|
1. Petrus infirmus plus promittit quam potest. Recens sancti
Evangelii lectio hodiernae solemnitati conveniens, quae modo sonuit in
auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in
eo locum quietis invenit (tunc enim in nobis requiescit verbum Dei,
quando nos acquiescimus verbo Dei); admonuit nos omnes, qui vobis
verbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oves suas. Beatus
Petrus Apostolorum primus, Domini nostri Jesu Christi major
amator, quam negator, sicut indicat Evangelium, secutus est Dominum
passurum: sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus,
nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non
potuit nec cum illo. Plus enim ausus erat, quam ejus capacitas
sustinebat. Plus promiserat, quam poterat: quia et indignum erat ut
faceret quod promiserat. Animam meam, inquit, pro te ponam (Joan.
XIII, 37). Hoc pro servo Dominus erat facturus, non servus
pro Domino. Qui ergo plus est ausus, ibi praepostere amavit; ideo
timuit et negavit. Postea vero Dominus postquam surrexit, docet
Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondre passionis:
ordinate autem amanti promisit passionem.
2. Infirmitas Petri timentis mori Dominum. Meminimus infirmitatem
Petri dolentis quod Dominus esset moriturus: hanc commemoro, ecce
commemoro. Qui meminerunt, in corde suo mecum dicant: qui obliti
fuerant, commonente me recolant. Dominus Jesus Christus passionem
suam imminentem ipse discipulis praenuntiavit. Tunc Petrus amans
eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a
te, inquit, Domine; absit a te, propitius esto tibi. Non
dixisset, propitius tibi esto, nisi agnosceret verum Deum. Ergo,
Petre, si Deus a te cognoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu
homo es, ille Deus est. Et pro homine Deus factus est homo,
assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo Dominus
moriturus erat, in quo et resurrecturus. Expavit ergo Petrus humanam
mortem, et noluit eam contingere Dominum. Nesciens, saccum volebat
claudere, unde nostrum pretium erat manaturum. Audivit a Domino
tunc, Redi retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed
quae sunt hominum. Cui paulo ante dixerat, dicenti, Tu es Christus
Filius Dei vivi: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia tibi non
revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis (Matth.
XVI, 22, 23, 16, 17). Paulo ante beatus, postea
satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi revelavit caro et
sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Unde autem satanas? Ex
homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt
hominum. Talis Petrus amans Dominum, timens mori Dominum, et
volens mori pro Domino, secutus est: et inventum est quomodo
praedixerat medicus, non quomodo praesumpserat aegrotus. Interrogatus
ab ancilla, negat semel, bis, et tertio. Aspicitur a Domino, flet
amare (Luc. XXII, 56-62): tergit lacrymis pietatis cordis
negationes.
3. Petro jam amanti Christus oves commendat. Resurgit Dominus,
apparet discipulis. Videt jam Petrus viventem, cui morienti
timuerat. Videt non Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam.
Jam ergo confirmatus exemplo carnis ipsius Domini, mortem non esse
usque adeo metuendam, docetur amare. Modo opus est ut amet, jam viso
Domino vivo post mortem: modo amet, modo securus amet; securus,
quia secuturus. Dominus ergo: Petre, amas me? Et ille: Amo,
Domine. Et Dominus: Non quia amas me, volo ut moriaris pro me;
hoc enim ego jam feci pro te. Sed quid? Amas me? Quid mihi
redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Et
iterum hoc, et tertio hoc: ut ter confiteretur amor, quod ter
negaverat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam,
Amas, interrogatur: non aliud quam, Amo, respondetur.
Respondenti dicitur, Pasce oves meas. Et commendatis Petro ovibus
suis, et commendato sibi Petro cum ovibus suis, jam praenuntiat
passionem, et dicit: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo
velles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo
tu non vis. Hoc autem dicebat, ait Evangelista, significans qua
morte clarificaturus esset Deum (Joan. XVIII, 15-19).
Videtis hoc pertinere ad pascendas oves Domini, ut non recusetur mors
pro ovibus Domini.
4. Pastor idoneus ille est, qui vitam rependere valet pro ovibus.
Pasce oves meas. Commendat oves idoneo, an minus idoneo? Primo,
quas oves commendat? Pretiosas, emptas, non auro, non argento, sed
sanguine. Si dominus homo commendaret servo suo oves suas, procul
dubio cogitaret, utrum peculium servi illius idoneum esset pretium
ovium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipaverit, si
consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo servo idoneo oves
suas, et servi facultates in pecunia quaereret, pro ovibus quas
pecunia comparavit. Nunc vero Dominus Jesus Christus, quia servo
commendat oves, quas sanguine comparavit; idoneitatem servi in
passione sanguinis quaerit. Tanquam diceret: Pasce oves meas,
commendo tibi oves meas. Quas oves? Quas emi sanguine meo. Mortuus
sum pro eis. Amas me? Morere pro eis. Et quidem servus ille
hominis homo pecuniam redderet pro consumptis ovibus: Petrus sanguinem
reddidit pro ovibus conservatis.
5. Caeteris Ecclesiae pastoribus id mandatum, quod Petro. Animus
martyrii martyrem facit. Eia, fratres, aliquid pro tempore volo
dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non
Petrus solus, sed etiam alii Apostoli audierunt, tenuerunt,
servaverunt, maximeque ipse consors sanguinis et diei apostolus
Paulus. Audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus
vos, pascimur vobiscum. Det nobis Deus vires sic amandi vos, ut
possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim
quia Joanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus
deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Praeparationem ejus
Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt in caminum,
non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non
potuit? Interroga ignes, passi non sunt: interroga voluntatem,
coronati sunt. Potens est enim Dominus, dixerunt, eruere nos de
manibus tuis: sed et si non: ibi sunt certa pectora et stabilis
fides, ibi virtus inconcussa, ibi certa victoria: sed et si non,
notum tibi sit, rex, quoniam statuam quam statuisti, non adoramus.
Aliud Deo placuit: non arserunt, sed ignem idololatriae in animo
regis exstinxerunt (Dan. III).
6. Tribulationes temporales pro futura gloria ferendae. Romae
vastatio temporibus christianis. Videtis ergo, charissimi, quae sunt
proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quae
revelabitur in nobis: contra quam gloriam non appenditur quaelibet
quantalibet tribulatio temporalis. Indignae enim sunt passiones hujus
temporis, ait Apostolus, ad futuram gloriam, quae revelabitur in
nobis (Rom. VIII, 18). Si haec ita sunt, modo nemo cogitet
carnaliter, non est tempus. Concutitur mundus, excutitur vetus
homo: premitur caro, liquescat spiritus. Jacet Petri corpus
Romae, dicunt homines; jacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus
Romae, aliorum sanctorum martyrum corpora jacent Romae; et misera
est Roma, et vastatur Roma, affligitur, conteritur, incenditur.
Tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium; ubi
sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi, Tanta mala
Roma patitur, ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, sed in te
non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ita
desipis, quisquis vocatus in spiritu carnaliter sapis. Prorsus adhuc
patientiam doceo, nondum sapientiam. Patiens esto, Dominus vult.
Quaeris quare velit? Differ secretum cognitionis, strenuitatem
obedientiae praepara. Ferre te vult: ferto quod vult, et dabit quod
vis. Et tamen, fratres mei, ecce audeo dicere: libenter audituri
estis, si jam primas partes obedientiae retinetis, si est in vobis
lenis et mitis patientia ferendi dominicam voluntatem. Lenia quippe
non ferimus, sed amamus: aspera toleramus, ad lenia gaudemus.
Dominum Deum tuum videa caput tuum vide, exemplum vitae tuae vide;
redemptorem tuum, pastorem tuum attende: Pater, si fieri potest,
transeat a me calix iste. Quomodo ostendit humanam voluntatem, et
continuo convertit renisum ad obedientiam? Verumtamen non quod ego
volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Ecce
Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et feret quo tu non
vis. Ostendit in illo humanam voluntatem, circa trepidationem
mortis. Numquid quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic
et tu nolebas forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras:
attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori filium
tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim? Etsi Roma non
caperetur, non aliquis vestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te
mori uxorem tuam, nolebat uxor tua ante se mori virum suum: ambobus
obtemperaturus erat Dominus? Ordo penes ipsum sit, qui novit
ordinare quod creavit. Obtempera ergo tantae voluntati Dei.
7. Pagano de Roma christianis temporibus incensa insultanti quid
respondendum. Christianus vocatus non ad terrena, sed ad coelestia.
Jam video quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma
afflicta est, et incensa est. Quare temporibus christianis? Quis
hoc dicit? Christianus? Ergo tu tibi responde, si christianus es:
Quando voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid
tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia
diis nostris, stabat Roma, florebat Roma; modo quia superavit et
abundavit sacrificium Dei vestri, et inhibita sunt et prohibita
sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter
responde interim, ut illo careamus; caeterum tibi alia meditatio est.
Non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum
coelum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad coelestem; non
ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed
ad aeternam cum Angelis vitam. Tamen huic amatori carnalis
felicitatis, et murmuratori adversus Deum vivum et verum, volenti
servire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet
historia eorum, incendium hoc Romanae urbis tertium est. Sicut habet
historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae
urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit,
inter sacrificia Christianorum, jam bis arserat inter sacrificia
Paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis
Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam
saeviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Jussit Nero
imperator ipsius Romae, servus idolorum, interfector Apostolorum,
jussit, et incensa est Roma. Quare putatis? qua causa? Homo
elatus, superbus et fluidus, delectatus est Romano incendio.
Videre, inquit, volo, quomodo Troja arserit. Arsit ergo sic
semel, bis, tertio. Modo te quid delectat contra Deum stridere,
pro ea quae consuevit ardere ?
8. Christianorum est pati mala temporalia, et sperare bona
sempiterna. Tribulationes praedictae a Christo. Sed in ea,
inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi
quia Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare
sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia
temporalia perdidisti, et aeterna nondum invenisti. Habet christianus
quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
tentationibus variis incideritis (Jacobi I, 2). Dicis itaque, o
pagane: Dii praesides Romam modo non servaverunt, quia non sunt;
tunc servaverunt, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus
veracem. Praedixit ista omnia, legistis, audistis: sed nescio utrum
meministis, qui talibus verbis turbamini. Non audistis Prophetas,
non audistis ipsum Dominum Jesum Christum praedicentem mala futura?
Quantum accedit aetas mundo, tantum propinquatur fini. Audistis,
fratres, simul audivimus: Erunt bella, erunt tumultus, erunt
pressurae, erunt fames (Luc. XXI, 9-11). Quare nobis
ipsis contrarii sumus, ut quando leguntur credamus, quando implentur
murmuremus?
9. Tribulationes temporibus christianis, an majores sint, et
quare. Thesaurizare in coelo jubemur, non in terra. Sed plus
inquiunt, plus vastatur modo genus humanum. Interim considerata
praeterita historia, salva quaestione, nescio utrum plus. Sed ecce
sit plus: credo quia plus. Dominus ipse solvit quaestionem: plus
modo vastatur mundus, plus vastatur. Audi quare modo plus vastatur,
cum Evangelium ubique praedicatur. Attendis quanta celebritate
Evangelium praedicatur, et non attendis quanta impietate contemnatur?
Jam, fratres, dimittamus paululum Paganos foris, oculum ad nos.
Evangelium praedicatur toto mundo: verum est. Antequam Evangelium
praedicaretur, latebat voluntas Dei: in praedicatione Evangelii
patuit voluntas Dei. Dictum est nobis in praedicatione Evangelii
quid amare debeamus, quid contemnere, quid agere, quid vitare, quid
sperare. Omnia audivimus: non latet voluntas Dei per totum mundum.
Pone servum mundum: et attende Evangelium. Audi Domini vocem.
Servus iste mundus est. Servus nesciens voluntatem domini sui, et
faciens digna plagis, vapulabit pauca. Servus mundus. Quomodo
servus mundus? Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non
cognovit (Joan. I, 10). Servus nesciens voluntatem domini
sui. Ecce quid erat ante mundus. Nunc vero quid? Servus autem
sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa
(Luc. XII, 47). Et utinam multa vapulet, non semel
damnetur. Quid recusas vapulare multa, o serve sciens voluntatem
domini tui, et faciens digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas
Domini tui): Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque
aerugo, neque comestura exterminat, ubi fures non effodiunt, nec
furantur (Matth. VI, 20). Tu in terra thesaurizas: ille in
coelo jubet, dicens tibi, Mihi da, ibi habeto thesaurum, ubi ego
sum custos. Mitte ante te: quid servas in terra? Quod custodit
Christus, non tollit Gothus. Tu contra, prudentior scilicet et
sapientior Domino tuo, condis in terra. Sed cognovisti voluntatem
Domini tui: sursum condere voluit. Et tu: Ego in terra condo.
Paratus ergo esto vapulare multa. Ecce scis voluntatem Domini tui
volentis te servare in coelo, et tu servas in terra: facis digna
plagis. Et quando vapulas, blaephemas. Blasphemas, murmuras;
dicis quod tibi facit Dominus tuus, fieri non debuit. Quod facis tu
servus malus, hoc fieri debuit?
10. Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas
magna ira Dei. Saltem illum locum tene, noli murmurare, noli
blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia
emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit;
flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6).
Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis:
ut tu fluas, ille mentiatur. Debuit ergo Apostolorum Memoria, per
quam tibi praeparatur coelum, servare tibi in terra theatra insanorum?
Plane verum est: ideo mortuus est Petrus, et Romae positus, ut
lapides de theatro non caderent? Excutit Deus delicias puerorum de
manibus indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura.
Hostes simus iniquitatibus nostris, murmuri nostro: nobis irascamur,
non Deo. Irascimini, prorsus irascimini: sed ad quos usus? Et
nolite peccare (Psal. IV, 5). Ad hoc irascimini, ne
peccetis. Etenim omnis homo, quem poenitet, sibi irascitur:
poenitentiae iram exercet in se. Vis ergo ut tibi parcat Deus? Tu
tibi noli parcere. Quia si tu tibi parcis, ille tibi non parcet:
quia si et ille tibi parcat, peris. Ne scis quod optas, miser;
peris. Sicut enim scriptum est, Flagellat omnem filium, quem
recipit: sic etiam illud time, Irritavit Dominum peccator. Unde
scis? quasi diceretur illi, Unde scis quia irritavit Dominum
peccator? Vidit felicem peccatorem, quotidie mala facientem, et
nihil mali patientem, et in Spiritu sancto horruit, et doluit, et
dixit, Irritavit Dominum peccator. Peccator iste qui facit tanta
mala, et nihil mali patitur, irritavit Dominum. Provocat Dominum:
pro magnitudine irae suae non exquiret (Psal. IX, 4). Ideo non
exquiret, quia multum irascitur. Qui tollit correptionem, parat
damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; et
fortasse emendaret. Modo autem multum irascitur: felicibus iniquis
multum irascitur, cum non flagellantur. Nolite zelare illos, nolite
velle esse sicut illi infeliciter felices. Melius est ad tempus
flagellari, quam in aeternum damnari.
11. Amor in Deum tum apparet, si amantur lucra Dei. Ergo
commendavit nobis Dominus oves suas, quia Petro commendavit: si
tamen ex aliqua parte vel extrema digni sumus pulverem vestigiorum
Petri calcare; commendavit nobis oves Dominus. Oves ipsius estis,
vobiscum oves sumus, quia christiani sumus. Jam diximus, pascimus et
pascimur. Amate Deum, ut amet vos Deus. Et non potestis ostendere
quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei.
Quid habes praestare Deo, homo cordate? quid praestas Deo? Quid
praestabat Petrus? Totum hoc: Pasce oves meas (Joan. XXI,
17). Quid praestas Deo, ut sit major, ut sit melior, ut sit
ditior, ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod
erat. Ergo attende juxta te, ne forte proximo praestare debeas, quod
perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 40). Si ergo esurienti juberis panem
frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere?
12. Ex haeresi etiam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi.
Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, quamvis praesentes
non fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam,
peccatum rebaptizationis confitens, cum ad poenitentiam ab episcopo
exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est.
Dico Charitati vestrae, torta sunt, torta sunt ex hoc viscera
nostra. Fatemur vobis, non nobis placet talis diligentia. Scio quia
zelo Dei fecerunt et Ecclesiae. Putatis quia nihil factum est, quia
hoc ad omnes sonuit? Rogo vos, ideo sonuerit hodie vox ista, ut
illud quod male sonuit, obruat ea res quae bene sonuit. Hanc operam
date, hoc sonet, hoc praedicemus, hoc praedicamus. Veniant,
admittantur more solito, qui nunquam adhuc catholici fuerunt. Si
autem jam catholici fuerunt, et inventi sunt lubrici, inventi sunt
inconstantes et infirmi, inventi sunt perfidi; numquid prorsus parco
perfidis? Forte erunt fideles, qui fuerunt perfidi: veniant et ipsi
admittendi ad poenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redeuntes ad
partem Donati egerint poenitentiam. Illa poenitentia fuit de re
bona: sit vera de re mala. Quando egerunt poenitentiam in parte
Donati, poenituit illos quod bene fecerant: modo agant, ut poeniteat
illos quod male fecerunt. Timetis, quod perfidi inventi sunt, ne
sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro consulitur, in
poenitentiam admittuntur. Erunt in poenitentia, quando voluerint
reconciliari, jam nemine cogente, nemine terrente: quoniam poenitens
catholicus jam legum comminationes non patitur; coepit velle
reconciliari dum nemo terreret, vel tunc credatur voluntati. Puta
quia coactus est esse catholicus, erit poenitens. Quis illum cogit
petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo
admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem.
|
|