|
1. Occasio sermonis. In Natali sancti Joannis inter caetera quae
dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus
est: et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur,
non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in tanto periculo a
sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa
sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata,
sed disputationes quorumdam, quae modo crebrescere, et multorum animos
evertere moliuntur. Hodie ergo, adjuvante Domino, placuit nobis
hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed major
causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes
fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles.
Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de
ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus.
2. Baptizandos parvulos Pelagiani concedunt, non propter vitam
aeternam, sed propter regnum coelorum. Concedunt parvulos baptizari
oportere. Non ergo quaestio est inter nos et ipsos, utrum parvuli
baptizandi sint; sed de causa quaeritur, quare baptizandi sint. Hoc
ergo quod concedunt, sine ulla cum ipsis dubitatione teneamus.
Baptizandos esse parvulos, nemo dubitat. Nemo dubitet, quando nec
illi hinc dubitant, qui ex parte aliqua contradicunt.
Sed nos dicimus eos aliter salutem et vitam aeternam non habituros,
nisi baptizentur in Christo: illi autem dicunt non propter salutem,
non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Quid sit
hoc, dum exponimus ut possumus, parumper attendite. Parvulus,
inquiunt, etsi non baptizetur, merito innocentiae, eo quod nullum
habeat omnino, nec proprium, nec originale peccatum, nec ex se, nec
de Adam tractum, necesse est, aiunt, ut habeat salutem et vitam
aeternam, etiamsi non baptizetur; sed propterea baptizandus est, ut
intret etiam in regnum Dei, hoc est, in regnum coelorum. Si
discutiendum est hoc, discutiendum est utique propter illos, non
propter nos. Fratres enim nostri sunt, permoti sunt profunditate
quaestionis; sed regi debuerunt gubernaculo auctoritatis. Cum enim
dicunt non esse baptizandos salutis et vitae aeternae percipiendae
causa, sed tantummodo regni coelorum et regni Dei; baptizandos quidem
fatentur, sed non propter vitam aeternam, sed propter regnum
coelorum. Quid de vita aeterna? Habebunt, inquiunt. Quare
habebunt? Quia nullum peccatum habent, et ad damnationem pertinere
non possunt. Ergo est vita aeterna extra regnum coelorum?
3. Vitam aeternam non esse praeter regnum coelorum. Inter dextram
ad regnum Dei pertinentium, et sinistram damnatorum nullus medius
locus. Primus hic error aversandus ab auribus, exstirpandus a
mentibus. Hoc novum in Ecclesia, prius inauditum est, esse vitam
aeternam praeter regnum coelorum, esse salutem aeternam praeter regnum
Dei. Primo vide, frater, ne forte hinc consentire nobis debeas,
quisquis ad regnum Dei non pertinet, eum ad damnationem sine dubio
pertinere. Venturus Dominus, et judicaturus de vivis et mortuis,
sicut Evangelium loquitur, duas partes facturus est, dextram et
sinistram. Sinistris dicturus, Ite in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus: dextris dicturus, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.
Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem. Nullus relictus est
medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis
judicabitur: alii erunt ad dextram, alii ad sinistram: non novi
aliud. Qui inducis medium, recede de medio: non te offendat qui
dextram quaerit. Et te ipsum admoneo: recede de medio, sed noli in
sinistram. Si ergo dextra erit et sinistra, et nullum medium locum in
Evangelio novimus: ecce in dextra regnum coelorum est, Percipite,
inquit, regnum. Qui ibi non est, in sinistra est. Quid erit in
sinistra? Ite in ignem aeternum. In dextra ad regnum, utique
aeternum; in sinistra in ignem aeternum. Qui non in dextra, procul
dubio in sinistra: ergo qui non in regno, procul dubio in igne
aeterno. Certe habere potest vitam aeternam, qui non baptizatur?
Non erit in dextra, id est, non erit in regno. Vitam aeternam
computas ignem sempiternum? Et de ipsa vita aeterna audi expressius,
quia nihil aliud est regnum quam vita aeterna. Prius regnum
nominavit, sed in dextris; ignem aeternum in sinistris. Extrema
autem sententia, ut doceret quid sit regnum, et quid sit ignis
aeternus, Tunc, inquit, abibunt isti in ambustionem aeternam; justi
autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 33, 34, 41,
46).
Ecce exposuit tibi quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus; ut
quando confiteris parvulum non futurum in regno, fatearis futurum in
igne aeterno. Regnum enim coelorum est vita aeterna.
4. Exclusioni a regno Dei, conjunctam esse poenam ignis aeterni.
Nec aliud etiam apostolus Paulus, cum terreret homines, non
parvulos, non baptizatos, sed scelestos, facinorosos, contaminatos,
perditos; non eos terruit quod erunt in igne sempiterno, quo sine
dubio ibunt, si non corrigantur: sed tantum terruit, quia in regno
non erunt; ut cum viderint se perdere spem regni, non viderent esse
consequentem nisi poenam ignis aeterni.
inquit,
|
“errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque
adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures,
neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei
possidebunt.”
|
|
Non dixit, Illi et illi, tales et tales igni aeterno
torquebuntur; sed, regnum Dei non possidebunt. Subtracta dextra,
non remansit nisi sinistra. Unde autem evadunt ab igne sempiterno?
Non ob aliud, nisi quia erunt in regno. Sequitur:
|
“Et haec quidem
fuistis.”
|
|
Et unde jam non sunt?
|
“Sed abluti estis, sed
sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri
Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. In nomine Domini nostri
Jesu Christi”
|
|
(I Cor. VI, 9-11).
|
“Non enim est aliud
nomen sub coelo in quo oportet salvos fieri nos”
|
|
(Act. IV.
12), nos omnes, pusillos cum magnis. Si autem salvos fieri
oportet nos in hoc nomine, sine hoc nomine procul dubio nec salus
erit, quae sine Christo promittitur parvulis. Pace eorum dicam, qui
cuiquam salutem promittit sine Christo, nescio utrum ipse salutem
habere possit in Christo.
5. Pelagiana vitae aeternae et regni Dei distinctio plane
arbitraria. Deinde quaerimus ab eis: Quid, si aliquis dicat,
parvulos merito innocentiae suae, sicut dictis, atque immunitatis ab
omni delicto, non solum habituros salutem et vitam aeternam, sed et
regnum Dei? unde apud vos definitum certumque est, sine Baptismo
regnum. Dei non habituros parvulos; ut divideretis eis pro arbitrio
vestro, non adjutores parvulorum, sed oppressores miserorum; ut
divideritis eis pro arbitrio vestro, et daretis eis salutem et vitam
aeternam praeter regnum coelorum? Alius benevolentior vobis et
misericordior, et ut putatis justior, totum eis dabit, et vitam
aeternam et regnum coelorum. Istum quomodo superabitis? Quoniam vos
aliquando contra evidentissimam auctoritatem ratiocinatio humana
delectat, proferte ipsam regulam rationis vestrae, et asserite,
quantis viribus valueritis, unde vincatur iste, qui parvulis propter
merita innocentiae, propter nullam, sicut dicitis, culpam, hoc est,
originale peccatum, dare voluerit etiam non baptizatis, non solum
vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: istum vincite. Ego sine
praejudicio partes hujus parumper suscipio, et dicam quod ipse non
sentio: sed admoneo vos, ut acriorem adversarium videatis.
6. Negato semel originali peccato, Pelagianos non posse eum
vincere, qui nolit parvulos excludi a regno Dei. Ecce existit nescio
quis, et dicit: Parvulus non habens ullum omnino peccatum, nec quod
sua vita contraxit, nec quod de vita primi parentis traxit, habebit et
vitam aeternam et regnum coelorum.
Respondete, vincite hominem resistentem vobis, qui aliter dividitis.
Vos enim dicitis: Vitam quidem habebit iste non baptizatus aeternam,
sed non habebit regnum coelorum. Ille contra: Imo et vitam et regnum
coelorum. Quare enim patrimonium regni coelorum abripis innocenti? A
quo regnum coelorum non acquiritur, profecto magno bono fraudatur.
Quae est ista justitia? Dic, quare? Quid offendit parvulus non
baptizatus, nullam habens culpam, nec suam, nec de parente tractam?
Quid offendit, dic mihi, ut non intret in regnum coelorum, ut
separetur a sorte sanctorum, ut sit exsul a societate Angelorum?
Videris enim tibi misericors, quia non ei aufers vitam: damnas
tamen, quem separas a regno coelorum. Damnas: non eum percutis, sed
in exsilium mittis. Nam et qui exsulant, vivunt, si sani sunt: in
doloribus corporis non sunt, non torquentur, non carceris tenebris
affliguntur: haec illis sola poena est, non esse in patria. Si
amatur patria, magna poena: si autem non amatur patria, pejor est
cordis poena. Parvum malum est in hominis corde, qui societatem non
quaerit sanctorum, qui non desiderat regnum coelorum? Si non
desiderat, poena est de perversitate: si autem desiderat, poena est
de fraudata charitate. Sed si, quod vis, parva sit poena; et ipsa
parva magna est, si nulla culpa est. Hic defende justitiam Dei.
Quare vel parva poena infligitur innocenti, in quo nullum invenitur
omnino peccatum? Dic contra istum adversarium, qui parvulis non
baptizatis, misericordia et justitia majore quam tu, dare vult, non
solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: responde si potes,
sed rationem affer; hac enim te gloriari delectat.
7. In quaestione de parvulis non baptizatis confugiendum ad
auctoritatem divinam. Ego istam quaestionem profundam sentio, et ad
ejus fundum rimandum vires meas idoneas non agnosco. Libet me et hic
exclamare quod Paulus, O altitudo divitiarum! Parvulus non
baptizatus pergit in damnationem: Apostoli enim verba sunt, Ex uno
in condemnationem (Rom. V, 16): non satis invenio dignam
causam, quia non invenio, non quia non est. Ubi ergo non invenio in
profundo profundum, attendere debeo humanam infirmitatem, non damnare
divinam auctoritatem. Ego prorsus exclamo, nec me pudet:
|
“O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit
illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum”
|
|
(Id. XI,
33-36). Ego infirmitatem meam his verbis munio, et hac cautela
circumseptus, adversus sagittas ratiocinationum tuarum muratus
assisto. Sed tu, bellator, hoc est, fortis ratiocinator, huic
responde, qui tibi dicit: Prorsus innocens parvulus, et immunis ab
omni peccato, et proprio et originali, non solum vitam aeternam
habebit, sed etiam regnum coelorum. Hoc est justum. Qui nihil mali
habet, quare aliquid boni non habet? sed scio, inquis. Unde scis?
Quia Dominus dixit. Tandem venisti. Non ergo quia tu
ratiocinaris, sed quia Dominus dixit. Laudo plane hoc, sanum est:
sicut homo non invenisti rationem, fugis ad auctoritatem. Approbo,
prorsus approbo. Bene facis; non invenis quid respondeas, ad
auctoritatem fuge: non ibi te persequor, non inde expello; imo
fugientem recipio et amplector.
8. Sententia dominica excludens non baptizatos a regno Dei,
fatentibus Pelagianis. Profer ergo auctoritatem, stemus in ea simul
contra communem inimicum. Quia enim parvulus non baptizatus non intrat
in regnum coelorum, et tu dicis et ego. Illi igitur communi
adversario, qui dicit non baptizatum parvulum intraturum in regnum
coelorum, resistamus ambo, et adversus ejus insidiosissima jacula
scutum fidei proferamus.
Cedant paulisper conjecturae rationis humanae, assumantur arma
divina. Assumite, inquit Apostolus, armaturam Dei (Ephes.
VI, 13). Ecce simul dicamus huic homini: Christianus es?
Christianus, inquit. Audi Evangelium, qui vis non baptizatos
parvulos mittere in regnum coelorum; audi Evangelium: Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
Dei. Domini sententia est: huic non resistit, nisi non
christianus. Repulsus est ille, remanet mihi tecum certamen: et
forte unde vicisti bono illius, inde bono vinceris tuo. Nam quem
vicisti, si durus non est, docuisti. Noli ergo esse durus et tu:
simul teneamus interim sententiam istam, Nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei. Ideo, inquis,
parvulo non baptizato polliceri regnum Dei non possum contra apertam
Domini sententiam. Ecce quare dico: Regnum Dei non habebunt.
Ecce quare dico: Ideo baptizandi sunt, ut habeant regnum Dei.
Ideo dicis? Ideo, inquit. Vide tamen, propter illa quae supra
diximus, ne forte non invenias vitam aeternam praeter regnum Dei.
Multum enim aperta sunt dicta de duabus illis partibus, dextra et
sinistra, ubi nullum in medio dedit locum vitae sine regno. Parum te
hoc corrigit? parum admonet? Ipsam mecum lectionem, unde hanc
sententiam protulisti, paululum adverte.
9. Ex eadem Evangelii lectione vincendi Pelagiani. Una in duabus
naturis persona Christi, qui simul in terra se esse dicit et in
coelo. Dixisti enim, te ideo regnum coelorum non baptizatis parvulis
nolle promittere, quia sententia Domini aperta est, Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum.
Non ibi advertisti, cum quaereret Nicodemus, quomodo ista fierent,
id est, quomodo renasceretur homo, quomodo denuo nasceretur; quoniam
non potest utique iterum introire in uterum matris, et denuo nasci;
quid audierit a Domino, quid audierit a magistro bono, quid audierit
error a veritate?
Inter caetera enim ostendens quemadmodum fiat, etiam similitudinem
posuit. Sed prius ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo
descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 5,
13). In terra erat, et in coelo se esse dicebat; et quod est
majus, in coelo Filium hominis: ut unam demonstraret in utraque
natura personam, et in eo quod Dei Filius erat aequalis Patri,
Verbum Dei in principio Deus apud Deum, et in eo quod filius
hominis erat, assumens animam humanam et carnem humanam, et indutus
hominem, exiens ad homines: quia in hoc utroque non duo christi sunt,
nec duo filii Dei sed una persona, unus Christus Dei Filius,
idemque unus Christus, non alius, hominis filius; sed Dei, Filius
secundum divinitatem, hominis filius secundum carnem. Quis autem
nostrum, qui parum advertimus, aut parum sapimus, non potius ita
vellet distinguere, Filius Dei in coelo, et Filius hominis in
terra? Sed ne sic divideremus, et ita dividendo duas personas
induceremus, Non ascendit in coelum, inquit, nisi qui de coelo
descendit Filius hominis. Filius ergo hominis descendit de coelo.
Nonne filius hominis in terra factus est? nonne filius hominis per
Mariam factus est? Sed, o homo, noli, inquit, separare, quem
volo copulare. Parum est quia Filius hominis descendit (Christus
enim descendit, idemque filius hominis qui Filius Dei est); sedet
in coelo, qui ambulat in terra. In coelo erat, quia ubique est
Christus, idemque Christus est et Filius Dei et filius hominis.
Propter unitatem personae in terra Filius Dei, propter eamdem
unitatem personae esse probavimus in coelo filium hominis, ex his
verbis Domini, Filius hominis, inquit, qui est in coelo. Propter
unitatem personae, nonne in terra constituto atque conspicuo Petrus
dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17)?
10. In coelum solus Christus ascendit. Christi membra cum capite
unus Christus. Ergo discat Nicodemus quomodo fiat illud, quod ei
minus intelligenti, incredibile et quasi impossibile videbatur: Nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
Omnes autem qui renascuntur, utique ascendunt in coelum: caeterorum
nemo prorsus. Et omnes qui renascuntur, per gratiam Dei ascendunt in
coelum: et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit,
Filius hominis qui est in coelo. Unde hoc? Quia omnes qui
renascuntur, membra ipsius fiunt; et solus Christus de Maria natus
unus est Christus, et cum corpore suo caput unus est Christus. Hoc
ergo dicere voluit, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Non ergo
ascendit, nisi Christus. Si vis ascendere, esto in corpore
Christi: si vis ascendere, esto membrum Christi. Sicut enim in uno
corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint
multa, unum est corpus; sic et Christus (I Cor. XII, 12):
quia caput et corpus Christus. Et quomodo fit hoc, adhuc quaeramus.
Latet quaestio, exaltatur illa profunditas.
11. Quomodo Christi membra efficimur. Fides in Christum
necessaria ad salutem. Christus peccatum non habet, nec originale
traxit, nec suum addidit: extra voluptatem carnalis libidinis venit,
non ibi fuit complexus maritalis: de Virginis corpore non assumpsit
vulnus, sed medicamentum; non assumpsit quod sanaret, sed unde
sanaret: quantum ad peccatum pertinet, dico. Solus ergo ille sine
peccato: quomodo erunt membra ejus, quorum nullus est sine peccato?
Quomodo? Audi similitudinem quae sequitur: Et sicut Moyses
exaltavit serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut
omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam
(Joan. III, 14, 15). Unde tibi non videbatur peccatores
homines posse fieri membra Christi, id est, illius qui nullum omnino
haberet peccatum? Serpentis morsu movebaris: ideo crucifigitur
Christus, ideo fundit sanguinem Christus in remissionem peccatorum;
quia propter peccatum, id est, serpentis venenum, Sicut exaltavit
Moyses serpentem in eremo, unde sanarentur qui in illo deserto a
serpentibus mordebantur, et illum exaltatum attendere jubebantur, et
quisquis attenderet, sanabatur; sic oportet exaltari Filium hominis,
ut omnis qui credit in eum, id est, qui attendit exaltatum, qui non
erubescit crucifixum, qui in cruce Christi gloriatur, non pereat,
sed habeat vitam aeternam. Non pereat, unde? Credendo in eum.
Unde non pereat? Attendendo exaltatum: alioquin perisset. Hoc est
enim, Omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam
aeternam.
12. Parvulis alieno facto vulneratis aliena fide subvenitur.
Profers parvulum mihi, et jubes ut attendat exaltatum, quem negas
habere serpentis venenum. Imo si faves ei, si movet te innocentia in
vita propria, noli negare tractum aliquem reatum de vita prima, non
sua, sed parentis sui primi. Noli negare; confitere venenum, ut
poscas medicamentum: aliter non sanatur. Aut utquid ei dicis ut
credat? Hoc enim respondetur a portante parvulum. Ad verba aliena
sanatur, quia ad factum alienum vulneratur. Credit in Jesum
Christum? fit interrogatio: respondetur, Credit. Pro non
loquente, pro silente, pro flente, et flendo quodam modo ut
subveniatur orante, respondetur, et valet. An etiam hoc serpens ille
persuadere conatur, quia non valet? Absit a cordibus qualiumcumque
Christianorum. Ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam
communicat spiritus; credit in altero, quia peccavit in altero. An
vero invenit vitam praesentis saeculi, quem parturivit infirmitas; et
non invenit vitam futuri saeculi, quem parturivit charitas?
13. Serpens aereus exaltatus figura Christi crucifixi in
similitudine carnis peccati. Ergo sicut Moyses exaltavit serpentem in
eremo, ut omnis a serpente percussus intueretur exaltatum, et
sanaretur: sic oportuit exaltari Filium hominis, ut omnis a serpente
venenatus intueatur exaltatum, et sanetur. Adam primus accepit morsum
serpentis cum veneno. Ergo natus in carne peccati, fit salvus in
Christo per similitudinem carnis peccati.
Misit enim Deus Filium suum, non in carne peccati; sed, sicut
sequitur qui scripsit, in similitudine carnis peccati; quia non de
complexu maritali, sed de utero virginali. Misit in similitudine
carnis peccati: utquid hoc? Ut de peccato damnaret peccatum in carne
(Rom. VIII, 3): de peccato peccatum, de serpente serpentem.
Quis enim dubitet nomine serpentis appellari peccatum? Ergo de
peccato peccatum, de serpente serpentem: sed de similitudine, quia in
Christo nullum peccatum, sed sola similitudo carnis peccati. Ideo
exaltatus serpens, sed aereus; exaltata est similitudo carnis
peccati, ut sanaretur origo peccati. Quia misit Deus Filium suum in
similitudine carnis peccati. Non in similitudine carnis; nam vera
caro est, sed in similitudine carnis peccati; quia mortalis caro sine
ullo omnino peccato. Ut de peccato, propter similitudinem, damnaret
peccatum in carne, propter veram iniquitatem. Vera iniquitas in
Christo non fuit: sed mortalitas in illo fuit. Peccatum non
suscepit, sed poenam peccati suscepit. Suscipiendo sine culpa
poenam, et poenam sanavit et culpam. Ecce quomodo fiunt ista. Quod
admiratus Nicodemus dixerat, Quomodo possunt ista fieri? Sic enim
sanamur, non quia meremur. Ecce quomodo fiunt ista. Modo ubi mihi
parvulos ponis? Jam dicis, Nullo veneno sauciati sunt. Aufer eos a
conspectu exaltati serpentis. Si autem non aufers, sanandos dicis,
venenatos confiteris.
14. Quicumque in Christum non credit damnatur. Judicium pro
damnatione. Infantes dicti fideles. Peccatum originis. Deinde ipse
Dominus in eodem sermone ad Nicodemum non audistis quid dixerit, cum
eadem lectio hodie legeretur? Qui credit in eum, non judicatur; qui
autem non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 9,
18). Et hic quaeris medium homo de medio, et disputas, et
attenderis, nec attendis: Qui credit in eum, non judicatur; qui
autem non crediderit, jam judicatus est. Quid est autem, Jam
judicatus est? Damnatus est. Nam judicium pro damnatione plerumque
poni nostis: Scripturae testes sunt; maxime illo uno testimonio
apertissimo, cui nemo est qui contradicat. De resurrectione cum
ageret Dominus, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem
vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Id. V,
29): utique judicium pro damnatione posuit. Et tu aliter audes
disserere aut credere? Qui non credit, jam judicatus est. Alio
loco: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: quam tu parvulis
promittebas non baptizatis. Qui credit in Filium, habet vitam
aeternam. Sed habet, inquit, et qui non credit parvulus, quamvis
non habeat regnum Dei. Sed vide quod sequitur: Qui autem incredulus
est Filio, non habet vitam; sed ira Dei manet super eum (Joan.
III, 36). Ubi ponis parvulos baptizatos? Profecto in numero
credentium. Nam ideo et consuetudine Ecclesiae antiqua, canonica,
fundatissima, parvuli baptizati fideles vocantur. Et sic de his
quaerimus: Iste infans christianus est? Respondetur: Christianus.
Catechumenus, an fidelis? Fidelis; utique a fide, fides a
credendo. Inter credentes igitur baptizatos parvulos numerabis: nec
judicare ullo modo aliter audebis, si non vis esse apertus haereticus.
Ergo ideo habent vitam aeternam: quia qui credit in Filium, habet
vitam aeternam.
Noli eis sine ista fide, et sine isto sacramento hujus fidei,
promittere vitam aeternam. Qui autem incredulus est Filio, et qui
non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum.
Non dixit, Veniet super eum; sed, manet super eum. Respexit
originem, cum ait, Ira Dei manet super eum. Quam respiciens et
Apostolus dixit, Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes.
II, 3). Non accusamus naturam. Naturae auctor Deus est. A
Deo bona est instituta natura: sed per malam voluntatem a serpente
vitiata est. Ideo quod fuit in Adam culpae, non naturae, nobis
propagatis factum est jam naturae. Ab hoc vitio naturae, cum quo
nascitur homo, non liberat nisi qui natus est sine vitio. Ab hac
carne peccati non liberat nisi ille qui natus est sine peccato per
simili tudinem carnis peccati. Ab hoc veneno serpentis non liberat
nisi exaltatio serpentis. Quid ad haec dicis? Satisne hoc est?
15. Pelagianorum effugium, dum urgentur verbis Apostoli de
originali peccato. Non primum peccandi exemplum, sed originis
peccatum ibi significatum. Unum aliquid acutissimum, quod ab eis
profertur, paululum attendite. Cum coeperint urgeri verbis Apostoli
dicentis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12). quae verba nescio quis non
intelligat; in quibus verbis nescio utrum quisquam expositorem
requirat: conantur respondere, et dicere, ideo dictum hoc ab
Apostolo, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt,
illum imitando peccaverunt. Hoc quid est aliud, quam conari tenebras
aperto lumini offundere? Peccatum per unum hominem intravit, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt. Propter imitationem dicis, quia primus peccavit Adam.
Respondeo prorsus: Non primus peccavit Adam. Si primum peccatorem
requiris, diabolum vide. Sed humani generis massam volens ostendere
Apostolus de origine venenatam, ideo cum posuit unde nati sumus, non
eum quem imitati sumus. Dicitur quidem et pater tuus, quem fueris
imitatus: Filii mei, inquit, quos iterum parturio (Galat. IV,
19). Qui itidem dicit: Imitatores mei estote (I Cor. IV,
16). Et propter ipsam imitationem dicitur impiis: Vos a patre
diabolo estis (Joan. VIII, 44). Nam constat in catholica
fide, quod diabolus nec generavit nostram naturam, nec condidit: sola
in illo seductio est praecedentis, imitatio consequentis. Denique
quomodo dictum est de Adam, In quo omnes peccaverunt; legatur mihi
alicubi, Omnes in diabolo peccaverunt. Aliud est illo praecedente et
seducente peccare, aliud in illo peccare. Quia secundum propaginem
carnis in illo eramus omnes, antequam nati essemus, tanquam in
parente, tanquam in radice ibi eramus: sic venenata est ista arbor,
ubi eramus. Nam quia ad diabolum, hoc est, principem peccati, et
vere primum peccatorem, non pertinet origo, sed imitatio; cum de illo
Scriptura loqueretur, Invidia, inquit, diaboli, mors intravit in
orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap.
II, 24, 25). Imitando eum fiunt ex parte ipsius. Numquid
dictum est, In illo peccaverunt? Cum vero de Adam diceretur,
propter originem, propter posteritatem, propter propaginem viscerum,
In quo omnes, inquit, peccaverunt. Nam si propterea primus
constitutus est Adam, quia primus peccavit, tanquam in exemplo sit,
non in origine; utquid tam in longinquo, post tam prolixa tempora
contra Adam quaeritur Christus? Si omnes peccatores ad Adam
propterea pertinent, quia primus peccator: omnes justi debuerunt ad
Abel pertinere, quia primus justus. Quare Christus quaeritur?
Expergiscere, frater. Quare Christus quaeritur, nisi quia in Adam
damnata est generatio, in Christo quaeritur regeneratio?
16. Pelagianorum objectio contra peccatum originale, Cur de
baptizato non justus nascitur. Proinde nemo nos fallat: Scriptura
evidens est, auctoritas fundatissima est, fides catholicissima est.
Omnis generatus, damnatus: nemo liberatus, nisi regeneratus. Unde
et alteri versutiae illorum jam vos instructi respondete, charissimi:
quando dicunt, et parvulos turbant, Si de peccatore peccatores nati
sunt, quare non de baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa
peccata, justi nascuntur? Cito respondete: Ideo de baptizato non
justus nascitur, quia non cum generat unde regeneratus est, sed unde
generatus est. De Christo dictum est, Mortificatus carne,
vivificatus spiritu (I Petr. III, 18): sic de homine dici
potest, Tabefactus carne, justificatus spiritu. Quod nascitur de
carne, caro est. Quaeris ut de justo justus nascatur, cum videas
justum esse nisi regeneratum omnino non posse. Nec attendis Domini
sententiam, quam tu ipse in ore habes: Si quis non renatus fuerit ex
aqua et Spiritu (Joan. III, 6, 5). Puto quia non hoc
factum est in concubitu. Miraris quare peccator nascatur de semine
justi: non te delectat mirari quare oleaster nascatur de semine
olivae? Accipe aliam similitudinem. Justum baptizatum, pone granum
purgatum: non attendis, quia de grano purgato frumentum cum palea
nascitur, sine qua seminatur. Deinde cum sit in propagine natorum
generatio carnalis, in propagine renatorum generatio spiritualis, vis
ut de baptizato baptizatus nascatur, cum videas de circumciso non nasci
circumcisum? Carnalis est certe ista generatio, et carnalis est
circumcisio, et tamen de circumciso non nascitur circumcisus: sic ergo
de baptizato non potest nasci baptizatus; quia nemo renatus, antequam
natus.
17. Alia eorumdem cavillatio exploditur. Christus nihil prodest
non credentibus. Infantibus baptizatis prodest Christus. Infantes
baptizati vere credentes aliorum fide. Infantes credunt fide
parentum. Aliud eorum quasi acutissimum: sed quid acutum non
obtunditur scuto veritatis? Aliud dicunt, videte quale. Si Adam,
inquiunt, nocet his qui non peccaverunt; ergo et Christus prodesse
debet etiam his qui non crediderunt. Videtis certe quam hoc acutum sit
contra veritatem: audite quantum adjuvet veritatem. Qui enim hoc
dicit, nihil aliud, nisi Christum nihil prodesse non credentibus.
Hoc est verum. Quis non acceptet. Quis non consentiat, quia
Christus non credentibus non prodest, credentibus prodest? Sed dic
mihi, obsecro te, Parvulis baptizatis Christus aliquid, an nihil
prodest? Necesse est ut dicat prodesse: premitur mole matris
Ecclesiae. Forte quidem vellent hoc dicere; nam ratiocinationes
eorum ad hoc videntur compellere: sed auctoritate reprimuntur
Ecclesiae, ne non dicam sputis hominum obruantur, sed ipsorum
infantium lacrymis tanquam fluvio pertrahantur. Si enim dixerint,
nihil prodesse Christum baptizatis infantibus; nihil aliud dicunt
quam, Superfluo baptizantur infantes. Ut autem non superfluo
baptizentur, quia hoc dicere non audent, prodesse Christum baptizatis
infantibus confitentur.
Si prodest baptizatis, quaero quibus prosit, credentibus, an non
credentibus? Eligant quod volunt. Si dixerint, Non credentibus:
ubi est ergo quod calumniabaris, quia Christus non credentibus
prodesse non potest? Ecce tu confiteris prodesse infantibus, non
tamen credentibus. Ad quodlibet prodest: non putas ad vitam
aeternam, non putas ad salutem aeternam: ad ipsum regnum coelorum
percipiendum utique prodest Christus parvulis baptizatis. Prodest
ergo non credentibus? Sed absit, ut ego dicam non credentes
infantes. Jam superius disputavi, credit in altero, qui peccavit in
altero: dicitur, Credit; et valet, et inter fideles baptizatos
computatur. Hoc habet autoritas matris Ecclesiae, hoc fundatus
veritatis obtinet canon: contra hoc robur, contra hunc inexpugnabilem
murum quisquis arietat, ipse confringitur. Ergo prodest Christus
aliquid infantibus baptizatis; et sicut ego dico, et sicut mecum tota
Ecclesia dicit, credentibus prodest, fidelibus prodest: tu quod vis
elige. Volo quidem ut quod verius est, eligas; ut nobiscum dicas
quia credentibus prodest. Sed si dixeris, Non credentibus prodest;
contra te dixisti. Si dixeris, Credentibus prodest; mecum dixisti.
Elige, utrum contra te dicas quod falsum est, an mecum dicas quod
verum est. Tu enim paulo ante dicebas, Christum non credentibus
nihil prodesse, volens efficere quia sic et Adam non peccantibus nihil
nocuit, quomodo Christus non credentibus nihil prodest. Ecce jam
fateris infantibus non credentibus baptizatis aliquid prodesse
Christum. Sed si credentibus dicis, bene dicis, mecum dicis,
credunt et infantes.
Unde credunt? Quomodo credunt? Fide parentum. Si fide parentum
purgantur, peccato parentum polluti sunt. Corpus mortis in primis
parentibus generavit eos peccatores: spiritus vitae in posterioribus
parentibus regeneravit eos fideles. Tu das fidem non respondenti, et
ego peccatum nihil agenti.
18. Contra peccatum originale perperam citatus Apostolus.
Sanctificationis modi multi. Sancti, inquit, de sanctis nasci
debuerunt: quia dixit Apostolus, Alioquin filii vestri immundi
essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14). Et
quomodo hoc accipis? Quomodo intelligis, de fidelibus natum ita
sanctum, ut baptizari non debeat? Quomodo libet, accipias istam
sanctitatem. Multi enim modi sunt sanctitatis, et multi modi sunt
sanctificationis. Non enim omne quod sanctificatur, ad regnum
coelorum mittitur. De esca nostra dixit Apostolus, Sanctificatur
per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 5). Numquid quia
esca nostra sanctificatur, non scimus quo mittatur? Disce ergo esse
aliquem modum, et quasi umbraculum quoddam sanctificationis, quod non
sufficiat ad perceptionem salutis. Distat, et quid distet, Deo
notum est. Tamen cum filio fidelium curratur ad Baptismum; non sic
errent parentes, ut putent eum jam fidelem natum. Natum enim possunt
dicere, non renatum. Nam ut noveris quomodo intelligas sanctificatos
filios fidelium, ut modo non quaeram, quia longum est, modum
sanctificationis hujus; ubi et maritum habes infidelem, ibi habes et
uxorum fidelem. Sanctificatur, inquit, vir infidelis in uxore, et
sanctificatur mulier infidelis in fratre (I Cor. VII, 14).
Numquid quia est ibi forte modus aliquis sanctificationis, ut vir
infidelis sanctificetur in uxore fideli, ideo jam securitatem debet
accipere, quod in regnum coelorum intraturus est, et non baptizandus,
non regenerandus, non Christi sanguine redimendus? Quomodo ergo
sanctificatur vir infidelis in uxore, et tamen perit, nisi
baptizetur: sic filii fidelium, etsi ad quemdam modum sanctificati,
pereunt tamen, si non fuerint baptizati.
19. Cypriani auctoritas pro originali peccato. Rogo vos, ut
paululum acquiescatis. Lego tantum. Sanctus Cyprianus est, quem in
manus sumpsi, antiquus episcopus Sedis hujus: quid senserit de
Baptismo parvulorum, imo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit
paululum accipite. Parum est enim quia isti disserunt, et disputant
nescio quas impias novitates; et nos conantur arguere, quod aliquid
novum dicamus. Ad hoc ergo lego sanctum Cyprianum, ut videatis
quomodo sit intellectus canonicus, et catholicus sensus in his verbis
quae paulo ante tractavi. Interrogatus est utrum infans baptizari
debeat ante octavum diem, quia vetere Lege non licebat circumcidi
infantem, nisi octavo die. Quaestio inde erat nata, de die
baptizandi: nam de origine peccati nulla erat quaestio; et ideo ex ea
re, unde nulla erat quaestio, soluta est exorta quaestio. Sanctus
Cyprianus dixit inter caetera, quae superius dixi:
|
“Propter quod
neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse a lege quae jam
statuta est, nec spiritualem circumcisionem impediri carnali
circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam
Christi: quando et Petrus in Actibus Apostolorum loquatur et
dicat, Deus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum
(Act. X, 15). Caeterum si homines impedire aliquid ad
consecutionem gratiae possit, magis adultos et provectos et majores
natu possint impedire peccata graviora. Porro autem, si etiam
gravissimis delictoribus et in Dominum multum ante peccantibus, cum
postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque
gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui
recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus
contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit; qui ad remissam
peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi
dimittuntur, non propria, sed aliena peccata”
|
|
(Epist. 59, ad
Fidum)? Videte quemadmodum de hac re nihil dubitans, solvit illam
unde dubitabatur. Hoc de fundamento Ecclesiae sumpsit, ad
confirmandum lapidem nutantem.
20. Veritatis hostes quatenus patienter ferendi. Impetremus ergo,
si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent
haereticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus
forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis
visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est
quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnae patientiae
adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclesiae, corrigantur,
bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt
nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant;
Ecclesiae sanctae pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie
laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est
disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis,
nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis; ibi ferendus est error:
non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiae
quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est
reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam
negligentia. Sufficiat Charitati vestrae, habete ad illos qui nostis
illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter,
dolenter: quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non
erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.
|
|