SERMO CCXC. In Natali Joannis Baptistae, IV.

1. Testimonium Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Sanctus Joannes, non Evangelista, sed Baptista, missus est ante faciem Christi praeparare vias ejus. Testimonium Christi de Joanne est, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Testimonium Joannis de Christo est, Qui venit post me, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 27). Utrumque testimonium consideremus, quod perhibuit Dominus servo, et quod perhibuit servus Domino. Quod est testimonium Domini de servo? In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Quod est testimonium servi de Domino? Qui venit post me, major me est. Si ergo in natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista; qui major illo est, quid est? Joannes magnus homo, sed homo: Christus Joanne major, quia Deus et homo. Ambo mirabiliter nati, praeco et Judex, lucerna et dies, vox et Verbum, servus et Dominus. De sterili servus, de virgine Dominus. Ipse Dominus fecit sibi servum in utero sterili, de sene patre, et de anicula matre: et idem ipse Dominus fecit sibi carnem in utero virginis, sine homine patre, qui fecit primum hominem sine patre et matre. Nemo surrexit in natis mulierum major Joanne Baptista. Tam magnus visus est Joannes, ut a nonnullis etiam Christus putaretur. Nec in superbia sua alienum est secutus errorem, nec ausus est dicere, Sum quod putatis: sed, quod bonum erat ei, se agnovit, ut ad pedes Domini, et ad corrigiam calceamenti servus humiliaretur, ne vento superbiae lucerna exstingueretur.

2. Natalis Christi et Joannis cur celebretur, non aliorum. Denique quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius justi natalem diem celebrat Ecclesia. Et Natalis Domini celebratur, sed tanquam Domini. Date mihi alium servum praeter Joannem inter Patriarchas, inter Prophetas, inter Apostolos, cujus natalem diem celebret Ecclesia Christi. Passionum diem servis plurimis celebramus: nativitatis diem nemini, nisi Joanni. Audistis quando Evangelium legebatur, qui ordo fuerit amborum nascentium, praecursoris et Dominatoris, et quod paulo ante dixi, praeconis et Judicis, vocis et Verbi. Angelus Gabriel nuntiat Joannem, idem ipse angelus Gabriel nuntiat Dominum Jesum Christum. Praecedit ille, sequitur ille: ille praecedit obsequendo, sequitur ille regendo. Sequitur enim nascendo, antecedit regendo: quia et ipsum Joannem creavit Christus, post quem creatus est Christus, et creator et creatus; creator ante matrem, creator matris, creatus in matre. Et quid dicam, creator ante matrem? Ante Abraham ego sum, ipse dixit, Evangelium loquitur (Joan. VIII, 58): audite, vel legite. Sed parum est, ante Abraham creator: ante Adam creator, ante coelum et terram creator, ante omnes Angelos universamque creaturam spiritualem, Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates, ante omnia creator. Quia in principio, non est factum Verbum, sed erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Si omnia, visibilia et invisibilia, coelum et terra, et virgo Maria: quia et virgo Maria de terra, et Christus factor terrae factus est de terra, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12).

3. Joannes ideo tantus homo, ut Christo se humilians, eum plus quam hominem esse ostendat. Breviter ergo commendo Charitati vestrae magnum sacramentum. Quoniam multi futuri erant, qui putarent Christum non esse nisi hominem, nihil esse amplius quam hominem: ideo magnus homo, quo major in hominibus non fuit, perhibuit ei testimonium Joannes, subditus, inclinatus, humiliatus. In quantum se humilem reddidisset, si solvere corrigiam calceamenti ejus, dignum se esse dixisset? Attendite in magno sacramento corrigiam calceamenti. Quantum humilis exstitisset, et si se Joannes dixisset dignum? Quid fecit, dicendo se indignum ? Propterea notatus est dies nativitatis ejus, et celebrationi Ecclesiae commendatus.

4. Zachariae et Mariae eadem fere verba, non eadem incredulitas. Verum interest plurimum, non solum in matribus, quod illa virgo, illa mulier fuerit sterilis; illa de Spiritu sancto pariens Filium Dei Dominum nostrum, illa de viro suo sene pariens praecursorem Domini. Et illud attendite. Non credidit Zacharias. Quomodo non credidit? Quaesivit ab angelo per quid cognosceret quod promittebat, quoniam ipse erat senex, et uxor ejus processerat in diebus suis. Et dixit illi angelus: Ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, propter quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Idem ipse angelus venit ad Mariam, nuntiat Christum nasciturum ex ea in carne, et Maria tale aliquid dicit. Ille enim dixit: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et dicitur ei: Ecce eris tacens: et non poteris loqui usque in diem quo haec implebuntur, propter quod non credidisti verbis meis. Et accepit supplicium taciturnitatis, merito infidelitatis. Quid dixerat propheta de Joanne? Vox clamantis in eremo (Isai. XL, 3). Tacet Zacharias generaturus vocem. Quia non credidit, tacuit: merito obmutuit quousque vox nasceretur. Si enim recte dictum est, imo quia valde recte dictum est in sancto psalmo, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10): quia non credebat, merito non loquebatur. Sed rogo, Domine, cum audientibus me pariter pulso, aperi nobis, expone nobis quid sibi velit haec quaestio. Causas quaerit Zacharias ab angelo, per quid cognosceret quod illi annuntiatum est, quoniam senex erat, et uxor ejus progressa in diebus suis: dicitur ei, Quoniam non credidisti, eris tacens. Nuntiatur Christus virgini Mariae, et ipsa causam quaerit, et dicit angelo, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et ille, Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis. Et illa, Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Illi dicitur, Tacebis, quia non credis: illi autem causa exponitur, silentium non imponitur. Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Et angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce quomodo fiet quod quaeris, ecce quomodo virum non cognoscis et paries, ecce quomodo: quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non timeas aestum libidinis, sub tantae umbraculo sanctitatis. Quare hoc? Si verba attendamus, aut ambo crediderunt, aut ambo dubitaverunt, Zacharias et Maria. Sed nos verba valemus audire: Deus potest et corda interrogare.

5. Zacharias desperando interrogat, Maria inquirendo. Gratia Dei quam maxima in incarnatione Verbi. Intelligimus, charissimi, quoniam Zacharias quando ait, Per quid cognoscam hoc? ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis, desperando dixit, non inquirendo: Maria vero quando e contra ait, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco, inquirendo dixit, non desperando. Dum interrogavit, non de promissione dubitavit. O vere gratia plena! Sic est enim ab angelo salutata, Ave, gratia plena. Quis hanc explicet gratiam? Quis huic gratiae gratias agendo sufficiat? Fit homo, et per liberum arbitrium perit homo, et invenitur homo factus qui fecit, ne periret quem fecit. In principio Verbum Deus apud Deum, per quod omnia facta sunt, fit caro: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro fit Verbum, sed caro accedit ad Verbum, non perit in carne Verbum. O gratia! Ut hoc haberemus, quid digni eramus ?

6. Divites, id est superbi, exinaniendi sunt; et esurientes, id est humiles, implendi. Pharisaeus, dives; Publicanus, pauper. Sed videte quid dicat ipsa sancta Maria, plena fide, plena gratia, mater futura, virgo permansura. Quid dicit inter caetera, de quibus singulis loqui, valde multum est? Quid ait? Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I). Qui sunt esurientes? Humiles, indigentes. Qui sunt divites? Superbi et inflati. Non vos longe mitto: ostendo vobis modo in uno templo divitem de illis qui dimittuntur inanes, et pauperem de illis qui implentur bonis. Ascenderunt duo in templum orare; unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat. Quid dicebat? Attende divitem indigesta ructantem, crapulam exhalantem, sed superbiae, non justitiae: Deus, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Rogare veneras, an te laudare? Totum te habere dixisti: nihil tanquam egens petisti. Quomodo ergo orare venisti? Gratias tibi ago, Domine. Non dicit: Domine, da mihi gratiam. Quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri. Ergo tu solus justus? Quia non sum sicut publicanus iste. Insultas, non exsultas. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. O divitem exinaniendum! Veni, veni pauper, esuriens publicane: imo ibi sta, ubi stas. Publicanus enim de longinquo stabat. Sed Dominus humili appropinquabat. Nec oculos in coelum audebat levare. Quo oculos non levabat, ibi cor habebat. Sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. O esurientem bonis implendum!

7. Dominicum judicium de Pharisaeo et Publicano. Pelagianos redarguit ipso Pharisaeo superbiores. Audisti, Domine, controversiam; prome sententiam. Audite sententiam inter partes prolatam. Non appellat victus, quia non est ad quem. Non enim appellat a Filio ad Patrem. Deus enim Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dicat ergo sententiam inter partes Veritas. Amen, inquit, dico vobis, quia descendit hic justificatus de templo, magis quam ille pharisaeus. Quare hoc, rogo te? qua justitia? Vis audire? Quoniam omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). A quo iste exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. Quia esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vade nunc, et ventila divitias tuas: jacta te, et dic, Dives sum. Quam dives? Si volo, justus sum; si nolo, justus non sum. In potestate habeo justum esse, et justum non esse. Non audis in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7)? Ergo Deus tibi carnem, Deus tibi sensum, Deus tibi animam, Deus tibi mentem, Deus tibi intelligentiam dedit: tu das tibi ipsi justitiam? Quid est caro, quid sunt sensus, quid est anima, quid est mens, quid est intelligentia sine justitia? Nonne omnia ista, si justitia careant, ad poenam valebunt? Ergo tam dives es, ut cum Deus tibi dederit inferiora, des tibi potiora? Male dives, exinaniende dives; si tamen habes quod te habere dixisti: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Nec saltem a superbo et divite illo pharisaeo, de his quae te habere dixisti, gratias Domino agere didicisti.