|
1. Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari.
Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus (ipsa est
enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non
militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque
admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum
sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt,
de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit
ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro
omnibus nobis.
2. Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides
causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal
judicis. Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue
commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit
poena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur
Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio, quid quisque
patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus,
non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset,
hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium
crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est
(Isai. LIII, 12). Duos latrones hinc atque inde posuerunt:
sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur,
sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt
nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum
valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit
latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit,
crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino
causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae.
Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem.
Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim
fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica
trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso.
Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae
commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento
mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum
suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in ejus adventu
misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita
cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat,
offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in
regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso
(Luc. XXIII, 42, 43). Agnosce cui te commendas; quem
credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in
inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri
commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos
descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas
mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum
Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae
commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium,
sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem
liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in
claritate, quod fecit in humilitate.
3. Munera gratiae ex profundo Dei judicio dantur. Petrus
praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores
odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari ea
possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum
Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus (Rom. XI, 34, 33)! Sequens per omnia vestigia
Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat;
fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio,
sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus in corde suo
praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat:
nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus
est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo
praesumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat
Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat,
ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est,
Respexit illum Dominus. At ille amare flevit (Luc. XXII,
33, 61, 62). Amara erat recordatio negationis, ut dulcis
esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi
respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et
tumorem istum in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando
quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens
Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori,
quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter
interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit
postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam
posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non
pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam
primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior,
inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis.
Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum
(Joan. XXI, 18 et 19). Factum est, pervenit Petrus ad
passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat
Salvator, non potuit auferre tentator.
4. Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post
victores. Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus
sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus. Fortasse
et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt.
Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et
vocavit credentes: adjuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique
jam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt
doloribus, in suis eos partibus computabat; jam exsultabat, jam suos
habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii
martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem.
Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie
celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod
vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se
praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime
commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas
Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis
pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse
praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod
minus habemus.
5. Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster
Christus. Martyrum perfecta justitia est, quoniam in ipsa passione
perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis
fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim
perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque
hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille
est enim vere advocatus unus (I Joan. II, 1), qui interpellat
pro nobis, sedens ad dexteram Patris (Rom. VIII, 34): sed
advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et
eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili (Joan. X, 16).
Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus pastor, et
caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor,
quomodo ei dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17)? Sed
tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est,
non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in
corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo
fierent haedi, quos pasceret.
6. Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a
schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro
dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi
cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique
agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a
Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o
pulchra inter mulieres, exi tu (Cant. I, 7). Quam mala vox,
Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (I
Joan. II, 19). Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria
est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui
(Matth. XXV, 21). Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o
pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi
cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego
te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant
semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19). Non
enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis
peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio
pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit (Gen. III,
23). Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres,
exi tu: non ego te ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo
sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est,
qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri.
Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim
agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego
do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te
agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi
cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim
aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo
audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique
foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra
dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV,
7)? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris
temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non
quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi
adjunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum;
non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est
unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum,
divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce
haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in
tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat
charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum,
ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: ideo
exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo
pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo jactas poenam tuam
malam, quae non habes causam bonam?
7. Martyres in Ecclesiae unitate honorandi. Martyres itaque intus
honoremus in tabernaculo pastoris, in membris pastoris, habentes
gratiam, non audaciam; pietatem, non temeritatem; constantiam, non
pertinaciam; collectionem, non divisionem. Proinde si vultis
martyres veros imitari, causam vobis eligite, ut dicatis Domino:
Judica me, Domine, et discerne causam meam a gente non sancta
(Psal. XLII, 1). Discerne, non poenam meam; nam habet hanc
et gens non sancta; sed causam meam, quam non habet nisi gens sancta.
Causam ergo vobis eligite, causam bonam et justam tenete, et in
adjutorio Domini nullam poenam timete. Conversi ad Dominum, etc.
|
|