|
1. Natalis dies Christi tantum et Joannis ab Ecclesia celebratus.
Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine
veritatis. Illustrem nativitatem beatissimi Joannis praeconis et
praecursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus.
Hinc attendat Charitas vestra, quam magni hominis nativitas facta
sit. Natalis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriacharum,
nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales
celebrat, hujus et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo,
magnum mysterium praefigurant. Joannos magnus erat homo, sed homo.
Tam magnus autem erat homo, ut quidquid plus illo esset, Deus
esset. Qui post me venit, major me est (Matth. II, 11).
Dixit hoc Joannes: Ipse major me est. Si major te est, quid est
quod ipsum majorem te, audivimus dicentem, In natis mulierum nemo
exsurrexit major Joanne Baptista (Id. XI, 11)? Si nemo
hominum est te major, quid est ille qui te major est? Quis sit, vis
audire? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum.
2. Christus hic diem habet natalem ut homo, non ut Deus. Et
quomodo Verbum Dei Deus, per quod facta sunt omnia, quod natum est
sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, diem natalem
invenit in tempore? Quomodo, inquam, Verbum per quod facta sunt
tempora, diem natalem invenit in tempore? Quaeris quomodo? Audi
ipsum Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14). Natalis Christi natalis est earnis, non
Verbi: sed ideo natalis est Verbi, quia Verbum caro factum est.
Natum est Verbum, sed in carne natum est, non in se. In se autem
est quidem a Patre, sed diem natalem non habet in tempore.
3. Mirabilis utraque nativitas, Christi et Joannis, licet tanta
sit inter eos distantia. Natus est Joannes, natus est et Christus:
annuntiatus Joannes ab angelo, annuntiatus Christus ab angelo.
Utrumque magnum miraculum. Servum praecursorem parit sterilis de sene
viro, Dominum possessorem parit virgo sine viro. Magnus homo
Joannes: sed plus quam homo Christus; quia et homo et Deus.
Magnus homo; sed humiliandus erat homo, ut exaltaretur Deus.
Denique quia humiliandus erat homo, audi ipsum hominem: Non sum
dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Si se
dignum diceret, quantum se humiliaret? Nec hoc se dixit dignum.
Omnino prostravit se, et prostravit se sub petra. Lucerna enim erat
(Id. V, 35), et vento superbiae timebat exstingui.
4. Christi et Joannis in die natali et in passione differentia quid
significavit. Denique quia humiliandus erat omnis homo Christo, ac
per hoc et Joannes; et quod exaltandus erat Deus homo Christus,
demonstravit et dies natalis, et genera passionum. Natus est Joannes
hodie: ab hodierno minuuntur dies. Natus est Christus octavo
calendas januarias: ab illo die crescunt dies. Joannes in passione
capite est diminutus, Christus in ligno est exaltatus. Quam bene
nuntiatus est virgini Mariae, quam vere, quam sancte : Quomodo fiet
istud, quoniam virum non cognosco? Credebat, sed modum quaerebat.
Et quid audivit? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi, ipse Spiritus sanctus, id est, virtus Altissimi
obumbrabit tibi. Et propterea hoc quod nascetur ex te sanctum,
vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34 et 35). Virtus Altissimi
obumbrabit tibi. Erit in te conceptus, libido non erit
concupiscentiae. Non erit aestus, ubi umbram facit Spiritus
sanctus. Sed quia corpori nostro sunt aestus, sufficiant haec
charitati vestrae: bene cogitata plura erunt.
|
|