|
1. Celebritas nativitatis S. Joannis. Diei hodiernae festivitas
anniversario reditu memoriam renovat, natum esse Domini praecursorem
ante mirabilem mirabiliter; cujus nativitatem considerare nos et
laudare maxime hodie convenit. Ad hoc enim et dies anniversarius huic
miraculo dedicatus est, ut beneficia Dei et excelsi magnalia non
deleat oblivio de cordibus nostris. Joannes ergo praeco Domini missus
ante illum, sed factus per illum. Omnia enim per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil. Missus homo ante hominem Deum,
agnoscens Dominum suum, annuntians Creatorem suum; jam in terra
praesentem mente discernens, digito ostendens. Ipsius enim verba sunt
ostendentis Dominum et testimonium perhibentis, Ecce Agnus Dei,
ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 3, 29). Merito ergo
sterilis peperit praeconem, virgo judicem. In matre Joannis
sterilitas accepit fecunditatem: in matre Christi fecunditas non
corrupit integritatem. Si vestra patientia, et quietum studium, et
attentum silentium praebeat mihi copiam, adjuvante Domino, dicere
quod donat ut dicam; erit procul dubio fructus attentionis vestrae, et
operae pretium studii nostri, ut aliquid quod ad magnum sacramentum
pertineat, insinuem auribus et cordibus vestris.
2. Joannes plus quam propheta, se abjecto Christum commendat.
Fuerunt Prophetae ante Joannem, et multi, et magni, et sancti,
digni Deo, Deo pleni, Salvatoris praenuntiatores; veritatis
attestatores. Verumtamen de nullo eorum dici potuit, quod dictum est
de Joanne: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista
(Matth. XI, 11). Quid ergo sibi vult ista magnitudo praemissa
ante magnum? Ad testimonium magnae humilitatis. Tam enim magnus
erat, ut Christus posset putari. Posset Joannes abuti errore
hominum, et non laborare persuadere se esse Christum, quia hoc jam
illi, qui eum audiebant et videbant, illo non dicente putaverant.
Non erat ei opus seminare errorem, sed confirmare. At ille sponsi
amicus humilis, sponso zelans, non se pro sponso adulterum supponens,
perhibet testimonium amico suo, et eum qui vere sponsus erat, sponsae
commendat: ut ametur in illo, odit se amari pro illo. Qui habet,
inquit, sponsam, sponsus est. Et quasi diceres, Quid tu? Amicus
autem, inquit, sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter
vocem sponsi (Joan. III, 29). Stat, et audit: discipulus
audit magistrum; quia audit, stat; quia si non audit, cadit. Hinc
magnitudo Joannis maxime commendatur; quia cum posset putari
Christus, maluit Christo, testimonium perhibere, illum commendare;
se humiliare, quam pro ipso accipi, et a se decipi. Merito dictus
est amplius quam propheta. De Prophetis enim, qui fuerunt ante
adventum Domini, Dominus ipse ita loquitur: Multi Prophetae et
justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth.
XIII, 17).Etenim illi qui implebantur Spiritu Dei, ut
annuntiarent Christum venturum, concupiscebant, si fieri posset, in
terra videre praesentem. Unde Simeon ille differebatur exire de
saeculo, ut videret natum, per quem conditum est saeculum (Luc.
II, 25, 26). Et ille quidem infantem vidit Verbum Dei in
carne: sed nondum docebat, nondum magistri personam professus erat,
qui jam apud Patrem Angelis magister erat. Simeon ergo vidit, sed
infantem: Joannes autem jam praedicantem, jam discipulos eligentem.
Ubi? Ad flumen Jordanis. Inde enim coepit magisterium Christi.
Ibi Baptismus Christi commendatus est futurus: quia susceptus est
baptismus praeveniens, et viam parans, et dicens, Parate viam
Domino, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3).
Baptizari enim voluit Dominus a servo, ut viderent quid accipiunt qui
baptizantur a Domino. Inde ergo coepit, unde merito prophetia
praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Ad ipsum flumen,
unde coepit dominari Christus, vidit Joannes Christum, cognovit,
testimonium perhibuit. Magno se humiliavit, ut a magno exaltaretur
humilis. Et se amicum sponsi dixit: et qualem amicum? fortassis
aequalem? Absit: longe infra. Quantum longe? Non sum dignus,
ait, corrigiam calceamenti ejus solvere (Marc. I, 7). Hic
propheta, imo amplius quam propheta, praenuntiari meruit per
prophetam. De illo namque dixit Isaias, quod hodie nobis lectum
est,
|
“Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite
semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur; et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias
planas; et videbit omnis caro salutare Dei. Exclama: Quid
exclamabo? Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni:
fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum”
|
|
(Isai. XL, 3-8). Attendat Charitas vestra. Joannes
interrogatus quis esset, utrum Christus esset, utrum Elias, utrum
propheta, Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta.
Et illi, Quis ergo es? Ego sum vox clamantis in deserto. Vocem se
dixit. Habes Joannem vocem. Quid habes Christum, nisi Verbum?
Vox praemittitur, ut Verbum postea intelligatur. Et quale Verbum?
Audi illud tibi clare ostendentem,
inquit,
|
“erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat
in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil”
|
|
(Joan. I, 20, 21, 1, 2, 3). Si
omnia, et Joannes. Quid miramur, si Verbum fecit sibi vocem?
Vide, vide utrumque ad flumen, et vocem et Verbum. Vox Joannes,
Verbum Christus.
3. Vocem inter et verbum quid discriminis. Quaeramus quid intersit
inter vocem et verbum: attenti quaeramus; non parva res est, nec
parvam intentionem desiderat. Dabit Dominus, ut nec ego in
explicando fatiger, nec vos in audiendo. Ecce duo quaedam, vox et
verbum. Quid est vox? quid est verbum? Quid? Audite quod in vobis
ipsis approbetis, et vobis ipsis a vobismetipsis interrogati
respondeatis. Verbum, si non habeat rationem significantem, verbum
non dicitur. Vox autem, etsi tantummodo sonet, et irrationabiliter
perstrepat, tanquam sonus clamantis, non loquentis, vox dici potest,
verbum dici non potest. Nescio quis ingemuit, vox est: ejulavit,
vox est. Informis quidam sonus est, gestans vel inferens strepitum
auribus sine aliqua ratione intellectus. Verbum autem, nisi aliquid
significet, nisi aliud ad aures ferat, aliud menti inferat, verbum
non dicitur. Sicut ergo dicebam, si clames, vox est: si dicas,
Homo, verbum est; si dicas, Pecus; si, Deus; si, Mundus, vel
aliquid aliud. Has enim omnes voces significantes dixi, non inanes,
non sonantes et nihil docentes. Si ergo jam distinxistis inter vocem
et verbum, audite quod miremini in his duobus, Joanne et Christo.
Verbum valet plurimum et sine voce: vox inanis est sine verbo.
Reddamus rationem, et quod proposuimus, si possumus, explicemus.
Ecce voluisti aliquid dicere: hoc ipsum quod vis dicere, jam corde
conceptum est; tenetur memoria, paratur voluntate, vivit intellectu.
Et hoc ipsum quod vis dicere, non est alicujus linguae. Res ipsa,
quam vis dicere, quae corde concepta est, non est alicujus linguae,
nec graecae, nec latinae, nec punicae, nec hebraeae, nec cujusquam
gentis. Res est tantum corde concepta, parata procedere. Ergo, ut
dixi, res est quaedam, sententia quaedam, ratio corde concepta,
parata procedere, ut insinuetur audienti. Sic igitur quomodo nota est
ei in cujus corde est, verbum est, jam notum dicturo, nondum
audituro. Ecce ergo verbum jam formatum, jam integrum, manet in
corde: quaerit procedere, ut dicatur audienti. Attendit ille qui
concepit verbum quod dicat, et notum habet verbum sibi in corde suo,
attendit cui dicturus est. Loquar in nomine Christi auribus eruditis
in Ecclesia, et audeo etiam aliquid jam quod sit subtilius, insinuare
non rudibus. Intendat ergo Charitas vestra. Videte verbum corde
conceptum, quaerit procedere, ut dicatur: attendit cui dicatur.
Invenit Graecum? graecam vocem quaerit, qua procedat ad Graecum.
Invenit Latinum? latinam vocem quaerit, qua procedat ad Latinum.
Invenit Punicum? punicam vocem quaerit, qua procedat ad Punicum.
Remove diversitatem auditorum, et verbum illud, quod corde conceptum
est, nec graecum est, nec latinum, nec punicum, nec cujusquam
linguae. Talem vocem quaerit procedendi, qualis assistit auditor.
Modo, fratres, ut aliquid propositum sit quod intelligatis, concepi
corde ut dicam, Deus. Hoc quod concepi corde, magnum aliquid est.
Non enim duae syllabae sunt Deus; non enim vox ista brevis est
Deus. Deum volo dicere, intendo cui dicam. Latinus est? Deum
dico. Graecus est? TEON dico. Latino dico Deum, Graeco dico
TEON. Inter Deum et TEON distat sonus: litterae aliae sunt
hic, aliae sunt ibi: in corde autem meo, in eo quod volo dicere, in
eo quod cogito, nulla est diversitas litterarum, nullus sonus varius
syllabarum: hoc est quod est. Ut enuntiaretur Latino, alia vox
adhibita est; ut Graeco, alia. Si Punico enuntiare vellem, aliam
adhiberem; si Hebraeo, aliam; si Aegyptio, aliam; si Indo,
aliam. Quam multas voces faceret personarum mutatione verbum cordis,
sine ulla sui mutatione vel varietate? Pergit ad Latinum voce
latina, ad Graecum graeca, ad Hebraeum hebraea. Ad audientem
pervenit, nec a loquente discedit. Numquid enim quod dicendo in alio
facio, ego amitto? Sonus ille adhibitus medius in te aliquid
propagavit, a me non emigravit. Deum jam ego cogitabam: tu nondum
audieras vocem meam; hac audita, coepisti et tu habere quod
cogitabam: sed ego non perdidi quod habebam. Ergo in me, tanquam in
cardine cordis mei, tanquam in secretario mentis meae, praecessit
verbum vocem meam. Nondum sonuit vox in ore meo, et inest jam verbum
cordi meo. Ut autem exeat ad te quod corde concepi, ministerium vocis
inquirit.
4. Vocis ministerio opus est ut verbum insinuetur menti auditoris.
Si possim, adjuvante intentione vestra et orationibus, dicere quod
volo, puto quia gaudebit qui intelliget: qui autem non intelliget,
ignoscat homini laboranti, Deo supplicet miseranti. Etenim et quod
loquor inde est. Inde unde loquor, inest cordi quod dicam: sed vocum
ministeria laborant ad aures vestras. Quid ergo, fratres? quid
ergo? Certe intendistis, certe jam intelligitis, quia verbum erat in
corde meo, antequam sibi adhiberet vocem, in qua procederet ad aures
vestras. Puto quia intelligant omnes homines: quia quod mihi
accidit, hoc omni loquenti. Ecce jam scio quod volo dicere, corde
teneo, ministerium vocis inquiro; antequam sonet vox in ore meo, jam
tenetur verbum in corde meo. Praecessit ergo verbum vocem meam, et in
me prius est verbum, posterior vox: ad te autem, ut intelligas,
prior venit vox auri tuae. ut verbum insinuetur menti tuae. Nosse
enim non posses quod in me fuerat ante vocem, nisi in te fuerit post
vocem. Ergo si vox Joannes, verbum Christus: ante Joannem
Christus, sed apud Deum; post Joannem Christus, sed apud nos.
Magnum sacramentum, fratres. Intendite, accipite magnitudinem rei
etiam atque etiam. Delectat enim me intellectus vester, et audaciorem
facit ad vos, adjuvante illo quem praedico, tantillus tantum, homo
qualiscumque Verbum Deum. Ipso ergo adjuvante, audacior fio ad
vos, et praemissa ista informatione distinctionis vocis et verbi, quae
consequantur insinuo. Personam gerebat Joannes vocis in sacramento:
nam non ipse solus vox erat. Omnis enim homo annuntiator Verbi, vox
Verbi est. Quod enim est sonus oris nostri ad verbum quod in corde
gestamus, hoc omnis anima pia praedicatrix ad illud Verbum de quo
dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I,
1, 2). Quanta verba, imo quantas voces facit verbum corde
conceptum! Quantos praedicatores fecit Verbum apud Patrem manens!
Misit Patriarchas, misit Prophetas, misit tot et tantos
praenuntiatores suos. Verbum manens voces misit, et post multas
praemissas voces, unum ipsum Verbum venit tanquam in vehiculo suo, in
voce sua, in carne sua. Collige ergo tanquam in unum omnes voces,
quae praecesserunt Verbum, et eas omnes constitue in persona
Joannis. Harum omnium sacramentum ille gestabat, harum omnium
persona sacrata et mystica ille unus erat. Ideo proprie dictus est
vox, tanquam omnium vocum signaculum atque mysterium.
5. Vocis ministerium minuitur, crescente profectu mentis ad
Verbum. Ergo attendite jam quo pertineat, Illum oportet crescere,
me autem minui. Attendite, si possim eloqui; si non dicam,
insinuare, sed saltem cogitare sufficiam, quo modo, qua ratione, qua
intentione, qua causa, secundum distinctionem quam locutus sum vocis
et verbi, dixerit ipsa vox, ipse Joannes, Illum oportet crescere,
me autem minui (Id. III, 30). O magnum et mirabile
sacramentum! Attendite personam vocis, in qua persona erant
sacramenta omnium vocum, dicentem de persona Verbi, Illum oportet
crescere, me autem minui. Quare? Attendite. Apostolus dicit, Ex
parte scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod
perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII,
9, 10). Quid est perfectum? In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc est perfectum.
Quid est perfectum? Dicat et apostolus Paulus, Qui cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp.
II, 6). Hunc aequalem Deo Patri, hoc Verbum Dei apud Deum,
per quod facta sunt omnia, videbimus sicuti est, sed in fine. Nam
nunc, quod evangelista Joannes dicit,
|
“Dilectissimi, filii Dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus. Dilectissimi, scimus, quia
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est”
|
|
(I Joan. III, 2). Haec visio nobis promittitur, ad hanc
visionem erudimur, ad hanc visionem corda mundamus. Beati enim,
inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Ostendit carnem suam, ostendit servis, sed formam servi;
tanquam propriam vocem suam, inter multas voces, quas praemisit,
ipsam etiam carnem suam ostendit. Pater quaerebatur, quasi jam ipse
sicuti est videretur: qui aequalis Patri Filius, in forma servi
servis loquebatur. Domine, ait illi Philippus, ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis. Omnis intentionis suae finem quaerebat,
hoc est, profectus sui terminum, quo cum pervenisset, nihil amplius
jam requireret. Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis.
Bene, Philippe, bene, optime intelligis quod tibi sufficit Pater.
Quid est sufficit? Nihil ultra quaeres: implebit te, satiabit te,
perficiet te, Sed vide ne forte sufficiat tibi et iste quem audis.
Solus sufficit, an cum Patre? Sed quomodo solus, quando nunquam
discedit a Patre? Ergo respondeat Philippo volenti videre: Tanto
tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit
me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Quid est,
Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem; nisi, Tu me non
vidisti, ideo quaeris Patrem? Philippe, qui me vidit, vidit et
Patrem. Tu autem vides me, et non vides me. Non vides enim me qui
feci te; sed vides quod factus sum propter te. Qui me, inquit,
vidit, vidit et Patrem. Unde, nisi quia in forma Dei non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo? Quid ergo Philippus videbat?
Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6,
7). Hoc videbat Philippus, formam servi, liber futurus ad formam
Dei. Ergo omnium vocum persona Joannes, Verbi persona Christus.
Omnes voces necesse est minuantur, quando ad Christum videndum
proficimus. Quanto enim proficis ad videndam sapientiam, tanto minus
tibi vox est necessaria. Vox in Prophetis, vox in Apostolis, vox
in Psalmis, vox in Evangelio. Veniat illud, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Cum eum
viderimus sicuti est, numquid ibi recitabitur Evangelium? Numquid
prophetias audituri sumus? Numquid Epistolas Apostolorum lecturi
sumus? Quare? Quia deficiunt voces, crescente verbo: quia Illum
oportet crescere, me autem minui. Et Verbum quidem per se ipsum nec
crescit, nec deficit in se. In nobis autem crescere dicitur, cum
proficiendo in illum crescimus: sicut crescit in oculis lux, cum acie
convalescente videtur amplius, quae acie languente minus utique
videbatur. Et minor erat oculis aegris, major est oculis sanis: cum
ipsa per se ipsam nec ante imminuta sit, nec postmodum creverit.
Minuitur ergo ministerium vocis, cum fit mentis profectus ad Verbum.
Ita oportet Christum crescere, Joannem autem minui. Hoc eorum
indicant passiones. Nam Joannes minutus est, caesus capite;
Christus exaltatus est, crevit tanquam in cruce. Hoc eorum indicant
natales dies. Nam a Natali Joannis incipiunt dierum detrimenta; a
Christi autem, renovantur augmenta.
|
|