SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum.

1. Gratia Dei praedicanda in festis martyrum. Voluptas et dolor, duo incitamenta ad peccandum. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Domini praedicemus. Neque enim et illi in se ipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea. Hoc qui intelligunt, non superbiunt: cum tremore petunt, cum gaudio accipiunt: perseverant, jam non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et ideo cum dixisset, In Domino laudabitur anima mea; addidit, Audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quid caro infirma, quid vermis et putredo esset, nisi quod cantavimus verum esset, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6)? Etenim ut mala omnia pro fide martyres tolerarent, virtus eorum patientia nominatur. Duo sunt enim quae in peccata homines aut illiciunt, aut impellunt; voluptas, aut dolor: voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanae menti, ut peccet: aliquando dicitur, Fac, et hoc habebis; aliquando autem, Fac, ne hoc patiaris. Voluptatem praecedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptatem, vel non patiantur dolorem, peccant. Ideo Deus contra ista duo, quorum est unum in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, et promittere dignatus est, et terrere; promittere regnum coelorum, terrere de suppliciis inferorum.

Dulcis est voluptas, sed dulcior Deus. Malus est dolor temporalis, sed pejor est ignis aeternus. Habes quod ames pro mundi amoribus, imo pro immundis amoribus. Habes quod timeas, pro mundi terroribus.

2. Patientia et continentia, dona Dei sunt. Cognitio gratiae Dei et gratitudo. Sed parum est moneri, nisi impetres adjuvari. Praesens ergo psalmus quem cantavimus, docuit nos, a Deo utique esse patientiam nostram contra dolores. Unde invenimus ab ipso esse et continentiam nostram, quae necessaria est contra voluptates? Habes evidentissimum testimonium: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Ergo si habes aliquid a Deo, et nescis a quo habeas, non eris muneratus, quia remanes ingratus. Si nescis a quo habeas, non agis gratias: non agendo gratias, et quod habes perdis. Qui enim habet, dabitur ei. Quid est, plene habere? Scire unde habeas. Qui autem non habet, id est, nescit unde habeat, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). Denique sicut idem ait, Hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Sic et apostolus Paulus ait, cum commendaret nobis gratiam Dei in Spiritu sancto.

3. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Et quasi diceretur illi, Unde discernis? secutus adjunxit, Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Ergo Spiritus Dei, Spiritus est charitatis: spiritus hujus mundi, spiritus est elationis. Qui habent spiritum hujus mundi, superbi sunt, ingrati sunt Deo. Multi dona ejus habent, sed non colunt eum a quo habent: ideo sunt infelices. Aliquando unus habet dona majora, alter habet minora: verbi gratia, intelligentiam, memoriam. Dona Dei sunt. Invenis aliquando hominem acutissimum, memorem ad incredibilem admirationem; invenis alium parvo intellectu, memoria non tenaci, sed utroque parvo praeditum: illum autem superbum, istum humilem; istum de parvis Deo gratias agentem, illum majora sibi tribuentem.

Melior est incomparabiliter Deo gratias agens de parvo, quam se extollens de magno. Illum enim qui de parvo gratias agit, ad magnum Deus admittit: qui autem de magnis gratias non agit, et quod habet amittit. Qui enim habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Quomodo non habet, si habet? Non habens habet, qui nescit unde habeat. Tollitur enim a Deo res sua, et remanet illi iniquitas sua. Ergo nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra voluptates: Quoniam hoc ipsum, inquit, erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra dolores: Quoniam ab ipso est, inquit, patientia mea. Ergo sperate in eum, omne concilium plebis. In eum sperate, nolite vestris viribus fidere. Illi confitemini mala vestra, ab illo sperate bona vestra. Sine illius adjutorio nihil eritis, quantumcumque superbi fueritis. Ergo ut humiles esse valeatis, effundite coram illo corda vestra. Et ne in vobis male remaneatis, dicite quod sequitur, Deus adjutor noster est (Psal. LXI, 9).

4. Vera et falsa patientia. Contra Donatistas. Hunc adjutorem, ut vinceret, beatus Martyr habuit, quem miramur, cujus solemnitatem hodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo, vincunt dolores; non habentes patientiam, sed duritiam. Ille ergo adjutor adfuit, ut donaret ei veram fidem, faceret ei bonam causam, et pro bona causa donaret patientiam. Tunc enim est patientia, quando praecedit bona causa. Non enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit Apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Deo nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo. Ecce causa bona, quia pro Christo: non pro sacrilegio contra Christum, pro haeresi et schismate contra Christum. Christus enim ait: Qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Ergo, Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Haec est vera patientia. Hanc ergo patientiam diligamus, hanc teneamus: et si nondum habemus, petamus; et recte cantamus, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.