|
1. Joannis et Christi in nativitate comparatio. Sancti Joannis,
cujus nativitatem, cum Evangelium legeretur, mirantes audivimus,
solemnitatem hodie celebramus. Quanta est gloria judicis, si tanta
est praeconis? Qualis est venturus via, si talis est qui praeparat
viam? Nativitatem Joannis quodam modo consecratam observat
Ecclesia: nec invenitur ullus in Patribus, cujus nativitatem
solemniter celebremus: celebramus Joannis, celebramus et Christi:
hoc vacare non potest, et si forte a nobis pro tantae rei dignitate
minus explicatur, fructuosius tamen et altius cogitatur. Nascitur
Joannes de anicula sterili, nascitur Christus de juvencula virgine.
Joannem parit sterilitas, Christum integritas. In nativitate
Joannis aetas congrua non erat parentalis, in nativitate Christi
complexus non exstitit maritalis. Ille angelo praedicante nuntiatur,
iste angelo nuntiante concipitur. Non creditur Joannes nasciturus,
et fit pater mutus: creditur Christus, et fide concipitur. Fit
prius adventus fidei in cor virginis, et sequitur fecunditas in utero
matris. Et tamen prope eadem verba sunt Zachariae dicentis, cum
angelus Joannem nuntiaret, Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum
senex, et uxor mea jam processit in diebus suis: et Mariae sanctae
angelo nuntiante partum ejus futurum,
|
“Quomodo fiet istud, quoniam
virum non cognosco?”
|
|
pene eadem verba. Illi dicitur:
|
“Ecce eris
tacens, nec potens loqui, quousque fiant haec, propter quod non
credidisti verbis meis, quae adimplebuntur tempore suo.”
|
|
Illi
autem:
|
“Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur
Filius Dei.”
|
|
Ille corripitur, illa instruitur. Illi dicitur,
Quia non credidisti: illi dicitur, Accipe quod quaesisti.
Propemodum eadem verba sunt, Per quid cognoscam hoc? et, Quomodo
fiet istud? Sed eum qui verba audiebat et cor videbat, non latebat.
In utriusque verbis cogitatio latebat; sed homines, non angelum
latebat: imo non latebat eum qui loquebatur per angelum. Postremo
nascitur Joannes, dum jam lux minuitur, et nox incipit crescere:
nascitur Christus, dum nox accipit detrimentum, et dies augmentum.
Et tanquam hoc signum nativitatis amborum Joannes ipse respiciens,
dicit: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III,
30). Proposuimus inquirenda, et discutienda praediximus: sed hoc
praelocutus sum, et si omnibus tanti mysterii sinibus perscrutandis non
sufficimus, vel facultate, vel tempore; melius vos docebit qui
loquitur in vobis, etiam absentibus nobis, quem pie cogitatis, quem
corde suscepistis, cujus templa facti estis.
2. Joannes quidam limes veteris et novi Testamenti. Ideo et de
senibus nascitur, et in utero exsultat. Zachariae os prius clausum,
et post apertum. Videtur ergo Joannes interjectus quidam limes
Testamentorum duorum, veteris et novi. Nam eum esse, ut dixi,
quodam modo limitem Dominus ipse testatur dicens: Lex et Prophetae
usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI, 16). Sustinet ergo
personam vetustatis, et praeconium novitatis. Propter personam
vetustatis, de senibus nascitur: propter personam novitatis, in
visceribus matris propheta declaratur. Nondum enim natus ad sanctae
Mariae adventum, exsultavit in utero matris. Jam ibi designatus
erat, designatus antequam natus: cujus praecursor esset ostenditur,
antequam ab eo videretur. Divina sunt haec, et mensuram humanae
fragilitatis excedunt. Postremo nascitur, accipit nomen, lingua
solvitur patris (Luc. I). Refer quod factum est ad significantem
imaginem rerum: tantum quod factum est ne non factum putes, quoniam
quid significaret forsitan dices. Hoc quod factum est, refer ad
significationem rerum, et vide magnum mysterium. Zacharias tacet, et
amittit vocem, donec Joannes nasceretur praecursor Domini, et
aperiret vocem. Quid est silentium Zachariae, nisi prophetia
latens, et ante praedicationem Christi quodam modo occulta et clausa?
Aperitur illius adventu, clara fit venturo eo qui prophetabatur. Hoc
est apertio vocis Zachariae in nativitate Joannis, quod est discissio
veli in cruce Christi. Joannes si se ipsum nuntiaret, Zachariae os
non aperiret. Solvitur lingua, quia nascitur vox: nam Joanni jam
praenuntianti Dominum dictum est, Tu quis es? Et respondit, Ego
sum vox clamantis in eremo (Joan. I, 22, 23).
3. Vox Joannes, Verbum Christus. Vox Verbum putata. Vox
Joannes, Dominus autem in principio erat Verbum (Ibid., 1).
Joannes vox ad tempus, Christus Verbum in principio aeternum.
Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intellectus, inanis est
strepitus. Vox sine verbo aurem pulsat, cor non aedificat.
Verumtamen in ipso corde nostro aedificando advertamus ordinem rerum.
Si cogito quid dicam, jam verbum est in corde meo: sed loqui ad te
volens, quaero quemadmodum sit etiam in corde tuo, quod jam est in
meo. Hoc quaerens quomodo ad te perveniat, et in corde tuo insideat
verbum quod jam est in corde meo, assumo vocem, et assumpta voce
loquor tibi: sonus vocis ducit ad te intellectum verbi: et cum ad te
duxit sonus vocis intellectum verbi, sonus quidem ipse pertransit;
verbum autem quod ad te sonus perduxit, jam est in corde tuo, nec
recessit a meo. Sonus ergo, transacto verbo ad te, nonne tibi
videtur dicere sonus ipse, Illum oportet crescere, me autem minui?
Sonus vocis strepuit in ministerium, et abiit, quasi dicens, Hoc
gaudium meum completum est (Joan. III, 30, 29). Verbum
teneamus, verbum medullitus conceptum non amittamus. Vis videre vocem
transeuntem, et Verbi divinitatem manentem? Baptismus Joannis modo
ubi est? Ministravit, et abiit. Christi nunc Baptismus
frequentatur. Omnes in Christum credimus, salutem in Christo
speramus: hoc sonuit vox. Nam quia discernere difficile est a voce
verbum, et ipse Joannes putatus est Christus. Vox verbum putata
est: sed agnovit se vox, ne offenderet verbum. Non sum, inquit,
Christus, nec Elias, nec propheta. Responsum est, Tu ergo quis
es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo, Parate viam Domino
(Id. I, 20-23). Vox clamantis in eremo, vox rumpentis
silentium. Parate viam Domino, tanquam diceret, Ego ideo sono, ut
illum in cor introducam: sed quo introducam non dignatur venire, nisi
viam praeparetis. Quid est, Viam parate; nisi, congrue
supplicate? Quid est, Viam parate; nisi, humiliter cogitate? Ab
ipso accipite humilitatis exemplum. Putatur Christus, dicit se non
esse quod putatur, nec ad suum fastum errorem assumit alienum. Si
diceret, Ego sum Christus; quam facillime crederetur, qui antequam
diceret, credebatur? Non dixit: agnovit se, distinxit se,
humiliavit se. Vidit ubi haberet salutem: lucernam se intellexit, et
ne exstingueretur vento superbiae timuit.
4. Cur tantae gratiae homo missus, qui perhiberet testimonium
Christo. Haec enim dispositio placuit Deo, ut tantae gratiae homo
testimonium perhiberet Christo, qui posset putari Christus. Denique
in natis mulierum, sicut dixit ipse Christus, nemo exsurrexit major
Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Si hoc homine nullus erat
major homo, qui major est illo, plus est quam homo. Magnum
testimonium Christi de se ipso, sed lippientibus et infirmis oculis
parum de se testificatur dies. Infirmi oculi diem expavescunt,
lucernam ferunt. Ideo praemisit lucernam dies venturus. Sed in corda
fidelium lucernam praemisit, ad confundenda corda infidelium.
Paravi, inquit, lucernam Christo meo: Deus Pater in prophetia
loquens, Paravi lucernam Christo meo: Joannem Salvatori
praeconem, judici praecursorem venturo, futuro amicum sponso.
Paravi, inquit, lucernam Christo meo. Quare parasti? Inimicos
ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea
(Psal. CXXXI, 17, 18). Quomodo per hanc lucernam
inimici ejus induti sunt confusione? Evangelium perscrutemur.
Calumniantes Judaei Domino dixerunt, In qua potestate ista facis?
Si tu es Christus, dic nobis palam. Causam quaerebant, non fidem;
unde insidiarentur, non unde liberarentur. Denique qui corda eorum
vidit, attendite quid respondit confusurus eos de lucerna.
Interrogo, inquit, etiam vos unum sermonem: Dicite mihi, Baptisma
Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Illi continuo
repercussi, et quamvis tenuiter radiante die, ad palpandum compulsi,
quoniam claritatem illam speculari non poterant, ad sui cordis tenebras
confugerunt, et ibi secum turbari coeperunt, offendentes et ruentes.
Si dixerimus, inquiunt: hoc apud se ipsos, ubi cogitabant, sed quo
ille cernebat: Si dixerimus, inquiunt, De coelo est; dicet nobis,
Quare ergo non credidistis ei? Ipse enim testimonium perhibuerat
Christo Domino. Si autem dixerimus, Ab hominibus; lapidant nos
populi: quia propheta magnus Joannes habebatur. Et dixerunt,
Nescimus. Nescitis: in tenebris estis, lumen amittitis. Quanto
enim melius, si forte tenebrae in corde humano versantur, lumen
admittere, non amittere. Ubi dixerunt, Nescimus: ait Dominus,
Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio (Matth. XXI,
23-27). Scio enim quo corde dixeritis, Nescimus, non volentes
doceri, sed timentes confiteri.
5. Christus Deus latens in carne. Haec divina dispensatio;
quantum homo perscrutari potest, melior melius, inferior inferius;
haec divina dispensatio magnum nobis insinuat sacramentum. Venturus
enim erat Christus in carne, non quicumque, non angelus, non
legatus; sed ipse veniens salvos faciet eos (Isai. XXXV, 4).
Non erat quicumque venturus: et tamen quomodo erat venturus? In
carne mortali nasciturus, infans parvulus futurus, in praesepi
ponendus, cunis involvendus, lacte nutriendus, per aetates augendus,
postremo etiam morte perimendus. Haec ergo omnia humilitatis indicia
et nimiae humilitatis est forma. Cujus haec humilitas? Excelsi.
Quam excelsi? Noli quaerere in terra, transcende et sidera. Cum ad
coelestes exercitus Angelorum veneris, audies ab eis, Transi et
nos. Cum veneris ad Sedes, Dominationes, Principatus,
Potestates, audies, Transi et nos; et nos facti sumus: Omnia per
ipsum facta sunt. Universam transcende creaturam; quidquid conditum
est, quidquid institutum, quidquid mutabile, sive corporeum, sive
incorporeum, cuncta transcende. Videndo nondum potes, credendo
transcende: perveni ad Creatorem, et interim fide antecedente te,
quae perducit te, perveni ad Creatorem. Ibi vide, In principio
erat Verbum. Non enim aliquando factum est: sed in principio erat.
Non quomodo creatura, de qua dicitur, In principio fecit Deus
coelum et terram (Gen. I, 1). Hoc quod in principio erat, non
est quando non erat. Hoc ergo quod in principio erat, et Verbum erat
apud Deum, et ipsum Verbum Deus erat: et omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil: et in quo est vita quod factum
est (Joan. I, 1-4), venit ad nos. Ad quos? ad dignos?
Absit: sed ad indignos. Etenim Christus pro impiis mortuus est
(Rom. V, 6), et indignis, sed dignus. Nos enim indigni quorum
misereretur; sed dignus ille qui misereretur, cui diceretur, Propter
misericordiam tuam, Domine, libera nos. Non propter praecedentia
nostra merita, sed propter misericordiam tuam, Domine, libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal.
LXXVIII, 9), non propter meritum nostrum. Nam non propter
meritum peccatorum, sed propter nomen tuum. Nam meritum peccatorum,
non utique praemium, sed supplicium. Ergo propter nomen tuum. Ecce
ad quos venit, ecce quantus venit. Ad nos ille quomodo venit?
Verbum plane caro factum est, ut inhabitaret in nobis (Joan. I,
14). Si enim in sua divinitate tantummodo veniret, quis eum
ferret? quis eum caperet? quis susciperet? Sed suscepit quod nos
eramus, ne remaneremus quod eramus: sed quod nos eramus natura, non
culpa. Quia enim ad homines homo, non tamen quia ad peccatores
peccator. De duobus istis, natura humana et culpa humana, unum
suscepit, aliud sanavit. Nam si ipse susciperet nostram iniquitatem,
et ipse quaereret salvatorem. Suscepit tamen ferendam et sanandam,
non autem habendam: et homo apparuit inter homines, latens Deus.
6. Deo in carne latenti necessarium fuit testimonium hominis, quo
non esset alius major. Joannes discipulos sicut Christus habens, fit
Christi testis credibilior. Quis ergo testimonium huic perhibeat diei
latenti in quadam nube carnis? Da lucernam, testetur diem: sed hanc
lucernam auge, ut quisquis plus illa fuerit, dies sit: In natis
mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI,
11). O ineffabilis dispensatio! Ego, fratres, cum haec cogito,
multum miror quod dicit Joannes de Christo, teste Evangelio: Non
sum dignus, inquit, corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I,
27). Quid humilius dici potest? Quid excelsius Christo? quid
humilius crucifixo?
|
“Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem
sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi”
|
|
(Joan. III, 29), non propter suam.
inquit,
|
“de
plenitudine ejus omnes accepimus”
|
|
(Id. I, 16). Quanta dicit
de Christo, quam praeclara! quam excelsa! quam digna! si tamen de
illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter
discipulos Domini, non eum secutus est, ut Petrus, ut Andreas, ut
Joannes, ut caeteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et
constituto hic licet Domino cum discipulis suis, habebat discipulos et
Joannes. Dicebantur discipuli Joannis. Dicebatur ipsi Domino,
Quare Joannis discipuli jejunant, discipuli autem tui non jejunant
(Marc. II, 18)? Hoc erat procul dubio necessarium praecursori
fideli, ab eo Christum praedicari qui posset aemulus credi. Habebat
discipulos Joannes, habebat et Christus: quasi extra docebat, sed
testis inhaerebat. Ideo in natis mulierum nemo exsurrexit major
Joanne Baptista. Fuerunt Prophetae, habuerunt discipulos, sed non
praesente Christo. Fuerunt postea magni Apostoli, sed quia
discipuli Christi, non quia discipulos potuerunt habere cum Christo.
Habet ille discipulos, congregat, baptizat: quid putamus? foris,
an intus? Imo vero reipsa intus, ut tanquam homo a Deo liberaretur;
specie quasi foris, ut testis crederetur. Intende hoc ipsum:
perhibebant Domino testimonium, verbi gratia, Petrus, Andreas,
Joannes et caeteri; cum diceretur eis, Laudatis quem sequimini,
praedicatis cui adhaeretis. Veniat lucerna confundens inimicos,
colligat discipulos. Habet Christus, habet et Joannes. Baptizat
Christus, baptizat et Joannes; et venitur ad Joannem, et dicitur
ei, Ille cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnes
veniunt ad eum: ut quasi aemulus invidiae de Christo aliquid mali
loqueretur. Sed ibi lucerna ardet tutius, ibi splendet clarius, ibi
vegetatur, quanto distinctius, tanto securius. Jam, inquit, dixi
vobis, quia ego non sum Christus. Qui habet sponsam, sponsus est:
qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 26-31).
Tunc illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici
confundebantur, quando quodam modo compellebatur praedicare, qui credi
poterat invidere. Cogitur enim Dominum servus agnoscere, cogitur
creatura Creatori testimonium perhibere: nec cogitur, sed libenter
facit. Amicus est enim, non invidus: nec sibi, sed sponso zelat.
7. In Christi nuptiis paranymphus Joannes. Mediator Christus in
quantum homo. Faciunt hoc amici sponsi; et est quaedam in nuptiis
humanis solemnitas, ut exceptis aliis amicis, etiam paranymphus
adhibeatur, amicus interior, conscius secreti cubicularis. Sed hic
interest, et plane multum interest. Quod in nuptiis humanis homo
homini paranymphus est, hoc est Joannes Christo, et idem Deus
Christus sponsus, mediator Dei et hominum; sed in quantum homo.
Nam in quantum Deus non mediator, sed aequalis Patri, hoc idem quod
Pater, cum Patre unus Deus. Quando esset ista sublimitas
mediatrix, a qua multum longe disjuncti jacebamus? Ut medius sit,
aliquid assumat quod non erat: sed ut perveniamus, maneat quod erat.
Ecce enim Deus super nos, ecce nos infra illum, et multa interjacent
spatia, maxime peccati intervallum longe nos distinguit atque abjicit.
In hac tanta distantia cum veniendum esset ad Deum, qua venturi
eramus? Ipse Deus, Deus manet: accedit homo Deo, et fit una
persona, ut sit non semideus, quasi parte Dei Deus, et parte
hominis homo; sed totus Deus et totus homo: Deus liberator, homo
mediator; ut per illum ad illum, non per alium, nec non ad illum;
sed per id quod in illo nos sumus, ad illum per quem facti sumus.
Ideo Apostolus quamvis Christum noverit Deum: nam ipse de illo
dixit, cum de Judaeorum praecedentibus meritis loqueretur, Quorum
patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): cum ergo sciret illum
Deum, et super omnia Deum; ac per hoc utique super omnia, quia per
illum facta sunt omnia; ventum est ut commendaret mediatorem, et non
dixit Deum; non enim per hoc mediator est, quod Deus est; sed per
hoc mediator, quia factus est homo. Ipsa est liberatio nostra. Unus
enim Deus. Quia utique Catholici auditis, instructi auditis,
vigilanter auditis, Unus Deus: numquid solus Pater? numquid solus
Filius? numquid solus Spiritus sanctus? Sed utique Pater et
Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Ergo, Unus Deus, unus et
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).
Si diceret, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Christus
Jesus ; tanquam minor Deus intelligeretur. Etenim ab illa
Trinitatis deitate quasi separaretur, si unus Deus, unus et mediator
Dei et hominum Jesus Christus, quasi non ille Deus qui unus
diceretur. Sed quia in unitate Dei, ibi Pater et Filius et
Spiritus sanctus: unitatem teneat divinitas, medietatem suscipiat
humanitas.
8. Mediatoris gratia omnibus, ut Deo reconcilientur, necessaria.
Hac medietate reconciliatur Deo omnis generis humani massa ab illo per
Adam alienata. Per Adam enim peccatum in travitin mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12). Quis hinc crueretur? quis ab hac
massa irae ad misericordiam distingueretur? Quis enim te discernit?
Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Non ergo
nos discernunt merita, sed gratia. Nam si merita, debitum est: si
debitum est, gratis non est: si gratis non est, gratia non est. Hoc
ipse Apostolus dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus;
alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Per unum
salvamur, majores, minores, senes, juvenes, parvuli, infantes;
per unum salvamur. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus. Per unum hominem mors, et per unum resurrectio
mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes
vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22).
9. Omnes in Adam et omnes in Christo. Hic aliquis occurrit, et
dicit mihi: Quomodo omnes? Qui ergo in gehennam mittendi sunt, qui
cum diabolo damnabuntur, qui aeternis ignibus torquebuntur? Quomodo
omnes et omnes? Quia nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam
nisi per Christum. Si esset alius per quem veniremus ad mortem, non
omnes in Adam morerentur. Si esset alius per quem veniremus ad
vitam, non omnes in Christo vivificarentur.
10. Infantes etiam ipsi egent liberatore. Quid ergo, ait
aliquis, et infans indiget liberatore? Plane indiget: testis est
mater fideliter currens cum parvulo baptizando ad ecclesiam. Testis
est ipsa mater Ecclesia suscipiens parvulum abluendum, et aut
liberatum dimittendum, aut pietate nutriendum. Quis audeat dicere
testimonium contra tantam matrem? Postremo et in ipso parvulo miseriae
ipsius testis est fletus. Quantum potest, testatur natura infirma,
parum intelligens; non incipit a risu, incipit a fletu. Agnosce
miserum, porrige auxilium. Omnes misericordiae visceribus induantur.
Quanto minus pro se ipsi possunt, tanto misericordius pro parvulis nos
loquamur. Auxilium rerum suarum tuendarum Ecclesia solet praebere
pupillis: omnes loquamur pro parvulis, ab omnibus eis praebeatur
auxilium, ne perdant coeleste patrimonium. Et propter illos Dominus
illorum parvulus factus est. Quomodo ad ejus liberationem non
pertinuerunt, qui pro illo primi occidi meruerunt?
11. Christus etiam parvulis est Jesus, id est salvator. Postremo
de ipso Domino Salvatore, cum ejus nativitas proxima
praenuntiaretur, dictum est, Vocabunt nomen ejus Jesum: ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21).
Jesum tenemus, interpretationem nominis hujus habemus. Quare
Jesus, quod latine Salvator dicitur, quare Jesus? Ipse enim
salvum faciet populum suum. Sed salvum fecit populum suum in manu
potenti Moyses, et in adjutorio Excelsi a persecutione et dominatione
Aegyptiorum: fecit salvum populum suum et Jesus Nave a
persecutoribus bellisque gentium: fecerunt salvum populum Judices,
eum ab Allophylis liberantes; fecerunt et Reges, a dominatu
circumquaque oblatrantium gentium liberantes. Non sic salvat Jesus:
sed a peccatis eorum. Vocabunt nomen ejus Jesum. Quare? Ipse enim
salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Nunc de
parvulo interrogo, affertur ad ecclesiam faciendus christianus,
baptizandus, puto quia ideo ut sit in populo Jesu. Cujus Jesu?
Qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Si non habet quod in
illo salvetur, auferatur hinc. Quare non dicimus matribus, Auferte
hinc istos parvulos? Jesus namque salvator est: si non habent isti
quod in illis salvetur, auferte hinc eos. Non est opus sanis
medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). Audebit mihi
quisquam in hoc parvuli discrimine dicere: Mihi est Jesus, huic non
est Jesus. Ergo tibi est Jesus, huic non est Jesus? Non venit ad
Jesum? non pro illo respondetur ut credat in Jesum? Alterum
baptismum instituimus parvulis, in quo non fit remissio peccatorum?
Plane si iste parvulus pro se loqui posset, vocem contradicentis
refelleret, et clamaret: Da mihi vitam Christi; in Adam mortuus
sum; da mihi vitam Christi, in cujus conspectu mundus non est, nec
infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec.
LXX). Istis gratiam non negaret, nec qui de suo daret. Fiat
misericordia cum miseris. Utquid eorum innocentia ultra modum
laudatur? Inveniat salvatorem, nondum sentiant adulatorem. Nos
plane in tanto infantium periculo nec disputare debemus, ne eorum
salutem vel disputando differre videamur. Afferatur, abluatur,
liberetur, vivificetur. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in
Christo omnes vivificabuntur. Non invenit qua veniret in hujus
saeculi vitam, nisi per Adam: non inveniet qua evadat futuri saeculi
poenam, nisi per Christum. Quid claudis unicam januam? Unus enim
Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Audi,
clamat tibi: Non est enim opus sanis medicus, sed male habentibus.
Quare istum sanum dicis, nisi quia medico contradicis?
12. Joannes cum peccato natus salvatore indiguit. Itane, inquit,
et Joannes, de quo loquebaris, cum peccato natus est? Invenisti
plane praeter peccatum natum, quem invenis praeter Adam natum. Non
avellis hanc sententiam de manibus fidelium:
|
“Per unum hominem mors,
et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur,
sic et in Christo omnes vivificabuntur. Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit. ”
|
|
Si verba mea haec essent, posset a me haec sententia
dici expressius? posset evidentius? posset plenius? Ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Jam tu excipe
Joannem: si separaveris ab hominibus, si separaveris ab illo tramite
humanae propaginis, si separaveris a complexu masculi et feminae,
etiam ab ista sententia separabis. Nam ille qui voluit ab ea esse
separatus, per virginem est venire dignatus. Utquid me cogis
discutere merita Joannis? In utero Dominum salutavit: sed puto quia
eum salutavit, a quo salutem desideravit. Non quaerit tuam
perniciosissimam defensionem. Venienti Domino ad baptismum suum,
conscius communis infirmitatis ait: Ego a te debeo baptizari
(Matth. III, 14). Veniebat enim Dominus ad commendandam
etiam in baptismo humilitatem, ad ipsius sacramenti consecrationem.
Quia sic suscepit baptismum juvenis, quemadmodum infans
circumcisionem. Suscepit commendanda medicamenta, non vulnera. Ille
autem quare liceret, Ego a te debeo baptizari, mundus ab omni penitus
noxa, si non in eo erat quod sanaretur, si non in eo erat quod
mundaretur? Ille se dicit debitorem, et tu eum purgas, ne debita
relaxentur. Ego a te, inquit, debeo baptizari: opus est mihi,
necessarium est mihi. Et hoc illi ibi praestitum est. Quando enim
Dominus in aquam, non ille praeter aquam. Quid pluribus? Cesset
deinceps, si fieri potest, contrarius disputator; quia et praeconem
suum liberavit ipse Salvator.
|
|