|
1. Petri et Pauli natalitia frequentia majore celebranda. Debuimus
quidem tantorum martyrum diem, hoc est, sanctorum apostolorum Petri
et Pauli majore frequentia celebrare. Si enim celebramus
frequentissime natalitia agnorum, quanto magis debemus arietum? De
fidelibus enim, quos lucrati sunt Apostoli praedicatione sua,
scriptum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII,
1). Per angustias passionum, per viam spinis plenam, per
tribulationes persecutionum, ut transeant postea fideles, Apostolos
duces habuerunt. Beatus Petrus primus Apostolorum, beatus Paulus
novissimus Apostolorum: qui rite coluerunt eum qui dixit, Ego sum
primus, et ego sum novissimus (Apoc. I, 17); ad unum diem
passionis sibi occurrerunt primus et novissimus. Petrus ordinator
sancti Stephani fuit (Act. VI, 6). Quando ordinatus est
diaconus martyr Stephanus, inter alios Apostolos eum ordinavit
apostolus Petrus. Petrus illius ordinator, Paulus illius
persecutor. Sed prima Pauli non quaeramus, de novissimis novissimi
gaudeamus. Nam si priora quaerimus, nec ipsius Petri satis
placebunt. Paulum diximus Stephani fuisse persecutorem, Petrum
respiciamus Domini negatorem. Petrus negationem Domini lacrymis
lavit: Paulus persecutionem Stephani caecitate expiavit. Flevit
Petrus ante flagellum, Paulus passus est et flagellum. Boni ambo,
sancti, devotissimi: Litterae ipsiorum quotidie populis recitantur.
Et quibus populis? et quantis populis? Psalmum attendite: In omnem
terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 5). Et nos probamus, et ad nos ista verba
venerunt, et ad sanitatem fidei ab infidelitatis insania converterunt.
2. Amandi in primis Petrus et Paulus. Vulnus amoris. Haec
loquor, charissimi, laetus quidem hodierno die propter tantam
festivitatem, sed aliquantulum tristis, quia non video tantum populum
congregatum, quantus congregari debuit in Natali passionis
Apostolorum. Si lateret nos, non nobis imputaretur: si autem
neminem latet, quae est ista tanta pigritia? Non amatis Petrum et
Paulum? Ego in vobis illis loquor qui hic non sunt. Nam vobis ago
gratias, quia vel vos venistis. Et potest animus cujusque christiani
non amare Petrum et Paulum? Si adhuc frigidus est, legat et amet:
si adhuc non amat, sagittam verbi in cor accipiat. De ipsis enim
Apostolis dictum est, Sagittae tuae acutae, potentissimae. Quibus
sagittis factum est quod sequitur, Populi sub te cadent (Psal.
XLIV, 6). Bona sunt talia vulnera. Vulnus amoris salubre
est. Sponsa Christi cantat in Cantico canticorum, Vulnerata
charitate ego sum (Cant. V, 8). Vulnus hoc quando sanatur?
Quando satiabitur in bonis desiderium nostrum. Vulnus dicitur,
quamdiu desideramus, et nondum tenemus. Sic enim est amor, ut sit
illic dolor. Cum pervenerimus, tunc transit dolor, non deficit
amor.
3. Pauli gaudium passione sua imminente. Per angustias transitur ad
locum latitudinis. Audistis verba in Epistola Pauli, quam scripsit
ad discipulum suum beatum Timotheum: Ego enim jam immolor. Videbat
imminentem passionem: videbat, sed non timebat. Quare non timebat?
Quia jam dixerat, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum
Christo (Philipp. I, 23). Ego enim, inquit, jam immolor.
Nemo cum tanta exsultatione dicit se esse pransurum, et magnas epulas
habiturum, cum quanta exsultatione dicit se esse passurum. Ego enim
jam immolor. Quid est, immolor? Sacrificium ero. Sacrificium
cujus? Dei: quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus
(Psal. CXV, 15). Ego, inquit, immolor. Securus sum:
habeo sursum sacerdotem, qui me offerat Deo. Ipsum habeo
sacerdotem, qui pro me prior victima fuit. Jam immolor, et tempus
meae resolutionis instat. Resolutionem dicit a corpore.
Est enim quoddam dulce vinculum corporis, et ligatus est homo, et
solvi non vult. Ille tamen qui dicebat, Concupiscentiam habens
dissolvi, et esse cum Christo, gratulabatur quod ista vincula essent
aliquando solvenda. Solvenda vincula carnalium membrorum, accipienda
indumenta et ornamenta aeternarum virtutum. Securus ponebat carnem,
coronam accepturus. Felix mutatio, sancta migratio. Quam beata
mansio, fides eam videt, nondum oculus: quia nec oculus vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9). Ubi sunt sancti isti,
putamus? Ibi ubi bene est. Quid quaeris amplius? Non nosti locum,
sed cogita meritum. Ubicumque sunt, cum Deo sunt. Justorum animae
in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum (Sap. III,
1). Sed ad locum sine tormento per tormenta transierunt: ad locum
latitudinis per angustias pervenerunt. Non ergo timeat laboriosam
viam, qui talem desiderat patriam. Tempus, inquit, resolutionis
meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi: de caetero superest mihi corona justitiae. Merito festinas,
merito te immolandum esse laetaris: superest enim tibi corona
justitiae. Adhuc imminet amaritudo passionis, sed transit eam passuri
cogitatio, et quid ultra sit cogitat; non qua itur, sed quo itur.
Et quia cum magno amore cogitatur quo itur, cum magna fortitudine
calcatur qua itur.
4. Corona non redderetur debita, nisi gratia prius data fuisset
indebita. Cum autem dixisset, Superest mihi corona justitiae;
intulit, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II
Tim. IV, 6-8). Reddet justus, ante non reddidit. Nam si,
o Paule, primo Saule, quando persequebaris sanctos Christi, quando
servabas vestimenta lapidatorum Stephani, exerceret circa te Dominus
justum judicium, ubi esses? Tanto sceleri tuo quis locus in fundo
gehennae reperiretur? Sed tunc tibi non reddidit, ut modo reddat.
Verba enim tua de prioribus factis tuis legimus in Epistola tua, et
per te novimus. Tu dixisti, Ego enim sum novissimus Apostolorum,
qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia persecutus sum
Ecclesiam Dei. Si persecutus es Ecclesiam Dei, unde ergo
apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum. Ante gratia, modo
debitum. Ante gratia donabatur, modo debitum redditur. Gratia Dei
sum, inquit, quod sum. Ego nihil sum. Quidquid sum, gratia Dei
sum. Quidquid sum; sed modo apostolus; nam quod eram, ego eram:
Gratia Dei sum quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed
plus omnibus illis laboravi. Quid est, apostole Paule? Quasi
extulisti te, quasi de aliqua cervicula videtur dictum, Plus omnibus
illis laboravi. Agnosce ergo. Agnosco, inquit: Non ego autem,
sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Non erat
oblitus, sed unde gaudeamus in novissimo, servabat novissimus. Non
ego autem, sed gratia Dei mecum.
5. Victoria certanti datur per Christum. Merita hominis dona sunt
Dei. Tunc non redditum est, modo quid? Cursum consummavi, fidem
servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi
Dominus in illa die justus judex. Bonum agonem certasti. Sed quis
fecit ut vinceres? Lego tibi te, et tu dicis, Gratias ago Deo,
qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum
(Ibid. 57). Quid proderit certasse, si non prosit vicisse?
Ergo habes quia certasti quidem, sed Christus dedit victoriam.
Sequere aliud: Cursum consummavi. Et hoc quis in te? Nonne tu
dixisti, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei
(Rom. IX, 16). Dic quod sequitur: Fidem servavi. Et hoc
unde tibi? Audi verba tua: Misericordiam, inquit, consecutus sum,
ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Ergo fidem servasti ex
misericordia Dei, non ex fortitudine tua. De caetero ergo superest
tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die justus
judex. Meritis enim reddet, ideo justus judex. Sed etiam hic non
extollatur cervix tua, quia dona ipsius sunt merita tua. Quod illi
dixi, ab illo didici, et vos mecum in ista schola utique didicistis.
Superiore loco propter praeconium praesidemus, sed in una schola
communem magistrum in coelis habemus.
|
|