|
1. Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad
mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus.
Martyres, nomen est graecum, sed jam isto nomine consuetudo utitur
pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri,
sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura,
Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5 et 9). Si
testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et
facile quidem fuit, Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus
est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit.
Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Judaeorum, qui
crediderant in Dominum Jesum: sed propter Judaeos, inquit, non
audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti ;
secutus enim ait Evangelista, Amaverunt enim hominum gloriam magis
quam Dei (Joan. XII, 43). Fuerunt ergo qui erubescerent
coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii jam meliores,
qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum
possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et
aliquando gradatim in anima nutriuntur.
Attendite prius, et istos tres testes comparate inter se - unum qui
credit in Christum, et vix timide susurrat Christum; alium qui
credit in Christum, et publice confitetur Christum; tertium qui
credit in Christum, et paratus est in sua confessione mori pro
Christo. Prior ille tam infirmus est, ut pudor eum vincat, non
timor: secundus jam habet firmam frontem, sed nondum usque ad
sanguinem: tertius totum, ut nihil sit amplius quod restet. Implet
enim quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem (Eccli.
IV, 33).
2. Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis
quibusdam. Petrus vitam negando moritur. De Petro quid dicimus?
Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini
passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium
praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos
Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat
similis Protasio et Gervasio. Jam apostolus erat, primus erat,
Domino cohaerebat. Dictum illi erat, Tu es Petrus (Matth.
XVI, 18): sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum
erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer ; nondum hoc erat
Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod
Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris
infirmitas.
Laudo Petrum: sed prius erubesco pro Petro. Quam prompta anima!
sed nesciens se metiri. Nam utique si prompta non esset, non diceret
Salvatori, Moriar pro te. Etsi oportuerit me mori tecum, non te
negabo (Id. XXVI, 35). Sed medicus qui noverat venam cordis
inspicere, praenuntiavit accessionis periculum. Tu, inquit, pro me
animam tuam ponis? Agnosce ordinem. Ego prior pono. Tu pro me
animam tuam ponis? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me
negabis (Joan. XIII, 37, 38). Praenuntiavit medicus quod
nesciebat aegrotus. Invenit se ergo aegrotus falsum praesumpsisse,
quando interrogatus est, Tu de illis es (Matth. XXVI, 69)?
Quae interrogavit ancilla, febris fuit. Ecce febris accessit, ecce
haeret: quid dicam? Ecce periclitatur, ecce moritur Petrus. Quid
est enim aliud mori, quam vitam negare? Negavit Christum, negavit
vitam, mortuus est. Sed ille qui resuscitat mortuos, respexit eum
Dominus, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Negando
periit, flendo resurrexit. Et mortuus est prior pro illo Dominus,
sicut oportebat: et mortuus est postea pro Domino Petrus, sicut ordo
ipse postulabat: et secuti sunt martyres. Strata est via prius
spinosa, et pedibus Apostolorum contrita, facta lenior secuturis.
3. Martyres Christum plus asserunt mortui, quam vivi. Mors eorum
pretiosa. Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de
illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum
mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua,
sonant facta. Tenebantur, ligabantur, includebantur,
producebantur, torquebantur, urebantur, lapidabantur,
percutiebantur, bestiis subrigebantur. In omnibus suis mortibus quasi
viles irridebantur: sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum
ejus (Psal. CXV, 15). Tunc in conspectu Domini tantum
pretiosa, modo et in conspectu nostro. Tunc enim quando opprobrium
erat esse christianum, vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum:
detestabantur, exsecrationi habebantur; pro maledicto objiciebantur,
Sic moriaris, sic crucifigaris, sic incendaris. Modo ista maledicta
quis fidelis non optat?
4. Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata. Celebramus
ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum
Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo
hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus per Ambrosium
episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantae gloriae martyrum etiam ego
testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi,
attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa
miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu
hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati
illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est.
Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum
basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse
devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.
5. Per martyres non omnibus sanitas, sed eorum imitatoribus
immortalitas datur. Aeger non exauditur ad voluntatem, sed ad
sanitatem. Non cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula
sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere,
ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus
promittit imitatoribus martyrum immortalitatem. Quod non omnibus dat,
non quaerat cui non dat; nec murmuret adversus eum quia non dat, ut
det quod in fine promisit. Nam et qui modo sanantur, post paululum
aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent.
Praecessit caput, exspectat membra secutura: implebitur totum
corpus, Christus et Ecclesia. Ibi nos computet scriptos: et in hac
vita quod expedit det. Novit enim ille quid expediat filiis suis. Si
ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona
petentibus se (Matth. VII, 11)? Quae bona? numquid
temporalia? Dat et ipsa; sed et infidelibus dat. Dat et ipsa; sed
et impiis dat, sed et blasphematoribus suis dat. Bona quaeramus,
quae non nobis sint cum malis communia. Novit ille Pater dare ista
bona filiis suis. Modo petit ab illo filius suus sanitatem corporis:
et non dat, adhuc flagellat. Sed numquid pater, quando flagellat,
non praestat? Profert flagellum, sed cogita quale praeparet
patrimonium. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Quam
enim diligit Dominus, corripit (Hebr. XII, 6). Ideo ista
dico, fratres mei, ne contristemini quando petitis, et non
accipitis, et arbitremini quod ante oculos vos non habeat Deus, si ad
tempus non exaudiat voluntatem vestram. Non enim semper aegrum exaudit
medicus ad voluntatem, quamvis ejus sine dubio procuret atque appetat
sanitatem. Non dat quod petit: sed quod non petit, hoc procurat.
Petit frigidam, non dat. Crudelis factus est, qui venit sanare?
Artis est, non crudelitatis. Non dat ad horam quod delectat: ut
sanus possit omnia, nondum sano negantur aliqua.
6. Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab
igne liberatis. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis
martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non.
Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo
dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor?
Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt.
Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos
voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur,
occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt,
ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos.
Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos
de igne liberavit (Dan. III, 95), illos in igne mori fecit
(II Machab. VII). Mutatus est? Plus illos quam illos
diligebat? Major corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt
ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus
omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed
sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.
Excutite fidem vestram, oculos cordis proferte, nolite humanos:
habetis enim alios intus, quos vobis Dominus fecit, qui vobis oculos
cordis aperuit, quando fidem dedit. Ipsos oculos interrogate: qui
plus acceperunt, Machabaei, an tres pueri? Fidem interrogo.
Homines saeculi hujus amatores si interrogem: Ego inter tres pueros
volebam esse, dicit mihi anima infirma. Erubesce matri
Machabaeorum, quae voluit filios suos ante se mori, quia sciebat non
mori.
7. Libelli de miraculis martyrum lecti in Ecclesia. Martyrium in
lecto. Ego aliquando memoror de libellis miraculorum martyrum, quae
in conspectu vestro leguntur. Ante dies lectus est quidam libellus,
ubi cuidam aegrotae quae doloribus acerrimis torquebatur, cum
dixisset, Ferre non possum; ait illi ipse martyr qui sanare venerat:
Quid, si martyrium duceres? Multi ergo ducunt martyrium in lecto:
prorsus multi. Est quaedam persecutio satanae, occultior et astutior
quam tunc fuit. Jacet fidelis in lecto, torquetur doloribus, orat,
non exauditur: imo exauditur, sed probatur, sed exercetur, sed ut
recipiatur filius, flagellatur. Ergo cum torquetur doloribus, venit
linguae tentatio, accedit ad lectum aut muliercula aliqua, aut vir,
si vir dicendus est; et dicit aegroto, Fac illam ligaturam, et sanus
eris: adhibeatur illa praecantatio, et sanus eris. Ille et ille et
ille, interroga, sani inde facti sunt. Non cedit, non obtemperat,
non cor inclinat; certat tamen. Vires non habet, et diabolum
vincit. Fit martyr in lecto, coronante illo qui pro illo pependit in
ligno.
|
|