SERMO CCLXXXIX. In Natali Joannis Baptistae, III.

1. Joannes non sine causa tam mirabiliter natus et tam magnus. Causa hodiernae celebris congregationis nostrae, Natale est Joannis Baptistae, cujus mirabilem conceptum et partum, cum Evangelium legeretur, audivimus. Magnum mysterium, fratres mei: mater Joannis et sterilis erat et anus, pater senex; prorsus in utroque desperata posteritas. Sed quia Deo impossibile nihil est, promissus est filius non credenti. Vox ablata est patri, cui defuit fides: jam enim fuerat scriptum, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Non credidit, et non locutus est. Interea etiam virgo concepit, et hoc sublime miraculum longeque praestantius. Concipit sterilis praeconem, virgo judicem. Joannes de masculo et femina, Christus de sola femina. Comparandus est forte Joannes Christo? Absit. Non tamen frustra tantus tantum praecessit. Si enim, potestatem conatui meo ipso dignante atque donante Domino Deo nostro, potuero explicare quod sentio, nec mea vilitas deseretur, nec exspectatio vestra fraudabitur. Si autem minus potuero explicare quod sentio, supplebit in cordibus vestris Dominus Deus noster, quod mihi forte pro infirmitate mea subtraxerit. Hoc ideo praelocutus sum, quoniam quid velim dicere, ego scio, vos nescitis; et quae sit difficultas in exponendo ego jam sentio. Commendandum autem erat vobis, ut in ipsa intentione vestra possitis orare pro nobis.

2. Joannes homo tantum, Christus Deus et homo. Hominem concepit Elisabeth, hominem Maria: Elisabeth mater Joannis, Maria mater Christi: sed Elisabeth solum hominem, Maria Deum et hominem. Mira res est, quomodo potuerit concipere creatura Creatorem. Quid est ergo intelligendum, fratres mei, nisi quia ipse sibi fecit carnem de sola matre, qui fecit primum hominem sine patre et matre? Primus ille noster casus fuit, quando femina per quam mortui sumus, in corde concepit venena serpentis. Persuasit enim serpens peccatum, et admissus est male suadens. Si primus noster casus fuit, cum femina concepit corde venena serpentis; non mirandum quod salus nostra facta est, cum femina concepit in utero carnem Omnipotentis. Uterque ceciderat sexus, uterque fuerat reparandus. Per mulierem in interitum missi eramus, per mulierem nobis reddita est salus.

3. Joannes tam excellens homo, ut Christus putaretur. Joannis de se ipso ac de Christo testimonium. Quid sibi ergo vult Joannes? Unde interpositus? unde praemissus? Dicam si potuero. Dominus noster Jesus Christus de Joanne dixit: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Si comparetur hominibus Joannes, omnes superat ille homo, non cum vincit nisi Deus homo. Joannes praemissus est ante Dominum. Tanta in illo excellentia erat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Christum enim exspectabant Judaei; quia et in ipsis Prophetis, quos et ipsi legerunt, praenuntiatus est Christus. Exspectabant absentem, occiderunt praesentem: cum putant non esse ipsum, defecerunt ipsi, et mansit ipse. Non tamen omnes defecerunt, et de Judaeis multi crediderunt. Ergo quia Christus exspectabatur; videte gloriam Joannis: cum enim in illo adverteretur tanta gratia, cum baptizaret in poenitentia, et pararet viam Domino velut praemissus metator, miserunt ad illum Judaei, et dixerunt, Quis es tu? Numquid tu Elias, aut propheta? aut tu es Christus? Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Et tu, inquiunt, quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo (Joan. I, 21-23). Joannes respondit Judaeis quaerentibus quis esset, et jam putare incipientibus quod ipse esset Christus, Ego vox clamantis in eremo. Audistis, si intenti fuistis, lectionem propheticam, quae primo recitata est. Ibi scriptum est:

“Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt tortuosa in directa, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei.”

Deinde dixit Dominus per Prophetam: Exclama; et dixi, Quid exclamabo? Et Dominus ibi apud Prophetam: Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 3-8). Joannes dixit, Ego vox clamantis in eremo, Parate viam Domino: hoc est dicere, De me praedictum est a Propheta quod ego futurus eram clamans in eremo. Ad Joannem ergo pertinet dicere, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Verbum concipitur in utero virginis; clamat in eremo vox Verbum. Vox si verbum non sit, strepitus est aurium forte; nam nec hoc forte dici posset. Omne verbum vox, non omnis vox verbum. Si homo ore patente clamet quantum potest, vox est, verbum non est. Quae est autem vox quae dicitur verbum? Ubi intelligitur aliquid, vox significans verbum est. Sed ecce necdum sonat, dicere volo aliquid, jam verbum est in corde meo. Verbum est in corde, et nondum vox in ore. Potest ergo esse verbum sine voce, et potest esse vox sine verbo. Adde vocem verbo, procedit in notitiam verbum. Quid ergo Christus ad Mariam? Verbum occultum. Praemissa est vox ut praecederet Verbum. Quid est Joannes? Vox clamantis in eremo. Quid est Christus? In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quid tu vox? quid tu homo? Omnis caro fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Tene te ad Verbum; pro te enim suscepit fenum Verbum. Incarnatum Verbum Christus. Sed omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: contemnamus praesentia, speremus futura. Omnis vallis implebitur, omnis humilitas exaltabitur: et omnis mons, et collis humiliabitur, omnis superbia dejicietur. Depone montes, imple valles, et facta est campi aequalitas. Da mihi divites et honoratos de flore feni; ipsi audiant, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Da mihi pauperes desperatos, conscios infirmitatis suae; non desperent, credant in eum qui venit propter omnes. Illi erigantur, illi premantur. Venturus ille campum inveniat, non lapidem ubi pedem offendat. Ideo enim dicebat ipse Joannes, Parate viam Domino; non mihi, sed Domino; a quo missus sum, non quod ego sum.

4. Joannes nominis Christi superbam usurpationem cavet. Sed dicunt Judaei, Numquid tu es Christus? Iste si non esset vallis implenda, sed mons humiliandus, invenerat occasionem decipiendi. Illi enim audire ab eo volebant quod crederent. Tantum enim mirabantur ejus gratiam, ut quod diceret, sine dubio crederent. Ecce invenerat occasionem decipiendi generis humani: si diceret, Ego sum Christus, crederent illi. Si jactaret se per nomen alienum, perderet meritum proprium. Si jactaret se quasi Christus, nonne ipse sibi responderet, Quid te extollis? Omnis caro fenum, et claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Intellige quid manet in aeternum: Verbum autem Domini manet in aeternum. Agnovit se: merito Dominus lucernam eum dixit. Dominus de Joanne hoc ait: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus (Joan. V, 35). Joannes autem evangelista quid de illo dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; non erat ille lumen. Quis? Joannes Baptista. Quis hoc dicit? Joannes Evangelista: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Tu dicis, Non erat ille lumen: de quo dicit ipsum lumen, Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed novi, inquit, quale lumen dicam; novi in cujus luminis comparatione non est lucerna lumen. Audi quid sequitur: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 6-9). Joannes non omnem illuminat hominem, Christus omnem hominem. Et Joannes agnovit se lucernam, ne vento superbiae exstingueretur. Lucerna et accendi, et exstingui potest. Verbum Dei exstingui non potest, lucerna semper potest.

5. Joannes praecursor maximus homo, ut Christus agnoscatur plus quam homo. Missus est ergo summus, homo, qui perhiberet testimonium ei qui plus esset quam homo. Quando enim ille, quo nemo major exsurrexit in natis mulierum, dicit, Non sum ego Christus, et humiliat se Christo, aliquid plus homine intelligendus est. Nam si quaeris summum hominem Joannem, plus homine Christus est; sic intellige praecursorem, ut quaeras judicem; sic audi praeconem, ut timeas judicem. Missus est, praedixit venturum. Et quale testimonium Joannes perhibet Christo? Quale audi: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan I, 27). Intellexisti, homo, quid ageres? Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Quid igitur de Christo? Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Quid est, Nos omnes? Ergo Patriarchae, et Prophetae et Apostoli sancti, vel ante incarnationem praemissi, vel ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine ejus accepimus. Nos vasa sumus, ille fons est. Ergo si intelleximus mysterium, fratres mei, Joannes homo est, Christus Deus est: humilietur homo, et exaltetur Deus. Ut humilietur homo, eo die natus est Joannes, quo dies incipiunt decrescere. Ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo dies incipiunt crescere. Magnum sacramentum. Ideo celebramus Natalem Joannis, sicut Christi, quoniam ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio? Altitudinis nostrae. In homine minuamur, in Deo crescamus. In nobis humiliemur, ut in illo exaltemur. Impletum est passionibus amborum hujus tantae rei sacramentum. Ut minueretur homo, caput perdidit Joannes: ut exaltaretur Deus, Christus ligno suspensus est. Ad hoc missus est Joannes, ut eum imitemur, et ad Verbum nos teneamus. Quantumcumque se jactet humana superbia, de quavis excellentia sanctitatis, quis erit quod Joannes? Quisquis es qui te magnum putas, non eris quod Joannes. Nondum natus erat, et jam nasciturum Dominum exsultans in utero praenuntiabat. Quid excellentius ista sanctitate? Imitare: audi quid dicat de Christo. Nos de plenitudine ejus accepimus. Lucerna in nocte fontem tibi ostendit, inde et ipse bibit: Nos enim, inquit, de plenitudine ejus omnes accepimus. Nos omnes: ille fons, nos vasa: ille dies, nos lucernae. Magna infirmitas hominum: per lucernam quaeritur dies.

6. Non Joannes solus, sed et Apostoli lucernae. Candelabrum lucernae, crux Christi. Sed et Apostoli, fratres mei, lucernae sunt diei. Nolite putare quia Joannes solus est lucerna, et Apostoli non sunt. Ait illis Dominus: Vos estis lux mundi. Et ne putarent quia talis lux erant, qualis dictus est lux, de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; continuo docuit illos veram ipsam lucem. Cum dixisset, Vos estis lux mundi; adjunxit, et ait, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Quod vos dixi lucem, lucernam vos dixi: nolite exsultare in superbia vestra, ne flammula exstinguatur. Non vos pono sub modio: sed ut luceatis, in candelabro eritis. Quod est candelabrum lucernae? Audite candelabrum: estote lucernae, et habebitis candelabrum. Crux Christi est magnum candelabrum. Qui vult lucere, non erubescat de ligneo candelabro. Audi, ut intelligas quia candelabrum crux Christi est. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent: non sicut tu quaeris glorificari, quaeris exstingui: glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 14-16). Per bona opera vestra glorificent Patrem vestrum. Ut lucernae esse possitis, accendere vos non potuistis, ponere vos supra candelabrum non potuistis: ille glorificetur, qui vobis hoc praestitit. Audi ergo Paulum Apostolum, audi lucernam in candelabro exsultantem. Mihi autem, ait (clamant qui noverunt quid sequitur), Mihi autem: quid tibi autem? Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. In candelabro glorior: si se candelabrum subtrahat, cado. Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Laudastis, et favistis. Crucifigatur vobis mundus, crucifigimini mundo. Quid est hoc? Felicitatem non quaeratis de mundo: abstinete vos a felicitate mundi. Blanditur mundus, caveatur corruptor: minatur mundus, non timeatur oppugnator. Si bona mundi non te corruperint, si mala mundi non te corruperint, crucifixus est tibi mundus, crucifixus es mundo. Gloriare in candelabro: serva, lucerna, in candelabro semper humilitatem, ut teneas splendorem: observa, ne superbia exstinguaris. Conserva quod factus es, ut de factore glorieris. Quid enim eras, homo? Omnis homo, attende quid natus es: etsi nobilis natus es, nudus natus es. Quid est nobilitas? Nativitas pauperis et divitis aequalis est nuditas. An forte quia nobilis natus es, quantum vis vivis? Quando nescisti, intrasti: quando non vis, exis. Postremo sepulcra inspiciantur, et ossa divitum agnoscantur.