|
1. Joannis nativitas mirabilis propter Christum. Quem diem
celebramus hodiernum vobis dici non opus est, quia omnes, cum
Evangelium legeretur, audistis. Hodie accepimus sanctum Joannem
Domini praecursorem, sterilis filium nuntiantem virginis filium, sed
tamen servum nuntiantem Dominum. Quia enim venturus erat per virginem
Deus homo, praecessit eum de sterili mirabilis homo: ut cum se
indignum dicit, cujus calceamenti corrigiam solvat mirabilis homo,
agnoscatur Deus homo. Mirare Joannem, quantum potes: Christo
proficit quod miraris. Proficit, inquam, Christo, non quia tu
praestas aliquid Christo, sed ut tu proficias in Christo. Mirare
ergo Joannem, quantum potes. Audisti quod mireris. Annuntiatur per
angelum patri sacerdoti: vocem aufert angelus patri non credenti;
remanet mutus, in filii nativitate exspectans linguam. Concepit
sterilis, concepit et anus: gemina infecunditas, sterilitas et
aetas. Dicitur ab angelo qualis futurus sit: impletur in eo quod
dicitur; et quod maxime mirandum est, impletur Spiritu sancto adhuc
ex utero matris suae. Deinde veniente Maria sancta, exsultat in
utero; et quem non poterat vocibus, salutat motibus. Nascitur, dat
patri vocem; pater loquens dat filio nomen: mirantur omnes tantam
gratiam (Luc. I). Quid enim aliud quam gratia? Ubi enim
Joannes iste promeruit Deum? Ubi promeruit Deum, antequam esset
qui promereretur? O gratia gratis data!
2. Ex magnitudine Joannis majestas Christi intelligenda. Mirantur
omnes, obstupescunt, et motu cordis sui dicunt, ut scriberetur nobis
quod legeretur: Quid, putas, erit puer iste? Nam manus Domini cum
illo. Quid, putas, erit puer iste? Excedit metas humanae naturae.
Novimus pueros: sed, quid, putas, erit puer iste? Quare dicis,
Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo? Quia
manus Domini cum illo est, jam scimus; sed quid erit, nescimus.
Utique valde magnus erit, qui tam magnus coepit. Quid erit, qui
tantillus tantus est? quid erit: Hebescit humana infirmitas, omnium
considerantium corda contremiscunt: Quid, putas, erit puer iste?
Magnus erit: sed quid erit qui major illo erit? Valde iste magnus
erit: sed quid erit qui isto magno major erit? Si ille qui modo
coepit esse, tam magnus erit, quid erit qui erat? Sed quid dixi,
qui erat? Ante Joannem et Zacharias erat, multo magis ante Joannem
et Abraham et Isaac et Jacob erant. Ante Joannem certe coelum et
terra erant. Quid erit qui in principio erat? In principio enim,
quod est ante Joannem, et ante omnem hominem, fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). Sed per quid fecit quaeris? In principio
non fecit Deus Verbum, sed erat Verbum: In principio erat
Verbum, et Verbum erat, non qualecumque, sed Deus erat Verbum.
Omnia per ipsum facta sunt. Et novissimo tempore factus est qui
erat, ne periret quod fecerat. Quid, putas, erit puer iste? Manus
enim Domini cum illo est. Si puer tam magnus erit, quia est cum illo
manus Domini; quid ipsa manus Domini? Christus enim manus Domini,
Filius Dei manus Dei, Verbum Dei manus Dei. Quae est enim manus
Dei, nisi per quam facta sunt omnia? Quid, putas, erit puer iste?
Manus enim Domini cum illo. O humana infirmitas, quid factura es in
judice, quae sic haesitas in praecone? Sed etiam hic quid dixi?
Redeo ad considerationem consuetudinis humanae. Et quid dixi?
Praeconem dixi, judicem dixi et praeco: homo, et judex homo. Quod
apparebat dixi, quod latebat quis dixerit? Verbum caro factum est
(Joan. I, 1, 2, 14): non tamen Verbum in carnem versum
est. Verbum caro factum est, accipiendo quod non erat; non amittendo
quod erat. Ecce admirati sumus praeconis ejus nativitatem, quam hodie
celebramus, sed propter quem facta est videamus.
3. Angelus ad Zachariam et ad Mariam missus. Oratio Zachariae
quomodo exaudita. Venit angelus Gabriel ad Zachariam, non ad
Elisabeth uxorem ejus, matrem Joannis: venit, inquam, angelus
Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth. Quare? Quia Joannes per
Zachariam futurus erat in Elisabeth. Ergo angelus annuntians
venturum Joannem nascendo, non venit ad exceptorium ventris, sed ad
fontem seminis. Nuntiavit amborum futurum filium, sed patri
nuntiavit. Venturus enim erat Joannes de connubio masculi et
feminae. Ecce iterum ipse Gabriel venit ad Mariam, non ad Joseph:
unde erat caro illa coeptura, unde erat initium habitura, ad ipsam
angelus venit. Patri autem sacerdoti Zachariae quomodo angelus
futurum filium praenuntiavit? Noli, inquit, timere, Zacharia,
exaudita est oratio tua. Quid enim, fratres mei, sacerdos ille ideo
intraverat in sancta sanctorum, ut filios precaretur a Domino:
Absit. Dicit aliquis: Unde hoc probas? non enim indicavit
Zacharias quid rogaverit. Unum est quod breviter dico: Si petisset
filium, crederet annuntiatum. Angelus dicit quod ei filius
nasceretur, ille non credit? certe hoc rogaverat? Quis rogat sine
spe? aut quis non credit in spe? Si non speras, quare petis? si
speras, quare non credis? Quid ergo? Exaudita est, inquit, oratio
tua: nam ecce concipiet Elisabeth, et pariet tibi filium. Quare?
Quia exaudita est oratio tua. Si diceret Zacharias, Quare? hoc
rogavi? Utique angelus nec falleretur, nec falleret, quando
dicebat? Exaudita est oratio tua: nam ecce paritura est uxor tua.
Sed quare hoc dictum est? Quia ille pro populo sacrificabat:
sacerdos pro populo sacrificabat, populus Christum exspectabat;
Joannes Christum annuntiabat.
4. Maria inter mulieres benedicta. Angelus vero idem ipse ad
Mariam virginem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: jam
tecum est qui erit in te. Benedicta tu inter mulieres. Proprietate
hebraicae linguae omnes feminas mulieres dici solere Scriptura sancta
testatur: ne forte mirentur aut scandalizentur, qui non solent
Scripturas audire. Dominus quodam Scripturarum loco aperte dicit,
Segregate mulieres, quae non cognoverunt virum (Num. XXXI,
17, sec. LXX). Ipsam denique recolite originem nostram:
quando facta est Eva de latere viri, quid dicit Scriptura? Detraxit
ei costam, et aedificavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Jam
mulier vocatur, de viro quidem sumpta, sed nondum viro conjuncta.
Jam ergo cum auditis ab angelo, Benedicta tu inter mulieres; sic
accipite, ac si more nostro diceretur, Benedicta tu inter feminas.
5. Zachariae et Mariae similis interrogatio, animus dissimilis.
Propositum virginitatis. Promittitur Zachariae filius, promittitur
et sanctae Mariae filius, et dicit etiam ipsa pene ipsa verba quae
dixerat Zacharias. Quid enim dixerat Zacharias? Unde mihi hoc?
Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et progressa in diebus
suis. Quid et Maria sancta? Quomodo fiet istud? Similis vox,
dissimile cor. Vocem similem aure audiamus, cor autem dissimile
angelo pronuntiante noscamus. Peccavit David, et a propheta
correptus dixit, Peccavi: continuo ei dictum est, Dimissum est tibi
peccatum (II Reg. XII, 13). Peccavit Saül, et a
Propheta correptus dixit, Peccavi: nec ei dimissum est peccatum,
sed mansit ira Dei super eum (I Reg. XV, 30, 35). Quid
est hoc, nisi quod similis vox, dissimile cor? Homo enim est vocis
auditor, Deus cordis inspector. In illis ergo verbis Zachariae non
fuisse fidem, sed dubitationem et desperationem angelus vidit, angelus
indicavit, vocem tollendo, infidelitatem damnando. Sancta vero
Maria: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Agnoscite
propositum virginis. Quando diceret, concubitura cum viro, Quomodo
fiet istud? Si enim fieret, quomodo de omnibus infantibus fieri
solet, non diceret, Quomodo fiet? Sed illa propositi sui memor, et
sancti voti conscia, quia noverat quid voverat; dicendo, Quomodo
fiet istud, quoniam virum non cognosco? quoniam non noverat hoc
fieri, ut filii nascerentur nisi conjugatis et concumbentibus cum viris
suis, quod ipsa proposuerat ignorare, dicendo, Quomodo fiet istud?
modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. Quomodo fiet
istud? Quis modus est quo fiet istud? Annuntias mihi filium, habes
meum paratum animum, dic mihi modum. Potuit enim virgo sancta
metuere, aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere
filium, quasi improbasset virginis votum. Quid enim si diceret,
Nube, conjungere viro? Non diceret Deus accepit enim votum
virginis, quomodo Deus. Et hoc ab illa accepit, quod ipse
donavit. Dic mihi ergo, nuntie Dei, Quomodo fiet istud? Vide
angelum scientem, illam quaerentem, non diffidentem. Quia ergo vidit
eam quaerentem, non diffidentem, non se negavit instruentem. Audi
quomodo: erit virginitas tua, tu tantum crede veritatem, serva
virginitatem, accipe integritatem. Quoniam integra est fides tua,
intacta erit et integritas tua. Denique audi quomodo fiet istud:
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi. Tale umbraculum nescit libidinis aestum. Propterea, quia
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi; quia fide concipis, quia credendo, in utero, non concumbendo
habebis: propterea quod nascetur de te Sanctum, vocabitur Filius
Dei.
6. Maria ex gratia mater Filii Dei. Quid es, quae postea
paritura es? Unde meruisti? unde hoc accepisti? unde fiet in te qui
fecit te? Unde, inquam, tibi hoc tantum bonum? Virgo es, sancta
es, votum vovisti; sed multum quod meruisti, imo vero multum quod
accepisti. Nam unde hoc meruisti? Fit in te qui fecit te, fit in te
per quem facta es: imo vero per quem factum est coelum et terra, per
quem facta sunt omnia, fit in te Verbum Dei caro, accipiendo
carnem, non amittendo divinitatem. Et Verbum jungitur carni, et
Verbum copulatur carni; et hujus tanti conjugii thalamus, uterus
tuus; et hujus, inquam, tanti conjugii, id est Verbi et carnis
thalamus uterus tuus: unde ipse sponsus procedit de thalamo suo
(Psal. XVIII, 6). Invenit te virginem conceptus, dimittit
virginem natus. Dat fecunditatem, non tollit integritatem. Unde
tibi hoc? Proterve virginem videor interrogare, et quasi importune
aures verecundas ista mea voce pulsare. Sed video virginem
verecundantem, et tamen respondentem, meque admonentem: Quaeris a me
unde mihi hoc? Verecundor tibi respondere bonum meum, angeli audi
ipsius salutationem, et in me agnosce tuam salutem. Crede cui
credidi. Unde mihi hoc quaeris? Angelus respondeat. Dic mihi,
angele, unde Mariae hoc? Jam dixi, cum salutavi: Ave, gratia
plena (Luc. 1, 28).
|
|