|
1. Petra super quam aedificata est Ecclesia ipse est Christus.
Istum nobis diem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio
consecravit. Non de obscuris aliquibus martyribus loquimur. In omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 5). Isti martyres viderunt quod
praedicaverunt, secuti aequitatem, confitendo veritatem, moriendo pro
veritate. Beatus Petrus, primus Apostolorum, vehemens Christi
amator, qui meruit audire, Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus.
Dixerat enim ipse: Tu es Christus Filius Dei vivi. Christus
illi: Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 16, 18). Super
hanc petram aedificabo fidem, quam confiteris. Super hoc quod
dixisti, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam
meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a
petra Petrus, quomodo a Christo Christianus. Vis nosse de qua
petra Petrus dicatur? Paulum audi:
enim
Apostolus Christi dicit;
|
“Nolo vos ignorare, fratres,
quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare
transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et
omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum
spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente eos petra:
petra autem erat Christus”
|
|
(I Cor. X, 1-4). Ecce unde
Petrus.
2. Petro Ecclesiae personam gerenti datae claves regni coelorum.
Uni datae sunt, quia Ecclesiae unitati. Christus prius resuscitat,
tum Ecclesia solvit. Dominus Jesus discipulos suos ante passionem
suam, sicut nostis, elegit, quos Apostolos appellavit. Inter hos
pene ubique solus Petrus, totius Ecclesiae meruit gestare personam.
Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire
meruit, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19).
Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc
ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius universitatis et
unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est, Tibi
trado, quod omnibus traditum est. Nam ut noveritis Ecclesiam
accepisse claves regni coelorum, audite in alio loco quid Dominus
dicat omnibus Apostolis suis. Accipite Spiritum sanctum. Et
continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cujus
tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Hoc ad claves
pertinet, de quibus dictum est, Quae solveritis in terra, soluta
erunt et in coelo; et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in
coelo. Sed hoc Petro dixit. Ut scias quia Petrus universae
Ecclesiae personam tunc gerebat, audi quid ipsi dicatur, quid omnibus
fidelibus sanctis:
|
“Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum
inter te et ipsum solum. Si non te audierit, adhibe tecum unum aut
duos: scriptum est enim, In ore duorum aut trium testium, stabit
omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec
ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Amen dico
vobis, quia quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo; et
quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo”
|
|
(Matth.
XVIII, 15-18). Columba ligat, columba solvit; aedificium
supra petram ligat et solvit.
Timeant ligati, timeant soluti. Qui soluti sunt, timeant ne
ligentur: qui ligati sunt, orent ut solvantur. Criniculis peccatorum
suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22): et praeter hanc
Ecclesiam nihil solvitur. Quatriduano mortuo dicitur, Lazare,
prodi foras. Et prodiit de monumento institis ligatus manibus et
pedibus. Excitat Dominus, ut mortuus de monumento prodeat; si cor
tangit, ut peccati confessio foras exeat. Sed parum adhuc ligatus
est. Dominus ergo, postquam exiit Lazarus de monumento, ad
discipulos suos, quibus dixerat, Quaecumque solveritis in terra,
soluta erunt et in coelo: Solvite, inquit, eum, et sinite abire
(Joan. XI, 43, 44). Per se excitavit, per discipulos
solvit.
3. Ecclesiae fortitudo et infirmitas in Petro figurata. Proinde
Ecclesiae fortitudo in Petro maxime commendata est; quia euntem ad
passionem secutus est Dominum: et infirmitas quaedam notata; quoniam
interrogatus ab ancilla, negavit Dominum. Ecce ille amator subito
negator. Invenit se, qui praesumpserat de se. Dixerat enim, sicut
nostis: Domine, tecum ero usque ad mortem: et si opus fuerit ut
moriar, animam meam pro te ponam. Et Dominus ad praesumptorem:
Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, antequam gallus cantet,
ter me negabis (Matth. XXVI, 33-35, et Joan. XIII,
37, 38). Factum est quod praedixerat medicus: fieri non potuit
quod praesumpsit aegrotus. Sed quid? Continuo respexit eum
Dominus. Sic scriptum est, sic loquitur Evangelium: Respexit eum
Dominus, et exiit foras, et flevit amare (Luc. XXII, 61,
62). Exiit foras: hoc est, confiteri. Flevit amare, qui
noverat amare. Dulcedo secuta est in amore, cujus amaritudo
praecesserat in dolore.
4. Petro Ecclesiae unitatem significanti oves a Christo
commendatae. Cur ter interrogatus Petrus de suo amore. Merito etiam
post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit
pascendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas
oves: sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et
Petro primitus, quia in Apostolis Petrus est primus. Simon
Joannis, inquit Dominus, amas me? Respondit ille, Amo. Et
iterum interrogatus, iterum respondit. Et tertio interrogatus, et
tanquam illi non credatur, contristatur. Sed quomodo ei non
credebat, qui cor ejus videbat? Denique post illam tristitiam sic
respondit: Domine tu scis omnia, tu scis quia amo te. Non enim qui
omnia scis, hoc solum nescis. Noli tristis esse, Apostole;
responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in
amore confessio, quia ter victa est in timore praesumptio. Solvendum
est ter, quod ligaveras ter. Solve per amorem, quod ligaveras per
timorem. Et tamen Dominus semel, et iterum, et tertio, oves suas
commendavit Petro.
5. In Donatistas dominici gregis divisores. Attendite, fratres
mei: Pasce, inquit, oviculas meas, pasce agnos meos (Joan.
XXI, 15-17). Pasce oves meas: numquid dixit, Tuas?
Pasce, bone serve, oves dominicas, habentes dominicum characterem.
Numquid enim Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Petri et
Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Ergo pasce oves ejus,
ablutas Baptismo ejus, signatas nomine ejus, redemptas sanguine
ejus, Pasce, inquit, oves meas. Nam haeretici servi mali et
fugitivi, quod non emerunt dividentes sibi, et de furtis peculia
tanquam propria facientes, suas oves sibi videntur pascere. Nam quid
est aliud, rogo vos, Nisi te ego baptizavero, immundus eris, Nisi
Baptismum meum habueris, ablutus non eris? Itane non audistis,
Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII,
5)? Proinde, charissimi, quos baptizavit Petrus, oves Christi
sunt; et quos baptizavit Judas, oves Christi sunt. Nam videte quid
dicat sponsus dilectae suae in Cantico canticorum, quando ei dixit
sponsa, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi
cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta, super greges sodalium
tuorum. Annuntia, inquit, mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie,
in splendore veritatis, in fervore charitatis. Quare times, o
dilecta? quid times? Ne forte fiam, inquit, sicut operta, id est,
sicut obscura, sicut non Ecclesia; quia Ecclesia non est operta:
Non enim potest civitas abscondi super montem constituta (Matth.
V, 14). Et errando incurram, non in gregem tuum, sed in greges
sodalium tuorum. Etenim haeretici sodales dicuntur. A nobis exierunt
(I Joan. II, 19): ad unam nobiscum mensam, antequam
exirent, accesserunt. Ergo quid ei respondetur? Nisi cognoveris
temetipsam: sponsus dicit, interroganti respondet, Nisi cognoveris
temetipsam, o pulchra inter mulieres. O verax inter haereses, nisi
cognoveris temetipsam: quia de te praedicta sunt tanta,
|
“In semine
tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): Deus deorum
Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum
(Psal. XLIX, 1): Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II, 8): In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum”
|
|
(Psal. XVIII, 5): de te testimonia ista
praedicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu. Ego enim
te non ejicio, ut dicant de te qui remanserint, Ex nobis exierunt.
Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est, Erit
unus grex et unus Pastor (Joan. X, 16). Exi tu in vestigiis
gregum, et pasce haedos tuos (Cant. I, 6, 7): non sicut
Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit
martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit
celebrari.
6. Paulus ex persecutore praedicator Christi. Veniat et de Saulo
Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius
persecutor, postea praedicator. Veniat, accipiat litteras a
principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos
adducat ad poenas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat,
anhelet caedem, sitiat sanguinem: qui habitat in coelis, irridebit
eum (Psal. II, 4). Ibat enim, sicut scriptum est, spirans
caedem, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule,
Saule, quid me persequeris? Ego sum hic, ego sum ibi: hic caput,
ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi
pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi
adversus stimulum calcitrare. Te laedis: nam Ecclesia mea
persecutionibus crescit. At ille pavens et tremens: Domine, quis es
tu? Et ille: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris.
Continuo mutatus exspectat imperium: ponit invidentiam, praeparat
obedientiam. Dicitur ei quid faciat. Et antequam Paulus
baptizetur, loquitur Dominus Ananiae: Vade ad illum vicum, ad
illum hominem nomine Saulum, baptiza illum; quia vas electionis mihi
est. Vas aliquid portare debet, vas inane esse non debet. Vas
implendum est: unde, nisi gratia? Ananias autem respondit Domino
nostro Jesu Christo:
|
“Domine, audivi quia homo iste multa mala
fecit sanctis tuis. Et nunc litteras portat a principibus sacerdotum,
ut ubicumque invenerit viae hujus viros. vinctos adducat. Et Dominus
ad illum: Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo
(Act. IX). Trepidabat Ananias, audito nomine Sauli”
|
|
trepidabat famam lupi infirma ovis, etiam sub manu pastoris.
7. Paulus et Petrus pro Christo passi. Ecce ostendit illi
Dominus quae illum oporteret pati pro nomine ejus. Post exercuit
illum in labore. Ipse in vinculis, ipse in plagis, ipse in
carceribus, ipse in naufragiis. Ipse illi procuravit passionem: ipse
perduxit ad istum diem. Unus dies passionis duobus Apostolis. Sed
et illi duo unum erant: quanquam diversis diebus paterentur, unum
erant. Praecessit Petrus, secutus est Paulus. Primo Saulus,
postea Paulus: quia primo superbus, postea humilis. Saulus a
Saüle sancti David persecutore. Dejectus est persecutor, erectus
est praedicator. Mutavit nomen superbi ad humilitatem. Paulus enim
modicus est. Verba videte Charitatis vestrae: nonne quotidie
dicimus, Post paululum videbo te, paulo post faciam hoc aut illud?
Ergo quid est Paulus? Ipsum interroga. Ego sum, inquit, minimus
Apostolorum (I Cor. XV, 9).
8. Dies martyrum ideo celebrantur, ut eos imitari delectet.
Celebramus diem festum, Apostolorum nobis sanguine consecratum.
Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones,
praedicationes. Proficimus enim amando; non ista propter carnalem
laetitiam celebrando. Martyres enim a nobis quid quaerunt? Minus
habent, si adhuc laudes hominum quaerunt. Si adhuc laudes hominum
quaerunt, nondum vicerunt. Si autem vicerunt, a nobis propter se
nihil quaerunt; sed propter nos ipsos quaerunt. Dirigatur ergo via
nostra in conspectu Domini. Arcta erat, spinosa erat, dura erat:
talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit ipse
prior Dominus, transierunt Apostoli intrepidi, postea martyres,
pueri, mulieres, puellae. Sed quis in eis? Ille qui dixit, Sine
me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
|
|