Convertimini ab his vanis (Act. XIV, 10-14). Videtis
quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Joannes
evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quae sibi
ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes
angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait illi angelus, cui
nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam
ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10).
Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines
vestras, oderunt martyres ebrietates vestras. Sine injuria eorum
dico, qui tales non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt:
oderunt ista martyres, non amant talia facientes. Sed multo plus
oderunt, si colantur.
9. In diebus martyrum cogitandum de ipsorum sequendis vestigiis.
Martyres laudandi et amandi, Deus martyrum colendus. Ideo,
charissimi, exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut
sequamini vestigia martyrum. Non enim homines estis, et illi homines
non fuerunt: non enim nati estis, et illi aliunde nati sunt: non enim
alterius generis carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex Adam
omnes sumus, in Christo omnes esse conamur. Ipse Dominus noster,
ipsum caput Ecclesiae, unigenitus Filius Dei, Verbum Patris per
quod facta sunt omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos.
Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex genere humano
carne nasci. Nam si aliunde faceret sibi corpus, quis crederet quia
carnem portabat, quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in
similitudinem carnis peccati, nos carnem peccati. Non enim ex virili
semine, aut ex masculi et feminae concupiscentia: sed quid? Nuntio
Patris. Et tamen cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus
est, et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum quod
homo est. Videte quod dico, fratres: et ipse Christus cum sit
Deus, cum sit cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris,
unigenitus, aequalis Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse
dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere sacerdotem;
maluit sacrificium esse, quam poscere; in quantum homo est. Nam in
quantum Deus est, totum quod Patri debetur, et unigenito Filio
debetur. Ideo, charissimi, veneramini martyres, laudate, amate,
praedicate, honorate: Deum martyrum colite. Conversi ad Dominum,
etc.
|
|