|
1. De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis. Duarum
sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus, quae non solum
eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto
labore pietatis mercedem suam caeterorumque sociorum propriis vocabulis
signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina duarum, sed merces
est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine passionis atque
confessionis ad tempus fortiter laborarent, nisi ut perpetua felicitate
gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum
martyres, verum etiam conjunctissimae comites, sicut factum est, esse
debuerunt, ut unum suae gloriae diem signarent, communemque
solemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo
gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur; ita suis nominibus
munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem
teneant, invicem nectant. Alteram sine altera non speramus. Nam nec
prodest perpetua, si felicitas non sit; et felicitas deserit, si
perpetua non sit. Haec de vocabulis Martyrum, quibus consecratus est
dies, pro tempore pauca suffecerint.
2. Feminae de hoste victrices. Quod autem attinet ad istas quarum
sunt ista vocabula, sicut audivimus, cum earum passio legeretur,
sicut memoriae traditum novimus, istae tantarum virtutum atque
meritorum, non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt. Quarum
altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderetur
affectus, ut in omnibus eas hostis attentans, tanquam non valentes
dura et crudelia persecutionis onera sustinere, cessuras sibi
continuo, et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis
cautissimo et fortissimo robore omnes ejus obtuderunt insidias,
impetusque fregerunt.
3. Cur martyrum comitum nomina non pariter celebrantur. In hoc
insignis gloriae comitatu etiam viri martyres fuerunt, eodem ipso die
etiam viri fortissimi passione vicerunt; nec tamen eumdem diem suis
nominibus commendaverunt. Quod non ideo factum est, quia feminae
viris morum dignitate praelatae sint: sed quia et muliebris infirmitas
inimicum antiquum miraculo majore devicit, et virilis virtus propter
perpetuam felicitatem certavit.
|
|