|
1. Praesumptio Petri. Timor ex infirmitate humana, amor ex gratia
divina. Hodiernum nobis diem festum fecit sanguis Apostolorum. Hoc
reddiderunt servi, quod pro eis impensum est sanguine Domini. Beatus
Petrus, sicut modo audivimus, sequi jubetur: et tamen praecedere
meditabatur, quando dixit Domino, Animam meam pro te ponam (Joan.
XIII, 37). Praesumptionem ferebat, timorem suum nesciebat.
Praeire volebat, quem sequi debebat. Bonum cupiebat, sed ordinem
non tenebat. Quam esset amara mors, amaro timore sensit, et peccatum
amari timoris amaris lacrymis lavit. Timor interrogatus est ab
ancilla, amor a Domino. Et quid respondit timor, nisi humanam
trepidationem? Quid respondit amor, nisi divinam professionem?
Amare enim Deum, donum Dei est. Quando de amore Dominus Petrum
interrogabat, quod dederat exigebat.
2. Petrus praedicitur passurus quod non volet. Quid tamen Dominus
Petro praenuntiavit, unde est festus hic dies?
|
“Cum esses junior,
inquit, praecingebas te, et ibas quo velles: cum autem senueris,
alter te cinget, et feret quo tu non vis”
|
|
(Id. XXI, 18).
Ubi est,
|
“Tecum ero usque ad mortem”
|
|
(Luc. XXII, 33)?
ubi est,
|
“Animam meam pro te ponam?”
|
|
Ecce formidabis, ecce
negabis, ecce plorabis; et pro quo mori timuisti, resurget, et
firmaberis. Quid enim mirum, quia timuit Petrus, antequam
resurgeret Christus? Ecce jam resurrexit Christus, jam apparet
veritas animae et carnis, jam quod est in promisso, firmatur exemplo.
Videtur Dominus vivus post crucem, post mortem, post sepulcrum.
Parum est quod videtur: tangitur, contrectatur, probatur. Fecit
cum discipulis quadraginta dies, intrans et exiens, manducans et
bibens, non egestate, sed potestate; non necessitate, sed
charitate: manducans et bibens, non esuriendo, nec sitiendo, sed
docendo et monstrando. Probatus verus et verax, ascendit in coelum,
mittit Spiritum sanctum, implet credentes et orantes, mittit
praedicantes. Et tamen post haec omnia, Petrum alius praecingit, et
fert quo ipse non vult. Quod volebas quando Dominus praedicebat,
tunc velles quando sequi debebas.
3. Mortis amaritudo tolerata a martyribus. Martyrum inde corona
illustrior. Petreis pedibus tritae spinae. Alter te cingit, et fert
quo tu non vis. Consolatur Dominus de hoc, transfigurans in se
infirmitatem nostram, et dicens: Tristis est anima mea usque ad
mortem (Matth. XXVI, 38). Inde martyres magni, quia
dulcedinem hujus mundi calcaverunt: inde martyres magni, quia amarae
mortis asperitatem durissimam pertulerunt. Nam si facile est mortem
ferre, quid magnum martyres pro Domini morte pertulerunt? Unde
magni, unde excelsi, unde caeteris hominibus multo florentius
coronati? Unde, quod norunt fideles, distincti a defunctis loco suo
martyres recitantur; nec pro eis oratur, sed eorum orationibus
Ecclesia commendatur? Unde hoc, nisi quia mors, quam pro dominica
confessione elegerunt suscipere, quam Christum negare, utique amara
est? Utique natura refugit mortem. Intuere omne animalium genus,
nullum invenies quod nolit vivere, quod non timeat interire. Habet
istum sensum genus humanum. Dura est mors: sed non, inquam, quia
mors est dura, ideo neganda est vita. Petrus etiam senex nolebat
mori. Mori quidem nolebat, sed Christum sequi malebat. Malebat
Christum sequi, quam non mori. Si via lata esset, qua sine morte
Christum sequeretur, quis dubitet quod hanc arriperet, hanc
eligeret? Sed non erat qua sequi Christum quo ire volebat, nisi per
viam quam pati nolebat. Denique per illam mortis asperitatem arietibus
transeuntibus secutae sunt oves. Arietes ovium sancti Apostoli.
Aspera via mortis, spinis plena: sed istae spinae Petra et Petro
transeunte, petreis pedibus tritae sunt.
4. Vitae amor cujusnam laudatur. Non reprehendimus, non
accusamus, etiamsi vita ista ametur. Sic tamen vita ista ametur, ne
in ejus amore peccetur. Ametur vita, sed eligatur vita. Interrogo
amatores vitae, et dico: Quis est homo qui vult vitam? Etiam taciti
omnes respondetis: Quis est homo qui non vult vitam? Addo quod
Psalmus addidit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre
dies bonos? Respondetur: Quis enim homo est qui non vult vitam, et
qui non diligat videre dies bonos? Si ergo vis ad vitam venire, et
dies bonos videre, quia ista merces est, opus hujus mercedis attende:
Contine linguam tuam a malo. Hoc in Psalmo sequitur. Quis est
homo, qui vult vitam, et amat videre dies bonos? Adjungit: Contine
linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: declina a malo,
et fac bonum (Psal. XXXIII, 13-15). Modo dic, Volo.
Interrogabam, Vis vitam? Respondebas, Volo. Interrogabam, Vis
videre dies bonos? Respondebas, Volo. Cohibe linguam tuam a malo.
Modo dic, Volo. Declina a malo, et fac bonum. Dic, Volo. Si
autem hoc vis; quaere opus, et ad mercedem curris.
5. Corona Paulo redditur debita, quia praecessit gratia indebita.
Attende apostolum Paulum, quoniam et ipsius hodie dies festus est.
Concordem vitam ambo duxerunt, socium sanguinem ambo fuderunt,
coelestem coronam ambo sumpserunt, diem hodiernum ambo consecraverunt.
Attende ergo apostolum Paulum, recole verba quae paulo ante, cum
ejus Epistola legeretur, audivimus.
|
“Ego, inquit, jam immolor,
et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum
consummmavi, fidem servavi. De caetero, inquit, superest mihi
corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex”
|
|
(II Tim. IV, 6-8). Non enim negabit debitum, qui donavit
indebitum. Justus judex reddet coronam, reddet: habet enim cui
reddat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi:
coronam his meritis reddet; nec negabit debitum, sicut dixi, qui
donavit indebitum. Quid est quod donavit indebitum? Qui prius fui
blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Quid ergo donavit
indebitum? Ipsum audiamus confitentem, et donatorem gratiae de vita
sua confessione laudantem. Prius, inquit, fui blasphemus, et
persecutor, et injuriosus. Debebatur tibi ergo ut esses apostolus?
Quid debebatur blasphemo et persecutori et injurioso? Quid, nisi
aeterna damnatio? Et pro aeterna damnatione quid accepit?
Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I
Tim. I, 13). Haec est misericordia, quam Deus donavit
indebitam. Audi aliud eodem ipso dicente alio loco: Non sum,
inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei.
Video ergo, Apostole, quod non eras dignus. Unde hoc tibi, ut
dignus esses? Quare ergo es quod dignus non es? Audi: Sed gratia
Dei consecutus sum quod sum. Poena mea fui quod fui: gratia Dei sum
quod sum. Gratia, inquit, Dei sum id quod sum: et gratia ejus in
me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Rependisti ergo
gratiae Dei? Accepisti, et reddidisti? Attende quid dixisti.
Attendo, inquit. Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor.
XV, 9, 10). Ergo huic laborioso Apostolo bonum agonem
certanti, cursum consummanti, fidem servanti, negabit justus Deus
coronam debitam, cui gratiam donavit indebitam?
6. Dei dona sunt merita nostra. Vincimus per eum qui dilexit nos.
Cui autem reddet coronam debitam, o Paule parve, magne, cui
reddet? Utique meritis tuis. Bonum certamen certasti, cursum
consummasti, fidem servasti: reddet coronam debitam his meritis tuis.
Sed ut reddatur tibi corona tua, Dei dona sunt merita tua. Ecce
bonum agonem certasti, cursum consummasti. Vidisti enim aliam legem
in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem
in lege peccati, quae est in membris tuis: unde tibi vincere, nisi ex
hoc quod sequitur? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 23-25). Ecce unde pugnasti, ecce unde
laborasti, ecce unde non defecisti, ecce unde vicisti. Videte
pugnantem:
|
“Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio?
an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius?
Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die,
deputati sumus ut oves occisionis.”
|
|
Ecce infirmitas, labor,
miseria, pericula, tentationes. Unde victoria certantium? Audi
quod sequitur: Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit
nos (Id. VIII, 35-37). Cursum consummasti: quo
ducente, quo regente, quo juvante? Quid hic dicis? Cursum,
inquit, consummavi; sed neque volentis, neque currentis, sed
miserentis est Dei (Id. IX, 16). Fidem servasti, verum
est. Primo quam fidem? quam tibi ipse dedisti? Falsum est quod
dixisti, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Id.
XII, 3)? Nonne tu alloqueris quosdam concertatores tuos, et in
hujus vitae stadio tecum laborantes atque currentes, quibus dicis,
Vobis enim donatum est pro Christo? Quid donatum est? Non solum ut
credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I,
29). Ecce utrumque donatum est, et credere, et pati pro
Christo.
7. Dei est custodire dona sua in nobis. Sed ait forte aliquis:
Accepi quidem fidem, sed ego custodivi. Tu forte hoc dicis,
quisquis haec audis insipiens, Accepi fidem, sed ego custodivi:
Paulus noster non hoc dicit, Ego custodivi. Respicit enim, Nisi
Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam
(Psal. CXXVI, 1). Labora, custodi: sed bonum est ut
custodiaris. Nam custodire te non sufficis. Si desertus fueris,
dormitabis et dormies. Non autem dormitat, neque dormit, qui
custodit Israel (Psal. CXX, 4).
8. Vita ametur, sed bona. Omnia volunt homines bona praeter animam
suam. Vitam ergo amamus, et amare nos vitam nullo modo dubitamus:
neque omnino negare poterimus, amare nos vitam. Ergo eligamus vitam,
si amamus vitam. Quid eligimus? Vitam. Primo hic bonam; post
hanc, aeternam. Primo hic bonam, sed nondum beatam. Bona modo
agatur, cui postea beata servatur. Bona vita, opus est: beata,
merces est. Age bonam, et accipies beatam. Quid justius, quid
ordinatius? Ubi es amator vitae? Bonam elige. Si uxorem velles,
nonnisi bonam velles: amas vitam, et eligis malam? Dic mihi quid
malum velis. Quidquid volueris, quidquid amaveris, bonum vis.
Prorsus non vis jumentum malum, non servum malum, non vestem malam,
non villam malam, non domum malam, non uxorem malam, non filios
malos. Omnia bona quaeris: esto bonus qui quaeris. Quid te
offendisti, ut inter omnia quae vis bona, solus velis esse malus?
Cara est tibi villa, uxor tua, vestis tua, et, ut ad extremum
veniamus, caliga tua; et viluit tibi anima tua? Certe vita ista
laboribus plena est, aerumnis, tentationibus, miseriis, doloribus,
timoribus plena est ista vita: certe manifestum est quia his omnibus
malis plena est. Et tamen sic quomodo omnibus malis plena est, si
quis illam nobis daret aeternam sic, talem qualis est, quantas gratias
ageremus, ut semper miseri essemus? Non talem promittit, non
quicumque homo, sed Deus verus. Vera veritas promittit vitam, non
solum aeternam, sed etiam beatam; ubi nulla molestia, nullus labor,
nullus timor, nullus dolor. Ibi plena et tota certa securitas. Vita
sub Deo, vita cum Deo, vita de Deo, vita ipse Deus, Talis nobis
aeterna promittitur: et huic temporalis, et ista, hoc est, misera et
aerumnosa praeponitur? Praeponitur, inquam, an non? Praeponitur,
quando vis homicidium facere, ne moriaris. Times enim ne te occidat
servus, et tu occidis servum. Times ne te occidat uxor, de qua forte
falsum suspicaris; et tu dimissa uxore, adulterinas nuptias cum altera
concupiscis. Ecce amando vitam, perdidisti vitam: aeternae vitae
temporalem, beatae miseram praetulisti. Et quid invenisti? Forte
cum servas vitam, nolens exspiras. Quando hinc eas, ignoras. Qua
fronte exis ad Christum? Qua fronte recusas supplicium? Non dico,
Qua fronte postulas praemium? Eris in aeterna morte damnatus, qui
eligis temporalem vitam, cujus electione contemnis sempiternam.
9. Vita beata hic non quaerenda. Dies malos nos facimus. Homini
malum nonnisi ab homine. Homo a malo se ipso liberatus laedi ab aliquo
non potest. Sed non audis consilium. Vitam quaeris, dies bonos
quaeris. Bonum est quod quaeris, sed non est hic. Habet iste lapis
pretiosus regionem suam, non hic nascitur. Quantumlibet labores
fodiendo, non hic invenies quod hic non est. Sed fac quod jubetur,
et quod amas reddetur. Ecce enim quamlibet longa sit vita ista,
numquid dies bonos invenies hic? Videte quid adjunxerit: Vitam et
dies bonos: ne sit vita, et misera sit propter dies malos. Abundant
hic dies mali: sed dies malos non ille sol facit, qui currit ab
oriente in occidentem veniens, et altero die procedens: sed dies
malos, fratres, nos facimus. Si bene viveremus omnes dies, et hic
haberemus bonos dies. Etenim homini unde malum, nisi ab homine?
Enumerate quanta extrinsecus homines patiantur. Quae non videantur ab
hominibus fieri, perpauca sunt. Abundant mala homini ab homine.
Furta ab homine, adulterium passus est in uxore ab homine, seductus
est ei servus ab homine, celatus est ab homine, proscriptus est ab
homine, expugnatus est ab homine, captivus ductus est ab homine.
Libera me, Domine, ab homine malo (Psal. CXXXIX, 2).
Jam tu quisquis audis, non cogitas nisi de inimico, quem pateris
vicinum malum, potentem, consortem, civem. Forsitan de latrone ista
cogitas, quando audis, Libera me, Domine, ab homine malo; et sic
oras, quando oras, ut liberet te Deus ab homine malo, illo vel illo
inimico tuo. Tu noli tibi esse malus. Audi me: liberet te Deus a
te. Quando enim Deus gratia sua et misericordia de malo facit te
bonum; unde te facit bonum, unde te liberat, nisi a te ipso homine
malo? Omnino, fratres mei, hoc verum est, hoc certum est, hoc
fixum est: si Deus te liberaverit a te ipso homine malo, nihil tibi
nocebit quisquis fuerit alius homo malus.
10. Paulus a malo se ipso liberatus. Exemplum proponam unde
agitur, de ipso apostolo Paulo, cujus celebramus passionis diem.
Fuit persecutor, blasphemus, injuriosus. Homo erat malus; poena
sua ipse sibi erat. Porro autem cum anhelat caedes, et sitit
sanguinem Christianorum, fusurus proprium, habens litteras a
principibus sacerdotum, ut apud Damascum quoscumque inveniret
christianae viae sectatores, vinctos adduceret puniendos, carpens viam
crudelitatis, nesciens pietatis, audivit vocem desuper ipsius Domini
nostri Jesu Christi de coelo dicentis: Saule, Saule, quid me
persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare (Act.
IX, 4, 5). Ista voce percussus, prostratus est persecutor, et
erectus est praedicator: excaecatus est in carne, ut videret in
corde; illuminatus est in carne, ut praedicaret ex corde. Quid
videtur, fratres? Liberatus est Saulus ab homine malo: a quo, nisi
a se ipso Saulo? Propterea quoniam liberatus est ab homine malo se
ipso, quid ei fecit alius homo malus? Apostoli Petri verba sunt:
Et quis vobis nocebit, si boni amatores fueritis (I Petr. III,
13)? Persecutus est homo malus, lapidavit homo malus, virgis
cecidit homo malus: ad extremum tenuit, vinxit, traxit, occidit homo
malus. Quanta ille addidit mala, tanta Deus praeparavit bona.
Quidquid passus est, non fuit tormentum poenae, sed occasio coronae.
Videte quid sit liberari ab homine malo, hoc est a se ipso. Quis,
inquit, vobis nocebit, si boni amatores fueritis?
11. Mali non nocent homini liberato a se ipso malo. Festa
sanctorum quomodo celebranda. Sed ecce nocent homines mali. Tanta
tibi fecerunt, o Paule. Respondet tibi Paulus: Opus esset ut
liberatus essem ab homine malo, hoc est, a me ipso. Caeterum quid
isti homines mali mihi faciunt?
|
“Non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom.
VIII, 18). Etenim quod est leve tribulationis nostrae, supra
incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis, non
respicientibus quae videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt;
quae autem non videntur, aeterna”
|
|
(II Cor. IV, 17, 18).
Vere liberatus es ab homine malo, hoc est a te ipso ut caeteri tibi
mali homines non obessent, sed magis prodessent. Ergo, charissimi,
festum sanctorum diem, qui adversus peccatum usque ad sanguinem
certaverunt, et Domino suo donante atque juvante vicerunt, sic
celebremus, ut amemus; sic amemus, ut imitemur: ut imitati, ad
eorum praemia pervenire mereamur.
|
|