|
1. Martyrum patientia, donum Dei. Hodierno die reddendi nostri
debiti, propitio Deo, tempus illuxit. Cum ergo devoti sint
debitores, quare tumultuantur exactores? Si omnium mentes quietas
habeamus, ad omnes potest pervenire quod reddimus. De passione et
gloria sanctorum martyrum sermo debetur. Quoniam ergo illi
gloriosissime passi sunt, patientiam nobis indicunt. Pertulerunt ergo
illi turbas saevientes, nos habeamus populos acquiescentes, quia
vidimus credentes. Laudanda est martyrum constantia, sed ei laudandae
quae sufficit eloquentia? Quando impleo loquendo, quod vestris
cordibus factum est jam credendo? Unde autem tantum donum patientiae?
Unde, nisi unde omne datum optimum? Unde datum optimum, nisi unde
donum perfectum? Sic enim et ibi scriptum est,
|
“Patientia autem
opus perfectum habet. Omne,”
|
|
inquit,
|
“datum optimum et omne donum
perfectum est descendens a Patre luminum, apud quem non est
transmutatio, nec momenti obumbratio”
|
|
(Jacobi I, 4, 17).
Adhumanas mentes mutabiles de fonte immutabili descendit patientia,
quae et ipsas faciat immutabiles. Unde homini placere Deo, nisi a
Deo? Unde homini bona vita, nisi a fonte vitae? Unde homini
illuminatio, nisi ab aeterno lumine? Quoniam apud te est, inquit,
fons vitae. Apud te est, inquit: poteram dicere, A me; sed si
dixero, A me, recedo a te. Apud te ergo fons vitae. In lumine
tuo; non in nostro: In lumine tuo videbimus lumen (Psal.
XXXV, 10). Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal.
XXXIII, 6). Fons est vitae; accede, bibe, et vive: lumen
est; accede, cape, et vide. Si non influat ille, siccus eris.
2. Martyres blanditiis carnalium parentum tentati. Mariani mater
Maria in filii sui passione exsultat. Hinc ergo martyres nostri,
hinc biberunt: hinc ebriati non agnoverunt suos. Quam multos enim
martyres sanctos putamus propinquante passione, blanditiis suorum
fuisse tentatos, conantium eos ad hujus vitae temporalem et vanam et
fugitivam dulcedinem revocare? Sed illi qui de fonte, qui est apud
Deum, sitientes biberant, et inebriati erant, Christum confitendo
ructuabant; suos carnales et vino erroris ebrios, male amantes, et
suadendo a vita revocantes non attendebant, non agnoscebant. Non ex
illis erat Mariani mater, non ex illis male suadentibus, carnaliter
blandientibus, amando decipientibus: non erat ex illis sancti Mariani
mater. Nomen non inane portabat, non frustra Maria vocabatur :
mulier quidem illa, non virgo, non intacta de Spiritu sancto, sed
tamen pudica de marito, tale pignus pepererat, quod ad gloriosissimam
passionem suis potius exhortationibus deducebat, quam inde suis malis
blanditiis revocabat. O sancta et tu Maria, impar quidem merito,
sed par voto! felix et tu! Peperit illa martyrum Principem,
peperisti tu Principis martyrem: peperit illa testium Judicem,
peperisti tu Judicis testem. Felix partus, felicior affectus.
Quando peperisti gemuisti, quando amisisti exsultasti. Quid est
hoc, Quando peperisti gemuisti, exsultasti quando amisisti? Non
frustra, nisi quia non amisisti. Ubi dolor non erat, fides erat.
Carnalem dolorem de corde fides spiritualis excluserat. Videbas te
filium non amittere, sed praemittere: totum quod gaudebas, sequi
volebas.
3. Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo. Miramur ista,
laudamus ista, amamus ista. O beati martyres, unde vobis ista?
Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A
Deo: quis est qui dicat, A vobis? Quis est qui vos male laudando
invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete
illi, In Domino laudabitur anima mea. Nescio quis dicit a vobis
haec esse? Respondete illi, si mites estis, respondete, In Domino
laudabitur anima mea. Respondete et hoc in populo Dei, Audiant
mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Nescio quis
dicit a vobis haec esse? Respondete illi, Non potest homo accipere
quidquam, nisi datum ei fuerit desuper (Joan. III, 27).
Nobis enim et vobis ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis
facere (Id. XV, 5). Sine me, inquit, nihil potestis facere:
et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pastoris, cavete adulationem
deceptoris: superbia ista, impia, iniqua, ingrata, scio quia
displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Christo; sed
vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset,
nisi vobis donatum esset? Haec repellite ab auribus vestris inimici
venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit, Eritis sicut dii
(Gen. III, 5). Praecipitavit hominem arbitrium liberum
ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino, Patientia Israel,
Domine (Jerem. XVII, 13). Quid, infidelis, superbis?
laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes?
Apostolum potius audi Gentium doctorem, non infidelium deceptorem.
Certe in martyribus patientiam pro Christo laudas, et eam ipsis
assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, et corda
humana sedantem. Audi, inquam, dicentem, Quia vobis donatum est
pro Christo. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem:
Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum est
pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini
pro eo (Philipp. I, 29). Vobis donatum est: quid ad hanc
sententiam addi potest? Vobis donatum est: agnosce donatum, ne
perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro
Christo, nisi pati? Sed non suspiceris, audi sequentia: non solum
ut credatis in eum; quia et hoc donatum est: sed non hoc solum donatum
est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum est. Convertat
dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad
benignissimum largitorem, et ipsam passionem suam imputet Deo, non
tanquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat, In Domino
laudabitur anima mea, audiant mites et jucundentur. Et cum ei
dixeris, Quid est quod, In Domino laudabitur anima mea? In te
ergo laudatur? Ille contra, Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab
ipso enim patientia mea (Psal. LXI, 6). Quare ergo mea?
Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, et
mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non
est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nam si non
agnosco datorem Deum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum
meum, per arbitrium meum.
4. Ex multitudine cor ad unum gratia Dei convertitur. Martyres
unius delectationis Dei amore in mundi blanditiis et acerbitatibus
victores. Ait fidelis Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et
ipsi exquisierunt cogitationes multas (Eccle. VII, 30).
Fecit Deus, inquit, hominem rectum, et ipsi: unde ipsi, nisi per
liberum arbitrium? Et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Rectum
dixerat factum, et tamen non ait, Et ipsi exquisierunt cogitationes
pravas, quia dixerat rectum; aut cogitationes iniquas; sed dixit,
multas. Ab ista multitudine, corpus quod corrumpitur, aggravat
animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
(Sap. IX, 15). Liberet nos Deus ab ista multitudine
cogitationum humanarum, et liberet nos ab uno, ut simus in illo unum
ex multitudine. Conflet nos igne charitatis, ut uno corde sequamur
unum, ne in multa decidamus ex uno, et in multis dispergamur relicto
uno. De hoc enim uno Apostolus loquebatur, cum diceret, Fratres,
ego me ipsum non arbitror apprehendisse: quid? Unum autem: quid
unum? Ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus,
sequor (Philipp. III, 13). Unum sequor; unum inquit,
sequor: sed non me arbitror apprehendisse; quia deprimit corpus, quod
corrumpitur, sensum multa cogitantem. Ecce quo ibant martyres;
quando fervebant, multum strepitum non curabant, quia unum amabant.
Desiderium videte martyrum: Unam, inquit, petii a Domino. Unam
petii: vale, inquit, facio multitudini saeculari. Unam petii: unam
utique beatitudinem, unam felicitatem, unam veram, non multas
falsas. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Quae est
ista una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Utquid
hoc? Ut contempler delectationes Domini (Psal. XXVI, 4).
Martyres sancti quando illam delectationem cogitabant, tunc illis mala
omnia et acerba atque aspera vilescebant. Erat delectatio contra
delectationem: erat delectatio contra dolorem. Delectatio illa contra
utrumque pugnabat, et contra saevientem mundum, et contra
blandientem. Respondebat mundo: Quid blandiris? Dulcius est quod
amo, quam id quod polliceris. Audio dicentem mihi Deum, imo
Scripturam sanctam: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine,
quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20)? Ecce iterum
bona multitudo, quia non dissentiens, sed in uno.
5. Orationibus martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena
victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertinens. Aliud
tentationis genus in tormentis. Non ergo mirum est, fratres mei:
scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia.
Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro
martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendat.
Certaverunt enim adversus peccatum usque ad sanguinem. Impleverunt
quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem (Eccli.
IV, 33). Promissa mundi contempserunt: sed parum est; parum
est enim lethum contemnere, parum est aspera tolerare: ubi usque ad
sanguinem certamen, ibi gloriosissima et plena victoria. Nam prima
Domino nostro principi martyrum tentamenta sunt blandimenta proposita:
Dic lapidibus istis ut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista.
Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte
offendas ad lapidem pedem tuum. Ista laeta mundi sunt: in pane,
concupiscentia carnis; in promissione regnorum, ambitio saeculi; in
curiositate tentationis, concupiscentia oculorum: haec omnia de
saeculo sunt; sed blandiuntur, non saeviunt. Attendite martyrum
Ducem exemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditer
adjuvantem. Quare se permisit tentari, nisi ut doceret resistere
tentatori? Promittit mundus carnalem voluptatem: responde illi,
Delectabilior est Deus. Promittit mundus honores et sublimitates
saeculares: responde illi, Altius est omnibus regnum Dei.
Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates: responde
illi, Sola non errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione
Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi hujus tria
sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait
Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem: omnem,
sed ad illecebras pertinentem. Restabat alia tentatio in asperis et
duris, in saevis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia
tentatio. Hoc sciens Evangelista, quid peractum esset, quid
restaret, ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem,
recessit ab eo ad tempus (Matth. IV, 1-11, et Luc. IV,
1-13). Discessit ab eo, id est, insidians serpens: venturus
est rugiens leo; sed vincet eum, qui conculcabit leonem et draconem
(Psal. XC, 13). Revertetur: introibit in Judam, faciet
magistri traditorem. Adducet Judaeos, non jam adulantes, sed
saevientes: vasa sua possidens clamabit linguis omnium, Crucifige,
crucifige (Luc. XXIII, 21). Ibi Christum victorem quid
miramur? Deus omnipotens erat.
6. Patientiae exemplum in Domino et in martyribus conservis nostris
praestitum. Propter nos pati voluit Christus. Ait apostolus
Petrus: Pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut
sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Pati te docuit,
et patiendo te docuit. Parum erat verbum, nisi adderetur exemplum.
Et quomodo docuit, fratres? Pendebat in cruce, Judaei saeviebant:
in asperis clavis pendebat, sed lenitatem non amittebat. Illi
saeviebant, illi circumlatrabant, illi pendenti insultabant; quasi
uno summo medico in medio constituto, phrenetici, circumquaque
saeviebant. Pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
Petebat, et tamen pendebat: non descendebat, quia de sanguine suo
medicamentum phreneticis faciebat. Denique quia verba petentis
Domini, ejusdemque misericordiam exaudientis, quia Patrem petiit,
et cum Patre exaudivit; quia illa verba non potuerunt inaniter fundi,
post resurrectionem suam sanavit quos pendens insanissimos toleravit.
Ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum; nec se illis ostendit
post resurrectionem, sed solis fidelibus discipulis suis, ne quasi
insultare se occidentibus voluisse videretur. Plus enim erat, amicos
docere humilitatem, quam inimicis exprobrare veritatem. Resurrexit:
plus fecit quam illi exigebant, non credendo, sed insultando et
dicendo, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth.
XXVII, 40). Et qui de ligno descendere noluit, de sepulcro
surrexit. Ascendit in coelum, misit inde Spiritum sanctum: implevit
discipulos, correxit timentes, fecit fidentes. Petri trepidatio in
fortitudinem praedicatoris repente conversa est. Unde hoc homini?
Quaere Petrum praesumentem, invenis Petrum negantem: quaere Deum
adjuvantem, Petrum invenis praedicantem. Ad horam trepidavit
infirmitas, ut praesumptio vinceretur, non ut pietas deleretur.
Implet ille Spiritu suo, et facit praedicatorem fortissimum, cui
praesumenti praedixerat, Ter me negabis. Praesumpserat enim ille de
viribus suis, non de Dei dono, sed de libero arbitrio. Dixerat
enim, Tecum ero usque ad mortem (Matth. XXVI, 33-35).
Dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum. Sed qui in
voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam,
et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Avertit,
inquit, Dominus, faciem suam: ostendit Petro Petrum; sed postea
respexit, et Petrum firmavit in petra. Imitemur ergo, fratres mei,
quantum possumus, in Domino passionis exemplum. Implere poterimus,
si ab illo poscamus adjumentum, non praeveniendo, sicut Petrus
praesumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus proficiens. Quando
enim Petrus ter negavit, quid evangelista dicit, attendite: Et
respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus (Luc. XXII,
61). Quid est, respexit eum? Non enim Dominus in facie
corporali eum tanquam commemorando respexit. Non sic est: Evangelium
legite. Dominus in interioribus domus judicabatur, Petrus in atrio
tentabatur. Ergo respexit eum Dominus, non corpore, sed majestate;
non oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima. Ille quia
averterat faciem suam, respexit eum, et factus est liberatus. Ergo
praesumptor periisset, nisi Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis
suis ablutus, correptus et ereptus praedicat Petrus. Praedicat qui
negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis medicina illa
sanguinis Domini. Bibunt credentes quod fuderunt saevientes. Sed
multum est ad me, inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini
imitare conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum et Jacobum.
Homines erant, conservi erant; sicut tu nati, sed ab illo qui non
sic natus est, coronati.
|
|